Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 25


font
NOVA VULGATAEL LIBRO DEL PUEBLO DE DIOS
1 Mortuus est autem Samuel; et congregatus est universus Israel, et planxerunt eum et sepelierunt eum in domo sua in Rama.
Consurgensque David descendit in desertum Maon.
1 Mientras tanto, murió Samuel. Todo Israel se reunió y estuvo de duelo por él, y lo sepultaron en su casa, en Ramá, David, por su parte, bajó al desierto de Parán.
2 Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio eius in Carmel; et homo ille magnus nimis; erantque ei oves tria milia et mille caprae. Et accidit ut tonderet gregem suum in Carmel.2 Había en Maón un hombre que tenía su hacienda en Carmel. Era un hombre muy rico; tenía tres mil ovejas y mil cabras, y estaba esquilando su rebaño en Carmel.
3 Nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail. Eratque mulier illa prudentissima et speciosa; porro vir eius durus et moribus malis; erat autem de genere Chaleb.
3 Su nombre era Nabal, del clan de Caleb, y su mujer se llamaba Abigail. La mujer era inteligente y atractiva, pero él era rudo y de mal carácter.
4 Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum,4 David oyó en el desierto que Nabal estaba esquilando su rebaño,
5 misit decem iuvenes et dixit eis: “ Ascendite in Carmel et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice5 y envió a diez jóvenes con este encargo: «Suban a Carmel, preséntense a Nabal, y salúdenlo de mi parte.
6 et dicetis fratri meo: “Et tibi pax et domui tuae pax et omnibus, quaecumque habes, sit pax!6 Díganle: «¡Salud! ¡Paz para ti, paz para tu casa y para todos tus bienes!
7 Et nunc audivi quod tonsores essent apud te. Pastores autem tui erant nobiscum in deserto; numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit eis quidquam de grege omni tempore, quo fuerunt nobiscum in Carmel.7 Acabo de oír que te están esquilando el rebaño. Ahora bien, cuando tus pastores estuvieron con nosotros, nunca los hemos molestado, ni se les perdió nada durante todo el tiempo que estuvieron en Carmel.
8 Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri isti gratiam in oculis tuis, in die enim bona venimus; quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis et filio tuo David” ”.
8 Pregunta a tus servidores y ellos te informarán. Que estos muchachos reciban de ti una buena acogida, ya que llegamos en un día de fiesta. Dales, te lo ruego, lo que tengas a mano, para tus servidores y para tu hijo David».
9 Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et siluerunt.9 Los jóvenes fueron a decir a Nabal todas estas cosas de parte de David, y se quedaron esperando.
10 Respondens autem Nabal pueris David ait: “ Quis est David, et quis est filius Isai? Hodie increverunt servi, qui fugiunt dominos suos.10 Pero Nabal respondió a los servidores de David: «¿Quién es David y quién es el hijo de Jesé? Hoy en día hay muchos esclavos que se evaden de su dueño.
11 Tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum, quae occidi, tonsoribus meis et dabo viris, quos nescio unde sint? ”.11 ¿Voy a tomar mi pan, mi agua y los animales que maté para mis esquiladores, y se los voy a dar a gente que ni siquiera sé de dónde viene?».
12 Regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba haec.12 Los jóvenes de David reanudaron la marcha y se fueron de vuelta. Al llegar, transmitieron a David todas estas palabras.
13 Tunc David ait viris suis: “ Accingatur unusquisque gladio suo! ”. Et accincti sunt singuli gladio suo, accinctusque est et David ense suo, et secuti sunt David quasi quadringenti viri; porro ducenti remanserunt ad sarcinas.
13 Entonces David dijo a sus hombres: «Que cada uno se ciña su espada». Ellos se ciñeron cada uno su espada, y también David se ciñó la suya. Luego, unos cuatrocientos hombres subieron detrás de David, y los otros doscientos se quedaron con el equipaje.
14 Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis dicens: “ Ecce misit David nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro, sed aversatus est eos.14 Uno de sus servidores le avisó a Abigail, la esposa de Nabal: «Mira que David envió a unos emisarios desde el desierto, para saludar a nuestro patrón, y él se abalanzó sobre ellos.
