Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Secondo libro di Samuele 14


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis ver sum esset ad Absalom,1 וידע יואב בן צריה כי לב המלך על אבשלום
2 misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam: “ Lugere te simula et induere veste lugubri et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum.2 וישלח יואב תקועה ויקח משם אשה חכמה ויאמר אליה התאבלי נא ולבשי נא בגדי אבל ואל תסוכי שמן והיית כאשה זה ימים רבים מתאבלת על מת
3 Et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones huiuscemodi ”. Posuit autem Ioab verba in ore eius.
3 ובאת אל המלך ודברת אליו כדבר הזה וישם יואב את הדברים בפיה
4 Itaque, cum ingressa fuisset mulier Thecuites ad regem, cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit: “ Serva me, rex ”.4 ותאמר האשה התקעית אל המלך ותפל על אפיה ארצה ותשתחו ותאמר הושעה המלך
5 Et ait ad eam rex: “ Quid causae habes? ”. Quae respondit: “ Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est vir meus.5 ויאמר לה המלך מה לך ותאמר אבל אשה אלמנה אני וימת אישי
6 Et ancillae tuae erant duo filii, qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat, qui eos interveniens prohibere posset; et percussit alter alterum et interfecit eum.6 ולשפחתך שני בנים וינצו שניהם בשדה ואין מציל ביניהם ויכו האחד את האחד וימת אתו
7 Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit: “Trade eum, qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui, quem interfecit, et deleamus heredem”. Et quaerunt exstinguere scintillam meam, quae relicta est, ut non supersit viro meo nomen et reliquiae super terram ”.7 והנה קמה כל המשפחה על שפחתך ויאמרו תני את מכה אחיו ונמתהו בנפש אחיו אשר הרג ונשמידה גם את היורש וכבו את גחלתי אשר נשארה לבלתי שום לאישי שם ושארית על פני האדמה
8 Et ait rex ad mulierem: “ Vade in domum tuam, et ego iubebo de te ”.8 ויאמר המלך אל האשה לכי לביתך ואני אצוה עליך
9 Dixitque mulier Thecuites ad regem: “ In me, domine mi rex, iniquitas et in domum patris mei; rex autem et thronus eius sit innocens ”.9 ותאמר האשה התקועית אל המלך עלי אדני המלך העון ועל בית אבי והמלך וכסאו נקי
10 Et ait rex: “ Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te ”.10 ויאמר המלך המדבר אליך והבאתו אלי ולא יסיף עוד לגעת בך
11 Quae ait: “ Recordetur rex Domini Dei sui, ut non augeat ultor sanguinis perniciem, et nequaquam interficiant filium meum ”. Qui ait: “ Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram ”.
11 ותאמר יזכר נא המלך את יהוה אלהיך מהרבית גאל הדם לשחת ולא ישמידו את בני ויאמר חי יהוה אם יפל משערת בנך ארצה
12 Dixit ergo mulier: “ Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum ”. Et ait: “ Loquere ”.12 ותאמר האשה תדבר נא שפחתך אל אדני המלך דבר ויאמר דברי
13 Dixitque mulier: “ Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei? Eo enim quod rex locutus est verbum istud, hoc est quasi delictum, quia rex noluit reducere eiectum suum.13 ותאמר האשה ולמה חשבתה כזאת על עם אלהים ומדבר המלך הדבר הזה כאשם לבלתי השיב המלך את נדחו
14 Omnes morimur et quasi aquae sumus, quae delabuntur in terram, quae non colliguntur; nec tamen vult perire Deus animam, sed retractat cogitans, ne penitus pereat, qui abiectus est.14 כי מות נמות וכמים הנגרים ארצה אשר לא יאספו ולא ישא אלהים נפש וחשב מחשבות לבלתי ידח ממנו נדח
15 Nunc igitur veni, ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc, quia populus terruit me. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quo modo faciat rex verbum ancillae suae.15 ועתה אשר באתי לדבר אל המלך אדני את הדבר הזה כי יראני העם ותאמר שפחתך אדברה נא אל המלך אולי יעשה המלך את דבר אמתו
16 Nam audiet rex, ut liberet ancillam suam de manu illius, qui vult delere me et filium meum simul de hereditate Dei.16 כי ישמע המלך להציל את אמתו מכף האיש להשמיד אתי ואת בני יחד מנחלת אלהים
17 Dixit ergo ancilla tua: Fiat verbum domini mei regis mihi in quietem. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut audiat et discernat bonum et malum. Et Dominus Deus tuus sit tecum! ”.
