Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Baruch 3


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël,
anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te.
1 Domine omnipotens, Deus Is rael, anima in angustiis et spiri tus anxiusclamat ad te.
2 Audi, Domine, et miserere,
quia Deus es misericors :
et miserere nostri, quia peccavimus ante te :
2 Audi, Domine, et miserere, quia peccavimus in conspectu tuo;
3 quia tu sedes in sempiternum,
et nos, peribimus in ævum ?
3 quia tu sedens es in aeternum, et nos pereuntes in aeternum.
4 Domine omnipotens, Deus Israël,
audi nunc orationem mortuorum Israël,
et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te,
et non audierunt vocem Domini Dei sui,
et agglutinata sunt nobis mala.
4 Domineomnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem defunctorum Israel et filiorumeorum, qui peccaverunt in conspectu tuo, qui non audierunt vocem Domini Dei sui,et adhaeserunt nobis mala.
5 Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum,
sed memento manus tuæ et nominis tui in tempore isto :
5 Noli memor esse iniquitatum patrum nostrorum, sedmemor esto manus tuae et nominis tui in hoc tempore,
6 quia tu es Dominus Deus noster,
et laudabimus te, Domine :
6 quia tu es Dominus Deusnoster, et laudabimus te, Domine,
7 quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris,
et ut invocemus nomen tuum,
et laudemus te in captivitate nostra,
quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum,
qui peccaverunt ante te.
7 quia propter hoc dedisti timorem tuum in cornostrum, ut invocaremus nomen tuum; et laudabimus te in captivitate nostra, quiaavertimus a corde nostro omnem iniquitatem patrum nostrorum, qui peccaverunt inconspectu tuo.
8 Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie,
qua nos dispersisti in improperium,
et in maledictum, et in peccatum,
secundum omnes iniquitates patrum nostrorum,
qui recesserunt a te, Domine Deus noster.
8 Ecce nos hodie in captivitate nostra, quo nos dispersisti inopprobrium et in maledictum et in expiationem, secundum omnes iniquitates patrumnostrorum, qui discesserunt a Domino Deo nostro ”.
9 Audi, Israël, mandata vitæ :
auribus percipe, ut scias prudentiam.
9 Audi, Israel, mandata vitae;
auribus percipite, ut sciatis prudentiam.
10 Quid est, Israël, quod in terra inimicorum es,
10 Quid est, Israel?
Quid est quod in terra es inimicorum?
11 inveterasti in terra aliena,
coinquinatus es cum mortuis,
deputatus es cum descendentibus in infernum ?
11 Inveterasti in terra aliena,
coinquinatus es mortuis,
reputatus es cum eis, qui apud inferos sunt.
12 Dereliquisti fontem sapientiæ :
12 Dereliquisti fontem sapientiae!
13 nam si in via Dei ambulasses,
habitasses utique in pace sempiterna.
13 Si in via Dei ambulasses,
habitasses in pace in aeternum.
14 Disce ubi sit prudentia,
ubi sit virtus, ubi sit intellectus,
ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus,
ubi sit lumen oculorum, et pax.
14 Disce, ubi sit prudentia,
ubi fortitudo, ubi sit intellectus,
ut scias simul, ubi sit longiturnitas dierum et vita,
ubi sit lumen oculorum et pax.
15 Quis invenit locum ejus ?
et quis intravit in thesauros ejus ?
15 Quis invenit locum eius?
Et quis intravit in thesauros eius?
16 Ubi sunt principes gentium,
et qui dominantur super bestias quæ sunt super terram ?
16 Ubi sunt principes gentium
et qui dominantur bestiis, quae sunt super terram,
17 qui in avibus cæli ludunt,
17 qui in avibus caeli ludunt,
18 qui argentum thesaurizant, et aurum,
in quo confidunt homines,
et non est finis acquisitionis eorum ?
qui argentum fabricant, et solliciti sunt,
nec est inventio operum illorum ?
18 qui argentum thesaurizant et aurum,
in quo confidunt homines,
