Secondo libro dei Re 11
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium. | 1 Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium. |
2 Tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ochoziae Ioas filium Ochoziae furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem eius in cubiculo lectulorum, et absconderunt eum a facie Athaliae, ut non interficeretur. | 2 Tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ochoziae Ioas filium Ochoziae furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem eius in cubiculo lectulorum, et absconderunt eum a facie Athaliae, ut non interficeretur. |
3 Eratque cum ea in domo Domini clam sex annis; porro Athalia regnavit super terram. | 3 Eratque cum ea in domo Domini clam sex annis; porro Athalia regnavit super terram. |
4 Anno autem septimo misit Ioiada et assumens centuriones Carum et cursorum introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus; et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis | 4 Anno autem septimo misit Ioiada et assumens centuriones Carum et cursorum introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus; et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis |
5 et praecepit illis dicens: “ Hoc est, quod facere debetis: tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis; | 5 et praecepit illis dicens: “ Hoc est, quod facere debetis: tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis; |
6 tertia autem pars ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam, quae est post habitaculum cursorum, et custodietis excubitum domus per vices. | 6 tertia autem pars ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam, quae est post habitaculum cursorum, et custodietis excubitum domus per vices. |
7 Duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem. | 7 Duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem. |
8 Et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris; si quis autem ingressus fuerit saeptum templi, interficiatur; eritisque cum rege introeunte et egrediente. | 8 Et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris; si quis autem ingressus fuerit saeptum templi, interficiatur; eritisque cum rege introeunte et egrediente. |
9 Et fecerunt centuriones iuxta omnia, quae praeceperat eis Ioiada sacerdos, et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his, qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Ioiada sacerdotem. | 9 Et fecerunt centuriones iuxta omnia, quae praeceperat eis Ioiada sacerdos, et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his, qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Ioiada sacerdotem. |
10 Qui dedit centurionibus hastas et peltas regis David, quae erant in domo Domini. | 10 Qui dedit centurionibus hastas et peltas regis David, quae erant in domo Domini. |
11 Et steterunt cursores singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextera usque ad partem templi sinistram contra altare et aedem circum regem. | 11 Et steterunt cursores singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextera usque ad partem templi sinistram contra altare et aedem circum regem. |
12 Produxitque filium regis et dedit ei diadema et testimonium; feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt: “ Vivat rex! ”. | 12 Produxitque filium regis et dedit ei diadema et testimonium; feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt: “ Vivat rex! ”. |
13 Audivit autem Athalia vocem populi et ingressa ad turbas in templum Domini | 13 Audivit autem Athalia vocem populi et ingressa ad turbas in templum Domini |
14 vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et principes et tubas prope eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis; et scidit vestimenta sua clamavitque: “ Coniuratio, coniuratio! ”. | 14 vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et principes et tubas prope eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis; et scidit vestimenta sua clamavitque: “ Coniuratio, coniuratio! ”. |
15 Praecepit autem Ioiada sacerdos centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: “ Educite eam extra consaepta templi, et, quicumque secutus eam fuerit, feriatur gladio ”. Dixerat enim sacerdos: “ Non occidatur in templo Domini ”. | 15 Praecepit autem Ioiada sacerdos centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: “ Educite eam extra consaepta templi, et, quicumque secutus eam fuerit, feriatur gladio ”. Dixerat enim sacerdos: “ Non occidatur in templo Domini ”. |
16 Imposueruntque ei manus et impegerunt eam per viam introitus Equorum in palatium, et interfecta est ibi. | 16 Imposueruntque ei manus et impegerunt eam per viam introitus Equorum in palatium, et interfecta est ibi. |
17 Pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum. | 17 Pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum. |
18 Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt illud et aras eius et imagines contriverunt valide; Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altaribus. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini | 18 Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt illud et aras eius et imagines contriverunt valide; Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altaribus. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini |
19 tulitque centuriones et Cares et cursores et omnem populum terrae; deduxeruntque regem de domo Domini. Et venerunt per viam portae Cursorum in palatium, et sedit super thronum regum. | 19 tulitque centuriones et Cares et cursores et omnem populum terrae; deduxeruntque regem de domo Domini. Et venerunt per viam portae Cursorum in palatium, et sedit super thronum regum. |
20 Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit; Athalia autem occisa est gladio in domo regis. | 20 Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit; Athalia autem occisa est gladio in domo regis. |