Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Secondo libro di Samuele 11


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Factum est autem vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba; David autem remansit in Ierusalem.
1 وكان عند تمام السنة في وقت خروج الملوك ان داود ارسل يوآب وعبيده معه وجميع اسرائيل فاخربوا بني عمون وحاصروا ربّة. واما داود فاقام في اورشليم.
2 Et factum est vespere, ut surgeret David de strato suo et deambularet in solario domus regiae. Viditque de solario mulierem se lavantem; erat autem mulier pulchra valde.2 وكان في وقت المساء ان داود قام عن سريره وتمشى على سطح بيت الملك فرأى من على السطح امرأة تستحمّ. وكانت المرأة جميلة المنظر جدا.
3 Misit ergo rex et requisivit quae esset mulier; nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam uxor Uriae Hetthaei.3 فارسل داود وسأل عن المرأة فقال واحد أليست هذه بثشبع بنت اليعام امرأة اوريا الحثّي.
4 Missis itaque David nuntiis, tulit eam; quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea, quae se sanctificaverat ab immunditia sua.4 فارسل داود رسلا واخذها فدخلت اليه فاضطجع معها وهي مطهّرة من طمثها. ثم رجعت الى بيتها.
5 Et reversa est domum suam; cum autem concepisset, mittens nuntiavit David et ait: “ Concepi ”.
5 وحبلت المرأة فارسلت واخبرت داود وقالت اني حبلى.
6 Misit autem David ad Ioab dicens: “ Mitte ad me Uriam Hetthaeum ”. Misitque Ioab Uriam ad David,6 فارسل داود الى يوآب يقول ارسل اليّ اوريا الحثي. فارسل يوآب اوريا الى داود.
7 et venit Urias ad David. Quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus, et quomodo administraretur bellum;7 فأتى اوريا اليه فسأل داود عن سلامة يوآب وسلامة الشعب ونجاح الحرب.
8 et dixit David ad Uriam: “ Descende in domum tuam et lava pedes tuos ”. Et egressus est Urias de domo regis; secutusque est eum cibus regius.8 وقال داود لاوريا انزل الى بيتك واغسل رجليك. فخرج اوريا من بيت الملك وخرجت وراءه حصة من عند الملك.
9 Dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam.
9 ونام اوريا على باب بيت الملك مع جميع عبيد سيده ولم ينزل الى بيته.
10 Nuntiatumque est David a dicentibus: “ Non ivit Urias ad domum suam ”. Et ait David ad Uriam: “ Numquid non de via venisti? Quare non descendisti ad domum tuam? ”.10 فاخبروا داود قائلين لم ينزل اوريا الى بيته. فقال داود لاوريا اما جئت من السفر. فلماذا لم تنزل الى بيتك.
11 Et ait Urias ad David: “ Arca et Israel et Iuda habitant in papilionibus, et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent; et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam et per salutem animae tuae, non faciam rem hanc! ”.11 فقال اوريا لداود ان التابوت واسرائيل ويهوذا ساكنون في الخيام وسيدي يوآب وعبيد سيدي نازلون على وجه الصحراء وانا آتي الى بيتي لآكل واشرب واضطجع مع امرأتي. وحياتك وحياة نفسك لا افعل هذا الامر.
12 Ait ergo David ad Uriam: “ Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te ”. Mansit Urias in Ierusalem die illa et altera.12 فقال داود لاوريا اقم هنا اليوم ايضا وغدا اطلقك. فاقام اوريا في اورشليم ذلك اليوم وغده.
13 Vocavit enim eum David, ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum. Qui egressus vespere dormivit in strato suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit.
13 ودعاه داود فاكل امامه وشرب واسكره. وخرج عند المساء ليضطجع في مضجعه مع عبيد سيده والى بيته لم ينزل
14 Factum est ergo mane, et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae14 وفي الصباح كتب داود مكتوبا الى يوآب وارسله بيد اوريا.
15 scribens in epistula: “ Ponite Uriam in prima acie, ubi fortissimum est proelium, et recedite ab eo, ut percussus intereat ”.15 وكتب في المكتوب يقول. اجعلوا اوريا في وجه الحرب الشديدة وارجعوا من ورائه فيضرب ويموت.
16 Igitur cum Ioab obsideret urbem, posuit Uriam in loco, quo sciebat viros esse fortissimos.16 وكان في محاصرة يوآب المدينة انه جعل اوريا في الموضع الذي علم ان رجال البأس فيه.
17 Egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab; et ceciderunt de populo, de servis David, et mortuus est etiam Urias Hetthaeus.
17 فخرج رجال المدينة وحاربوا يوآب فسقط بعض الشعب من عبيد داود ومات اوريا الحثّي ايضا.
18 Misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia de proelio;18 فارسل يوآب واخبر داود بجميع امور الحرب.
19 praecepitque nuntio dicens: “ Cum compleveris universos sermones proelii ad regem,19 واوصى الرسول قائلا عندما تفرغ من الكلام مع الملك عن جميع امور الحرب
20 si eum videris indignari et dixerit: “Quare accessistis ad urbem, ut proeliaremini? An ignorabatis quod desuper ex muro tela mittantur?20 فان اشتعل غضب الملك وقال لك لماذا دنوتم من المدينة للقتال. اما علمتم انهم يرمون من على السور.
21 Quis percussit Abimelech filium Ierobbaal? Nonne mulier misit super eum molam versatilem de muro, et mortuus est in Thebes? Quare iuxta murum accessistis?”, dices: Etiam servus tuus Urias Hetthaeus occubuit ”.
21 من قتل ابيمالك بن يربوشث. ألم ترمه امرأة بقطعة رحى من على السور فمات في تاباص. لماذا دنوتم من السور. فقل قد مات عبدك اوريا الحثي ايضا
22 Abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia, quae ei praeceperat Ioab.22 فذهب الرسول ودخل واخبر داود بكل ما ارسله فيه يوآب.
23 Et dixit nuntius ad David: “ Quia praevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum, nos, facto impetu, persecuti eos sumus usque ad portam civitatis.23 وقال الرسول لداود قد تجبر علينا القوم وخرجوا الينا الى الحقل فكنا عليهم الى مدخل الباب.
24 Et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper; mortuique sunt de servis regis, quin etiam servus tuus Urias Hetthaeus mortuus est ”.24 فرمى الرماة عبيدك من على السور فمات البعض من عبيد الملك ومات عبدك اوريا الحثي ايضا.
25 Et dixit David ad nuntium: “ Haec dices Ioab: Non te affligat ista res; varius enim eventus est belli, et nunc hunc, nunc illum consumit gladius; corrobora proelium tuum adversus urbem, ut destruas eam. Et tu conforta eum ”.
25 فقال داود للرسول هكذا تقول ليوآب. لا يسوء في عينيك هذا الامر لان السيف ياكل هذا وذاك. شدد قتالك على المدينة واخربها. وشدّده
26 Audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum.26 فلما سمعت امرأة اوريا انه قد مات اوريا رجلها ندبت بعلها.
27 Transactoque luctu, misit David et introduxit eam domum suam, et facta est ei uxor peperitque ei filium. Et displicuit, quod fecerat David, coram Domino.
27 ولما مضت المناحة ارسل داود وضمها الى بيته وصارت له امرأة وولدت له ابنا. واما الامر الذي فعله داود فقبح في عيني الرب