neque est finis acquisitionis eorum;
qui argentum fabricant et solliciti sunt,
nec est inquisitio operum illorum?
19 Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt,
et alii loco eorum surrexerunt.
19 Exterminati sunt et ad inferos descenderunt,
et alii loco eorum surrexerunt.
20 Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram,
viam autem disciplinæ ignoraverunt,
20 Iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram;
viam autem disciplinae non cognoverunt
21 neque intellexerunt semitas ejus,
neque filii eorum susceperunt eam :
a facie ipsorum longe facta est ;
21 nec intellexerunt semitas eius;
neque susceperunt eam filii eorum,
a via eorum longe facti sunt.
22 non est audita in terra Chanaan,
neque visa est in Theman.
22 Neque audita est in Chanaan
neque visa est in Theman.
23 Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est,
negotiatores Merrhæ et Theman,
et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ :
viam autem sapientiæ nescierunt,
neque commemorati sunt semitas ejus.
23 Filii quoque Agar, qui exquirunt sapientiam super terram,
negotiatores Merran et Theman
et fabulatores et inquisitores prudentiae:
viam autem sapientiae non cognoverunt
neque commemorati sunt semitas eius.
24 O Israël, quam magna est domus Dei,
et ingens locus possessionis ejus !
24 O Israel, quam magna est domus Dei,
et ingens locus possessionis eius!
25 magnus est, et non habet finem :
excelsus, et immensus.
25 Magnus est et non habet finem,
excelsus est et immensus.
26 Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt,
statura magna, scientes bellum.
26 Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt,
statura magna, scientes bellum.
27 Non hos elegit Dominus,
neque viam disciplinæ invenerunt :
propterea perierunt,
27 Non illos elegit Deus
neque viam disciplinae dedit illis;
28 et quoniam non habuerunt sapientiam,
interierunt propter suam insipientiam.
28 et perierunt, quia non habuerunt prudentiam,
perierunt propter insipientiam suam.
29 Quis ascendit in cælum, et accepit eam,
et eduxit eam de nubibus ?
29 Quis ascendit in caelum et accepit eam
et deduxit eam de nubibus?
30 Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum ?
30 Quis transfretavit mare et invenit eam
et apportabit eam auro electo?
31 Non est qui possit scire vias ejus,
neque qui exquirat semitas ejus :
31 Non est qui noverit viam eius,
neque qui cogitet semitam eius.
32 sed qui scit universa novit eam,
et adinvenit eam prudentia sua
qui præparavit terram in æterno tempore :
et replevit eam pecudibus et quadrupedibus
32 Sed qui scit omnia, novit eam,
adinvenit eam prudentia sua;
qui composuit terram in aeternum tempus,
implevit eam iumentis quadrupedibus;
33 qui emittit lumen, et vadit,
et vocavit illud, et obedit illi in tremore.
33 qui mittit lumen et vadit,
vocavit illud, et oboedivit ei in tremore.
34 Stellæ autem dederunt lumen in custodiis suis,
et lætatæ sunt :
34 Stellae autem splenduerunt in custodiis suis
et laetatae sunt.
35 vocatæ sunt, et dixerunt : Adsumus,
et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas.
35 Vocavit eas, et dixerunt: “Adsumus”;
luxerunt cum laetitia ei, qui fecit eas.
36 Hic est Deus noster,
et non æstimabitur alius adversus eum.
36 Hic est Deus noster,
non aestimabitur alter adversus eum.
37 Hic adinvenit omnem viam disciplinæ,
et tradidit illam Jacob puero suo,
et Israël dilecto suo.
37 Invenit omnem viam disciplinae
et dedit eam Iacob puero suo
et Israel dilecto suo.
38 Post hæc in terris visus est,
et cum hominibus conversatus est.
38 Post haec super terram visa est
et inter homines conversata est.

www.scrutatio.it - contatti: info@scrutatio.it

LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online

Contatore siti