1Filius sapiens lætificat patrem,
filius vero stultus mœstitia est matris suæ.
2Nil proderunt thesauri impietatis,
justitia vero liberabit a morte.
3Non affliget Dominus fame animam justi,
et insidias impiorum subvertet.
4Egestatem operata est manus remissa ;
manus autem fortium divitias parat.
Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos ;
idem autem ipse sequitur aves volantes.
5Qui congregat in messe, filius sapiens est ;
qui autem stertit æstate, filius confusionis.
6Benedictio Domini super caput justi ;
os autem impiorum operit iniquitas.
7Memoria justi cum laudibus,
et nomen impiorum putrescet.
8Sapiens corde præcepta suscipit ;
stultus cæditur labiis.
9Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter ;
qui autem depravat vias suas manifestus erit.
10Qui annuit oculo dabit dolorem ;
et stultus labiis verberabitur.

11Vena vitæ os justi,
et os impiorum operit iniquitatem.
12Odium suscitat rixas,
et universa delicta operit caritas.
13In labiis sapientis invenitur sapientia,
et virga in dorso ejus qui indiget corde.
14Sapientes abscondunt scientiam ;
os autem stulti confusioni proximum est.
15Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus ;
pavor pauperum egestas eorum.
16Opus justi ad vitam,
fructus autem impii ad peccatum.
17Via vitæ custodienti disciplinam ;
qui autem increpationes relinquit, errat.
18Abscondunt odium labia mendacia ;
qui profert contumeliam, insipiens est.
19In multiloquio non deerit peccatum,
qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.
20Argentum electum lingua justi ;
cor autem impiorum pro nihilo.
21Labia justi erudiunt plurimos ;
qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.

22Benedictio Domini divites facit,
nec sociabitur eis afflictio.
23Quasi per risum stultus operatur scelus,
sapientia autem est viro prudentia.
24Quod timet impius veniet super eum ;
desiderium suum justus dabitur.
25Quasi tempestas transiens non erit impius ;
justus autem quasi fundamentum sempiternum.
26Sicut acetum dentibus, et fumus oculis,
sic piger his qui miserunt eum.
27Timor Domini apponet dies,
et anni impiorum breviabuntur.
28Exspectatio justorum lætitia,
spes autem impiorum peribit.
29Fortitudo simplicis via Domini,
et pavor his qui operantur malum.
30Justus in æternum non commovebitur,
impii autem non habitabunt super terram.
31Os justi parturiet sapientiam ;
lingua pravorum peribit.
32Labia justi considerant placita,
et os impiorum perversa.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc