Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro dei Re 2


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Appropinquaverant autem dies David ut moreretur, praecepit que Salomoni filio suo dicens:1 ولما قربت ايام وفاة داود اوصى سليمان ابنه قائلا
2 “ Ego ingredior viam universae terrae; confortare et esto vir2 انا ذاهب في طريق الارض كلها. فتشدد وكن رجلا.
3 et observa decreta Domini Dei tui, ut ambules in viis eius et custodias statuta eius et praecepta eius et iudicia et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi, ut prospere agas in universis, quae facis et quocumque te verteris;3 احفظ شعائر الرب الهك اذ تسير في طرقه وتحفظ فرائضه وصاياه واحكامه وشهاداته كما هو مكتوب في شريعة موسى لكي تفلح في كل ما تفعل وحيثما توجهت.
4 ut confirmet Dominus sermonem suum, quem locutus est de me dicens: “Si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel”.
4 لكي يقيم الرب كلامه الذي تكلم به عني قائلا اذا حفظ بنوك طريقهم وسلكوا امامي بالامانة من كل قلوبهم وكل انفسهم قال لا يعدم لك رجل عن كرسي اسرائيل.
5 Tu quoque nosti, quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner et Amasae filio Iether, quos occidit; et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem proelii in balteo suo, qui erat circa lumbos eius, et in calceamento suo, quod erat in pedibus eius.5 وانت ايضا تعلم ما فعل بي يوآب ابن صروية ما فعل لرئيسي جيوش اسرائيل ابنير بن نير وعماسا بن يثر اذ قتلهما وسفك دم الحرب في الصلح وجعل دم الحرب في منطقته التي على حقويه وفي نعليه اللتين برجليه.
6 Facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos.6 فافعل حسب حكمتك ولا تدع شيبته تنحدر بسلام الى الهاوية.
7 Sed filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua; occurrerunt enim mihi, quando fugiebam a facie Absalom fratris tui.7 وافعل معروفا لبني برزلاي الجلعادي فيكونوا بين الآكلين على مائدتك لانهم هكذا تقدموا اليّ عند هربي من وجه ابشالوم اخيك.
8 Habes quoque apud te Semei filium Gera de Beniamin de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima, quando ibam ad Mahanaim; sed quia descendit mihi in occursum ad Iordanem, et iuravi ei per Dominum dicens: Non te interficiam gladio.8 وهوذا معك شمعي بن جيرا البنياميني من بحوريم. وهو لعنني لعنة شديدة يوم انطلقت الى محنايم وقد نزل للقائي الى الاردن فحلفت له بالرب قائلا اني لا اميتك بالسيف.
9 Tu noli pati esse eum innoxium; vir autem sapiens es et scies, quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum ”.
9 والآن فلا تبرره لانك انت رجل حكيم فاعلم ما تفعل به واحدر شيبته بالدم الى الهاوية.
10 Dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David.10 واضطجع داود مع آبائه ودفن في مدينة داود.
11 Dies autem, quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis, in Ierusalem triginta tribus.11 وكان الزمان الذي ملك فيه داود على اسرائيل اربعين سنة. في حبرون ملك سبع سنين وفي اورشليم ملك ثلاثا وثلاثين سنة.
12 Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum eius nimis.
12 وجلس سليمان على كرسي داود ابيه وتثبّت ملكه جدا
13 Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis, quae dixit ei: “ Pacificusne ingressus tuus? ”. Qui respondit: “ Pacificus ”.13 ثم جاء ادونيا بن حجيث الى بثشبع ام سليمان. فقالت أللسلام جئت. فقال للسلام.
14 Addiditque: “ Sermo mihi est ad te ”. Cui ait: “ Loquere ”. Et ille:14 ثم قال. لي معك كلمة. فقالت تكلم.
15 “ Tu, inquit, nosti quia meum erat regnum, et me proposuerat omnis Israel sibi in regem, sed translatum est regnum et factum est fratris mei; a Domino enim constitutum est ei.15 فقال انت تعلمين ان الملك كان لي وقد جعل جميع اسرائيل وجوههم نحوي لاملك فدار الملك وصار لاخي لانه من قبل الرب صار له.