15 Homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti; nec quidquam aliquando periit omni tempore, quo sumus conversati cum eis in deserto.15 Sin embargo, esos hombres han sido muy buenos con nosotros. Nunca nos molestaron, ni perdimos nada durante todo el tiempo que anduvimos con ellos, cuando estábamos en campo abierto.
16 Pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus, quibus pavimus apud eos greges.16 Ellos fueron para nosotros una muralla, de día y de noche, mientras estuvimos con ellos apacentando el rebaño.
17 Quam ob rem considera et recogita quid facias, quoniam malum decretum est adversus dominum nostrum et adversus domum eius universam. Et ipse filius Belial est, ita ut nemo ei possit loqui ”.
17 Ahora piensa bien lo que debes hacer, porque es cosa decidida la ruina de nuestro patrón y de toda su casa. En cuanto a él, ¡no es más que un miserable, al que ni siquiera se le puede hablar!».
18 Festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata frumenti tosti et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et imposuit super asinos.18 Sin pérdida de tiempo, Abigail tomó doscientos panes, dos odres de vino, cinco carneros adobados, cinco bolsas de grano tostado, cien racimos de pasas de uva y doscientas tortas de higo, y los cargó sobre unos asnos.
19 Dixitque pueris suis: “ Praecedite me, ecce ego post tergum sequar vos ”. Viro autem suo Nabal non indicavit.19 Luego dijo a sus servidores; «Adelántense ustedes, y yo iré detrás». Pero no le avisó nada a su esposo Nabal.
20 Cum ergo ascendisset asinum et descenderet in tegmine montis, David et viri eius descendebant in occursum eius; quibus et illa occurrit.20 Mientras Abigail, montada en su asno, bajaba por un recodo de la montaña, David y sus hombres bajaban en dirección a ella.
21 Et aiebat David: “ Vere frustra servavi omnia, quae huius erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis, quae ad eum pertinebant; et reddidit mihi malum pro bono.21 Entre tanto, David pensaba: «En vano he protegido todo lo que este tenía en el desierto, sin que se le perdiera ninguno de sus bienes. El me ha devuelto mal por bien.
22 Haec faciat Deus inimicis David et haec addat, si reliquero de omnibus, quae ad eum pertinent, usque mane quidquid masculini sexus ”.
22 ¡Que Dios castigue a David una y otra vez, si dejo con vida hasta el alba a uno solo de sus hombres!».
23 Cum autem vidisset Abigail David, festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram.23 Apenas vio a David, Abigail bajó inmediatamente del asno, y cayó ante él con el rostro en tierra.
24 Et cecidit ad pedes eius et dixit: “ In me sit, domine mi, haec iniquitas; loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulae tuae.24 Y postrada a sus pies, exclamó: «¡Que la falta recaiga sobre mí, señor! ¡Pero permite que tu servidora hable en tu presencia! ¡Escucha sus palabras!
25 Ne ponat, oro, dominus meus cor suum super virum istum iniquum Nabal, quia secundum nomen suum stultus est, et est stultitia cum eo; ego autem ancilla tua non vidi pueros domini mei, quos misisti.25 Que mi señor no le haga caso a ese miserable de Nabal, porque su nombre dice lo que él es: él se llama Nabal, que significa "insensato", y la insensatez lo acompaña. Pero yo, tu servidora, no había visto a los jóvenes que había enviado mi señor.
26 Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, quia Dominus prohibuit te, ne venires in sanguine et salvares te manu tua; et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt domino meo malum.26 Y ahora, ¡por la vida del Señor y por tu propia vida! es el mismo Señor el que te impide derramar sangre y hacerte justicia por tu mano. ¡Que tus enemigos y todos los que tratan de hacerte mal corran la misma suerte que Nabal!
27 Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua domino meo, et da pueris, qui sequuntur dominum meum.27 Con respecto a este obsequio que le he traído a mi señor, que lo repartan entre tus seguidores.
28 Aufer iniquitatem famulae tuae. Faciens enim faciet Dominus domino meo domum fidelem, quia proelia Domini dominus meus proeliatur; malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae.28 Perdona, te lo ruego, la falta de tu servidora. Porque el Señor te hará seguramente una casa perdurable, ya que tú has combatido en las guerras del Señor y en toda tu vida no se encuentra en ti nada malo.
