1Et miserunt ad eum legatos verbis pacificis dicentes: 2“ Ecce nospueri Nabuchodonosor regis magni adstamus coram te; utere nobis, quemadmodumplacet faciei tuae. 3Ecce villae nostrae et omnis locus noster et omnis campusfrumenti et greges et armenta et omnia stabula iumentorum nostrorum adstant antefaciem tuam; utere, quemadmodum placet tibi. 4Ecce et civitates nostrae et, quiinhabitant in eis, servi tui sunt; veniens occurre eis, sicut est bonum inoculis tuis ”. 5Et venerunt viri ad Holofernen et nuntiaverunt ei secundumverba haec. 6Et descendit ad maritimam ipse et virtus eius et custodivitcivitates excelsas et accepit ex eis in auxilium viros electos. 7Et exceperunteum ipsi et omnis circumregio eorum cum coronis et choris et tympanis. 8Etdestruxit omnes fines eorum et lucos eorum excidit, et datum ei erat omnes deosterrae exterminare, ut ipsi soli Nabuchodonosor servirent omnes gentes, et omneslinguae et omnes tribus eorum invocarent eum deum. 9Et venit contra faciemEsdrelon prope Dothain, quae est contra descensum magnum Iudaeae, 10et castraposuerunt inter Gabaa et Scytharum civitatem. Et erat ibi mensem dierum, utcolligeret omnia utensilia virtutis suae.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc