Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Proverbia 28


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Fugit impius nemine persequente ;
justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.
1 Fugit impius, nemine persequente;
iustus autem quasi leo confidens.
2 Propter peccata terræ multi principes ejus ;
et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur,
vita ducis longior erit.
2 Propter peccata terrae multi principes eius;
et propter hominem intellegentem et sapientem
rectus ordo longior erit.
3 Vir pauper calumnians pauperes
similis est imbri vehementi in quo paratur fames.
3 Vir pauper et calumnians pauperes
similis est imbri vehementi, in quo paratur fames.
4 Qui derelinquunt legem laudant impium ;
qui custodiunt, succenduntur contra eum.
4 Qui derelinquunt legem, laudant impium;
qui custodiunt, succenduntur contra eum.
5 Viri mali non cogitant judicium ;
qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia.
5 Viri mali non intellegunt iudicium;
qui autem requirunt Dominum, animadvertunt omnia.
6 Melior est pauper ambulans in simplicitate sua
quam dives in pravis itineribus.
6 Melior est pauper ambulans in simplicitate sua
quam perversus in viis suis, quamquam dives.
7 Qui custodit legem filius sapiens est ;
qui autem comessatores pascit confundit patrem suum.
7 Qui custodit legem, filius sapiens est;
qui autem comissatores pascit, confundit patrem suum.
8 Qui coacervat divitias usuris et fœnore,
liberali in pauperes congregat eas.
8 Qui coacervat divitias suas usuris et fenore,
liberali in pauperes congregat eas.
9 Qui declinat aures suas ne audiat legem,
oratio ejus erit execrabilis.
9 Qui declinat aures suas, ne audiat legem,
oratio quoque eius erit exsecrabilis.
10 Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet,
et simplices possidebunt bona ejus.
10 Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet,
et simplices possidebunt bona eius.
11 Sapiens sibi videtur vir dives ;
pauper autem prudens scrutabitur eum.
11 Sapiens sibi videtur vir dives,
pauper autem prudens scrutabitur eum.
12 In exsultatione justorum multa gloria est ;
regnantibus impiis, ruinæ hominum.
12 In exsultatione iustorum multa gloria est,
et, cum exaltantur impii, abscondit se homo.
13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur ;
qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
13 Qui abscondit scelera sua, non prosperabit;
qui autem confessus fuerit et reliquerit ea,
misericordiam consequetur.
14 Beatus homo qui semper est pavidus ;
qui vero mentis est duræ corruet in malum.
14 Beatus homo, qui semper est pavidus;
qui vero indurat cor suum, corruet in malum.
15 Leo rugiens et ursus esuriens,
princeps impius super populum pauperem.
15 Leo rugiens et ursus esuriens
princeps impius super populum pauperem.
16 Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam ;
qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.
16 Dux indigens prudentia multos opprimet;
qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius.
17 Hominem qui calumniatur animæ sanguinem,
si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.
17 Hominem, animae cuiusdam sanguine gravatum,
si usque ad lacum fugerit, nemo sustineat.
18 Qui ambulat simpliciter salvus erit ;
qui perversis graditur viis concidet semel.
18 Qui ambulat simpliciter, salvus erit;
qui perversis graditur viis, subito concidet.
19 Qui operatur terram suam satiabitur panibus ;
qui autem sectatur otium replebitur egestate.
19 Qui operatur terram suam, satiabitur panibus;
qui autem sectatur otium, replebitur egestate.
20 Vir fidelis multum laudabitur ;
qui autem festinat ditari non erit innocens.
20 Vir fidelis multum laudabitur;
qui autem festinat ditari, non erit innocens.
21 Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit ;
iste et pro buccella panis deserit veritatem.
21 Qui dignoscit in iudicio faciem, non benefacit;
et pro buccella panis praevaricatur homo.
22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet,
ignorat quod egestas superveniet ei.
22 Festinat ditari vir invidus,
ignorat quod egestas superveniet ei.
23 Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum,
magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.
23 Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet
magis quam ille, qui lingua blanditur.
24 Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre,
et dicit hoc non esse peccatum,
particeps homicidæ est.
24 Qui abripit aliquid a patre suo et a matre
et dicit: “ Hoc non est peccatum ”,
particeps homicidae est.
25 Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat ;
qui vero sperat in Domino sanabitur.
25 Qui desiderium dilatat, iurgia concitat;
qui vero sperat in Domino, impinguabitur.
26 Qui confidit in corde suo stultus est ;
qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
26 Qui confidit in corde suo, stultus est;
qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
27 Qui dat pauperi non indigebit ;
qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
27 Qui dat pauperi, non indigebit;
qui autem occultat oculos, abundabit maledictis.
28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines ;
cum illi perierint, multiplicabuntur justi.
28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines;
cum illi perierint, multiplicabuntur iusti.