29 Si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam tuam, erit anima domini mei custodita in fasciculo vitae apud Dominum Deum tuum; sed inimicorum tuorum animam ipse iaciat in impetu et circulo fundae.29 Y si un hombre se alza para perseguirte y atentar contra tu vida, la vida de mi señor estará bien guardada en la bolsa de los vivientes, junto al Señor, tu Dios, mientras que él revoleará con su honda la vida de tus enemigos.
30 Cum ergo fecerit Dominus domino meo omnia, quae locutus est, bona de te et constituerit te ducem super Israel,30 Cuando el Señor te haga todo el bien que te ha prometido y te ponga como jefe en Israel,
31 non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium et ipse te ultus fueris; et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillae tuae ”.
31 que no tengas que sentir turbación ni remordimiento de conciencia, por haber derramado sangre sin motivo y por haberte hecho justicia por ti mismo. Y cuando el Señor te colme de bienes, acuérdate de tu servidora».
32 Et ait David ad Abigail: “ Benedictus Dominus, Deus Israel, qui misit te hodie in occursum meum. Et benedicta prudentia tua,32 Entonces David dijo a Abigail: «¡Bendito sea el Señor, el Dios de Israel, que hoy te envía a mi encuentro!
33 et benedicta tu, quae prohibuisti me hodie, ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea.33 ¡Bendito sea tu buen tino, y bendiga también tú, que hoy me has impedido derramar sangre y hacerme justicia por mí mismo!
34 Alioquin, vivit Dominus, Deus Israel, qui prohibuit me malum facere tibi, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam quidquid masculini sexus ”.34 ¡Por la vida del Señor, el Dios de Israel, que me ha impedido hacerte daño, si no te hubieras apresurado a venir a mi encuentro, juro que antes de brillar el alba no le habría quedado vivo a Nabal ni un solo hombre!».
35 Suscepit ergo David de manu eius omnia, quae attulerat ei, dixitque ei: “ Vade pacifice in domum tuam. Ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam ”.
35 Luego David tomó lo que la mujer le había traído y le dijo: «Sube a tu casa en paz. He escuchado tu demanda y la tendré en cuenta».
36 Venit autem Abigail ad Nabal; et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis, et cor Nabal iucundum; erat enim ebrius nimis. Et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane.36 Cuando Abigail llegó a su casa, Nabal estaba celebrando un regio banquete. Nabal desbordaba de alegría; y como estaba completamente borracho, ella no le dijo ni una sola palabra antes del alba.
37 Diluculo autem, cum digessisset vinum Nabal, haec indicavit ei uxor sua; et emortuum est cor eius intrinsecus, et factus est quasi lapis.37 Pero a la mañana, cuando a Nabal ya se le había pasado la embriaguez, su mujer lo puso al tanto de lo sucedido. Entonces él tuvo un ataque al corazón y quedó paralizado.
38 Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est.
38 Al cabo de unos diez días, el Señor hizo morir a Nabal.
39 Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: “ Benedictus Dominus, qui iudicavit causam opprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius ”.
Misit ergo David et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem.
39 Cuando David supo que Nabal había muerto, exclamó: «¡Bendito sea el Señor, que ha defendido mi causa contra la afrenta que recibí de Nabal y ha preservado del mal a su servidor! ¡El Señor hizo que la maldad de Nabal recayera sobre él mismo!».
40 Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmel et locuti sunt ad eam dicentes: “ David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem ”.40 Los servidores de David se presentaron a Abigail en Carmel y le dijeron: «David nos ha mandado a verte para tomarte por esposa».
41 Quae consurgens adoravit prona in terram et ait: “ Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei ”.41 Ella se puso de pie, se postró con el rostro en tierra, y respondió: «Aquí está tu esclava dispuesta a lavar los pies de los servidores de mi señor».
42 Et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum, et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius; et secuta est nuntios David et facta est illi uxor.
42 Abigail se levantó rápidamente y montó en un asno, seguida de cinco de sus esclavas. Luego partió detrás de los enviados de David y él la tomó por esposa.
43 Sed et Achinoam accepit David de Iezrahel, et fuit utraque uxor eius.43 David también se había casado con Ajinóam de Izreel, y tuvo a las dos por esposas.
44 Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Phalti filio Lais, qui erat de Gallim.
44 Saúl, por su parte, había dado a su hija Mical, la esposa de David, a Paltí, hijo de Lais, que era de Galím.