17 ותאמר שפחתך יהיה נא דבר אדני המלך למנוחה כי כמלאך האלהים כן אדני המלך לשמע הטוב והרע ויהוה אלהיך יהי עמך
18 Et respondens rex dixit ad mulierem: “ Ne abscondas a me verbum, quod te interrogo ”. Dixitque mulier: “ Loquatur dominus meus rex ”.18 ויען המלך ויאמר אל האשה אל נא תכחדי ממני דבר אשר אנכי שאל אתך ותאמר האשה ידבר נא אדני המלך
19 Et ait rex: “ Numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis? ”. Respondit mulier et ait: “ Per salutem animae tuae, domine mi rex, nec ad dextram nec ad sinistram potest deviari ab omnibus his, quae locutus est dominus meus rex; servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec;19 ויאמר המלך היד יואב אתך בכל זאת ותען האשה ותאמר חי נפשך אדני המלך אם אש להמין ולהשמיל מכל אשר דבר אדני המלך כי עבדך יואב הוא צוני והוא שם בפי שפחתך את כל הדברים האלה
20 ut verterem figuram rei huius, servus tuus Ioab fecit istud. Tu autem, domine mi, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intellegas omnia, quae fiunt super terram ”.
20 לבעבור סבב את פני הדבר עשה עבדך יואב את הדבר הזה ואדני חכם כחכמת מלאך האלהים לדעת את כל אשר בארץ
21 Et ait rex ad Ioab: “ Ecce hoc facio; vade igitur et revoca puerum Absalom ”.21 ויאמר המלך אל יואב הנה נא עשיתי את הדבר הזה ולך השב את הנער את אבשלום
22 Cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi. Et dixit Ioab: “ Hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex; fecisti enim sermonem servi tui ”.22 ויפל יואב אל פניו ארצה וישתחו ויברך את המלך ויאמר יואב היום ידע עבדך כי מצאתי חן בעיניך אדני המלך אשר עשה המלך את דבר עבדו
23 Surrexit ergo Ioab et abiit in Gesur et adduxit Absalom in Ierusalem.23 ויקם יואב וילך גשורה ויבא את אבשלום ירושלם
24 Dixit autem rex: “ Revertatur in domum suam et faciem meam non videat ”. Reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit.
24 ויאמר המלך יסב אל ביתו ופני לא יראה ויסב אבשלום אל ביתו ופני המלך לא ראה
25 Porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israel, qui valde laudaretur, a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula.25 וכאבשלום לא היה איש יפה בכל ישראל להלל מאד מכף רגלו ועד קדקדו לא היה בו מום
26 Et quando tondebatur capillus — semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum caesaries — ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere regio.26 ובגלחו את ראשו והיה מקץ ימים לימים אשר יגלח כי כבד עליו וגלחו ושקל את שער ראשו מאתים שקלים באבן המלך
27 Nati sunt autem Absalom filii tres et filia una, nomine Thamar, eleganti forma.
27 ויולדו לאבשלום שלושה בנים ובת אחת ושמה תמר היא היתה אשה יפת מראה
28 Mansitque Absalom Ierusalem duobus annis et faciem regis non vidit.28 וישב אבשלום בירושלם שנתים ימים ופני המלך לא ראה
29 Misit itaque ad Ioab, ut mitteret eum ad regem; qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire,29 וישלח אבשלום אל יואב לשלח אתו אל המלך ולא אבה לבוא אליו וישלח עוד שנית ולא אבה לבוא
30 dixit servis suis: “ Videte agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem hordei; ite igitur et succendite eum igni ”. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Ioab, scissis vestibus suis, dixerunt: “ Succenderunt servi Absalom agrum igni! ”.30 ויאמר אל עבדיו ראו חלקת יואב אל ידי ולו שם שערים לכו והוצתיה באש ויצתו עבדי אבשלום את החלקה באש
31 Surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit: “ Quare succenderunt servi tui segetem meam igni? ”.31 ויקם יואב ויבא אל אבשלום הביתה ויאמר אליו למה הציתו עבדך את החלקה אשר לי באש
32 Et respondit Absalom ad Ioab: “ Misi ad te obsecrans, ut venires ad me, et mitterem te ad regem, ut diceres ei: “Quare veni de Gesur? Melius mihi erat adhuc ibi esse”. Obsecro ergo, ut videam faciem regis; quod si est in me iniquitas, interficiat me ”.32 ויאמר אבשלום אל יואב הנה שלחתי אליך לאמר בא הנה ואשלחה אתך אל המלך לאמר למה באתי מגשור טוב לי עד אני שם ועתה אראה פני המלך ואם יש בי עון והמתני
33 Ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei. Vocatusque Absalom intravit ad regem et adoravit super faciem in terra coram eo; osculatusque est rex Absalom.
33 ויבא יואב אל המלך ויגד לו ויקרא אל אבשלום ויבא אל המלך וישתחו לו על אפיו ארצה לפני המלך וישק המלך לאבשלום