Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 3


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio frequens.1 והנער שמואל משרת את יהוה לפני עלי ודבר יהוה היה יקר בימים ההם אין חזון נפרץ
2 Factum est ergo in die quadam, Heli iacebat in loco suo, et oculi eius caligaverant, nec poterat videre.2 ויהי ביום ההוא ועלי שכב במקמו ועינו החלו כהות לא יוכל לראות
3 Lucerna Dei nondum exstincta erat, et Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei.3 ונר אלהים טרם יכבה ושמואל שכב בהיכל יהוה אשר שם ארון אלהים
4 Et vocavit Dominus Samuel, qui respondens ait: “ Ecce ego ”.4 ויקרא יהוה אל שמואל ויאמר הנני
5 Et cucurrit ad Heli et dixit: “ Ecce ego; vocasti enim me ”. Qui dixit: “ Non vocavi. Revertere; dormi! ”. Et abiit et dormivit.
5 וירץ אל עלי ויאמר הנני כי קראת לי ויאמר לא קראתי שוב שכב וילך וישכב
6 Et Dominus rursum vocavit Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Heli et dixit: “ Ecce ego, quia vocasti me ”. Qui respondit: “ Non vocavi te, fili mi. Revertere et dormi! ”.6 ויסף יהוה קרא עוד שמואל ויקם שמואל וילך אל עלי ויאמר הנני כי קראת לי ויאמר לא קראתי בני שוב שכב
7 Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini.
7 ושמואל טרם ידע את יהוה וטרם יגלה אליו דבר יהוה
8 Et Dominus rursum vocavit Samuel tertio, qui consurgens abiit ad Heli8 ויסף יהוה קרא שמואל בשלשית ויקם וילך אל עלי ויאמר הנני כי קראת לי ויבן עלי כי יהוה קרא לנער
9 et ait: “ Ecce ego, quia vocasti me ”. Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et ait ad Samuel: “ Vade et dormi; et, si deinceps vocaverit te, dices: “ Loquere, Domine, quia audit servus tuus” ”. Abiit ergo Samuel et dormivit in loco suo.
9 ויאמר עלי לשמואל לך שכב והיה אם יקרא אליך ואמרת דבר יהוה כי שמע עבדך וילך שמואל וישכב במקומו
10 Et venit Dominus et stetit et vocavit, sicut vocaverat prius: “ Samuel, Samuel ”. Et ait Samuel: “ Loquere, quia audit servus tuus ”.10 ויבא יהוה ויתיצב ויקרא כפעם בפעם שמואל שמואל ויאמר שמואל דבר כי שמע עבדך
11 Et dixit Dominus ad Samuel: “ Ecce ego facio verbum in Israel, quod quicumque audierit, tinnient ambae aures eius.11 ויאמר יהוה אל שמואל הנה אנכי עשה דבר בישראל אשר כל שמעו תצלינה שתי אזניו
12 In die illo suscitabo adversum Heli omnia, quae locutus sum super domum eius: incipiam et complebo.12 ביום ההוא אקים אל עלי את כל אשר דברתי אל ביתו החל וכלה
13 Praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat filios suos contemnere Deum et non corripuit eos.13 והגדתי לו כי שפט אני את ביתו עד עולם בעון אשר ידע כי מקללים להם בניו ולא כהה בם
14 Idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum ”.
14 ולכן נשבעתי לבית עלי אם יתכפר עון בית עלי בזבח ובמנחה עד עולם
15 Dormivit autem Samuel usque mane aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli.15 וישכב שמואל עד הבקר ויפתח את דלתות בית יהוה ושמואל ירא מהגיד את המראה אל עלי
16 Vocavit ergo Heli Samuelem et dixit: “ Samuel, fili mi ”. Qui respondens ait: “ Praesto sum ”.16 ויקרא עלי את שמואל ויאמר שמואל בני ויאמר הנני
17 Et interrogavit eum: “ Quis est sermo, quem locutus est ad te? Oro te, ne celaveris me. Haec faciat tibi Deus et haec addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis, quae dicta sunt tibi ”.17 ויאמר מה הדבר אשר דבר אליך אל נא תכחד ממני כה יעשה לך אלהים וכה יוסיף אם תכחד ממני דבר מכל הדבר אשר דבר אליך
18 Indicavit itaque ei Samuel universos sermones et non abscondit ab eo. Et ille respondit: “ Dominus est! Quod bonum est in oculis suis, faciat ”.
18 ויגד לו שמואל את כל הדברים ולא כחד ממנו ויאמר יהוה הוא הטוב בעינו יעשה
19 Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram.19 ויגדל שמואל ויהוה היה עמו ולא הפיל מכל דבריו ארצה
20 Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee quod constitutus esset Samuel propheta Domini.20 וידע כל ישראל מדן ועד באר שבע כי נאמן שמואל לנביא ליהוה
21 Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli.
21 ויסף יהוה להראה בשלה כי נגלה יהוה אל שמואל בשלו בדבר יהוה