16 Nunc ergo petitionem unam deprecor a te; ne confundas faciem meam ”. Quae dixit ad eum: “ Loquere ”.16 والآن اسألك سوالا واحدا فلا ترديني فيه. فقالت له تكلم.
17 Et ille ait: “ Precor, ut dicas Salomoni regi — neque enim negare tibi quidquam potest — ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem ”.17 فقال قولي لسليمان الملك لانه لا يردك ان يعطيني ابيشج الشونمية امرأة.
18 Et ait Bethsabee: “ Bene, ego loquar pro te regi ”.
18 فقالت بثشبع حسنا. انا اتكلم عنك الى الملك.
19 Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia. Et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super thronum suum; positus quoque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram eius.19 فدخلت بثشبع الى الملك سليمان لتكلمه عن ادونيا. فقام الملك للقائها وسجد لها وجلس على كرسيه ووضع كرسيا لام الملك فجلست عن يمينه.
20 Dixitque ei: “ Petitionem unam parvulam ego deprecor a te; ne confundas faciem meam”. Dixit ei rex: “ Pete, mater mi, neque enim fas est, ut avertam faciem tuam ”.20 وقالت انما اسألك سوالا واحدا صغيرا. لا تردني. فقال لها الملك اسألي يا امي لاني لا اردك.
21 Quae ait: “ Detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor ”.21 فقالت لتعط ابيشج الشونمية لادونيا اخيك امرأة.
22 Responditque rex Salomon et dixit matri suae: “ Quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae? Postula ei et regnum! Ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae ”.22 فاجاب الملك سليمان وقال لامه ولماذا انت تسألين ابيشج الشونمية لادونيا. فاسألي له الملك. لانه اخي الاكبر مني. له ولابياثار الكاهن وليوآب ابن صروية
23 Iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens: “ Haec faciat mihi Deus et haec addat, certe contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc.23 وحلف سليمان الملك بالرب قائلا هكذا يفعل لي الله وهكذا يزيد انه قد تكلم ادونيا بهذا الكلام ضد نفسه.
24 Et nunc, vivit Dominus, qui firmavit me et collocavit me super solium David patris mei et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, certe hodie occidetur Adonias ”.24 والآن حيّ هو الرب الذي ثبتني واجلسني على كرسي داود ابي والذي صنع لي بيتا كما تكلم انه اليوم يقتل ادونيا.
25 Misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae, qui interfecit eum, et mortuus est.
25 فارسل الملك سليمان بيد بناياهو بن يهوياداع فبطش به فمات.
26 Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: “ Vade in Anathoth ad agrum tuum; es quidem vir mortis, sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus, in quibus laboravit pater meus ”.26 وقال الملك لابياثار الكاهن اذهب الى عناثوث الى حقولك لانك مستوجب الموت ولست اقتلك في هذا اليوم لانك حملت تابوت سيدي الرب امام داود ابي ولانك تذللت بكل ما تذلل به ابي.
27 Eiecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini, quem locutus est super domum Heli in Silo.
27 وطرد سليمان ابياثار عن ان يكون كاهنا للرب لاتمام كلام الرب الذي تكلم به على بيت عالي في شيلوه.
28 Venit autem nuntius ad Ioab. Ioab autem declinaverat post Adoniam, cum post Absalom non declinasset; fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini et apprehendit cornua altaris.28 فأتى الخبر الى يوآب. لان يوآب مال وراء ادونيا ولم يمل وراء ابشالوم. فهرب يوآب الى خيمة الرب وتمسك بقرون المذبح.
29 Nuntiatumque est regi Salomoni, quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare; misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae dicens: “ Vade, interfice eum! ”.29 فأخبر الملك سليمان بان يوآب قد هرب الى خيمة الرب وها هو بجانب المذبح. فارسل سليمان بناياهو بن يهوياداع قائلا اذهب ابطش به.
30 Venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei: “ Haec dicit rex: Egredere!”. Qui ait: “ Non egrediar, sed hic moriar ”. Renuntiavit Banaias regi sermonem dicens: “ Haec locutus est Ioab et haec respondit mihi ”.30 فدخل بناياهو الى خيمة الرب وقال له هكذا يقول الملك اخرج. فقال كلا ولكنني هنا اموت. فرد بناياهو الجواب على الملك قائلا هكذا تكلم يوآب وهكذا جاوبني.
31 Dixitque ei rex: “ Fac, sicut locutus est, et interfice eum et sepeli; et amovebis sanguinem innocentem, qui effusus est a Ioab, a me et a domo patris mei.31 فقال له الملك افعل كما تكلم وابطش به وادفنه وازل عني وعن بيت ابي الدم الزكي الذي سفكه يوآب.
32 Et reddet Dominus sanguinem eius super caput eius, quia interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio, patre meo David ignorante: Abner filium Ner principem militiae Israel et Amasam filium Iether principem exercitus Iudae.32 فيرد الرب دمه على راسه لانه بطش برجلين بريئين وخير منه وقتلهما بالسيف وابي داود لا يعلم وهما ابنير بن نير رئيس جيش اسرائيل وعماسا بن يثر رئيس جيش يهوذا.
33 Et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput seminis eius in sempiternum; David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino ”.33 فيرتدّ دمهما على راس يوآب وراس نسله الى الابد ويكون لداود ونسله وبيته وكرسيه سلام الى الابد من عند الرب.
34 Ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et aggressus eum interfecit; sepultusque est in domo sua in deserto.34 فصعد بناياهو بن يهويادع وبطش به وقتله فدفن في بيته في البرية.
35 Et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro eo super exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar.
35 وجعل الملك بناياهو بن يهوياداع مكانه على الجيش وجعل الملك صادوق الكاهن مكان ابياثار
36 Misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei: “ Aedifica tibi domum in Ierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc;36 ثم ارسل الملك ودعا شمعي وقال له. ابن لنفسك بيتا في اورشليم واقم هناك ولا تخرج من هناك الى هنا او هنالك.
37 quacumque autem die egressus fueris et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum; sanguis tuus erit super caput tuum ”.37 فيوم تخرج وتعبر وادي قدرون اعلمنّ بانك موتا تموت ويكون دمك على راسك.
38 Dixitque Semei regi: “ Bonus sermo; sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus ”. Habitavit itaque Semei in Ierusalem diebus multis.
38 فقال شمعي للملك حسن الامر كما تكلم سيدي الملك كذلك يصنع عبدك. فاقام شمعي في اورشليم اياما كثيرة.
39 Factum est autem post annos tres, ut fugerent duo servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth; nuntiatumque est Semei quod servi eius essent in Geth.39 وفي نهاية ثلاث سنين هرب عبدان لشمعي الى اخيش بن معكة ملك جتّ. فاخبروا شمعي قائلين هوذا عبداك في جتّ.
40 Et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth.
40 فقام شمعي وشدّ على حماره وذهب الى جتّ الى اخيش ليفتش على عبديه فانطلق شمعي وأتى بعبديه من جتّ.
41 Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Ierusalem et redisset.41 فأخبر سليمان بان شمعي قد انطلق من اورشليم الى جتّ ورجع.
42 Et mittens vocavit eum dixitque illi: “ Nonne testificatus sum tibi per Dominum et praedixi tibi: Quacumque die egressus ieris huc et illuc, scito te esse moriturum? Et respondisti mihi “Bonus sermo; audivi”.42 فارسل الملك ودعا شمعي وقال له أما استحلفتك بالرب واشهدت عليك قائلا انك يوم تخرج وتذهب الى هنا وهنالك اعلمنّ بانك موتا تموت فقلت لي حسن الأمر. قد سمعت.
43 Quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et praeceptum, quod praeceperam tibi? ”.43 فلماذا لم تحفظ يمين الرب والوصية التي اوصيتك بها.
44 Dixitque rex ad Semei: “ Tu nosti omne malum, cuius tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo; reddit Dominus malitiam tuam in caput tuum.44 ثم قال الملك لشمعي انت عرفت كل الشر الذي علمه قلبك الذي فعلته لداود ابي فليرد الرب شرك على راسك.
45 Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum ”.45 والملك سليمان يبارك وكرسي داود يكون ثابتا امام الرب الى الابد.
46 Iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae, qui egressus percussit eum, et mortuus est. Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis.
46 وأمر الملك بناياهو بن يهوياداع فخرج وبطش به فمات. وتثبت الملك بيد سليمان