Primo libro di Samuele 23
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Et nuntiaverunt David di centes: “ Ecce Philisthim op pugnant Ceila et diripiunt areas ”. | 1 Et nuntiaverunt David di centes: “ Ecce Philisthim op pugnant Ceila et diripiunt areas ”. |
2 Consuluit igitur David Dominum dicens: “ Num vadam et percutiam Philisthaeos istos? ”. Et ait Dominus ad David: “ Vade et percuties Philisthaeos et salvabis Ceila ”. | 2 Consuluit igitur David Dominum dicens: “ Num vadam et percutiam Philisthaeos istos? ”. Et ait Dominus ad David: “ Vade et percuties Philisthaeos et salvabis Ceila ”. |
3 Et dixerunt viri, qui erant cum David, ad eum: “ Ecce nos hic in Iuda consistentes timemus; quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum? ”. | 3 Et dixerunt viri, qui erant cum David, ad eum: “ Ecce nos hic in Iuda consistentes timemus; quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum? ”. |
4 Rursum ergo David consuluit Dominum, qui respondens ei ait: “ Surge et vade in Ceila; ego enim tradam Philisthaeos in manu tua ”. | 4 Rursum ergo David consuluit Dominum, qui respondens ei ait: “ Surge et vade in Ceila; ego enim tradam Philisthaeos in manu tua ”. |
5 Abiit ergo David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philisthaeos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilae. | 5 Abiit ergo David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philisthaeos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilae. |
6 Porro cum fugisset Abiathar filius Achimelcch ad David, et ipse cum David in Ceila ephod secum habens descenderat. | 6 Porro cum fugisset Abiathar filius Achimelcch ad David, et ipse cum David in Ceila ephod secum habens descenderat. |
7 Nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila, et ait Saul: “ Tradidit eum Deus in manus meas; conclususque est introgressus urbem, in qua portae et serae sunt ”. | 7 Nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila, et ait Saul: “ Tradidit eum Deus in manus meas; conclususque est introgressus urbem, in qua portae et serae sunt ”. |
8 Et convocavit Saul omnem populum, ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius. | 8 Et convocavit Saul omnem populum, ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius. |
9 Quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: “ Applica ephod ”. | 9 Quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: “ Applica ephod ”. |
10 Et ait David: “ Domine, Deus Israel, audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila, ut evertat urbem propter me. | 10 Et ait David: “ Domine, Deus Israel, audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila, ut evertat urbem propter me. |
11 Si tradent me viri Ceilae in manus eius? Et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine, Deus Israel, indica servo tuo ”. Et ait Dominus: “ Descendet ”. | 11 Si tradent me viri Ceilae in manus eius? Et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine, Deus Israel, indica servo tuo ”. Et ait Dominus: “ Descendet ”. |
12 Dixitque David: “ Si tradent viri Ceilae me et viros, qui sunt mecum, in manu Saul? ”. Et dixit Dominus: “ Tradent ”. | 12 Dixitque David: “ Si tradent viri Ceilae me et viros, qui sunt mecum, in manu Saul? ”. Et dixit Dominus: “ Tradent ”. |
13 Surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti. Nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila, quam ob rem destitit exire. | 13 Surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti. Nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila, quam ob rem destitit exire. |
14 Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte, in deserto Ziph; et quaerebat eum Saul cunctis diebus, sed non tradidit eum Deus in manus eius. | 14 Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte, in deserto Ziph; et quaerebat eum Saul cunctis diebus, sed non tradidit eum Deus in manus eius. |
15 Et cognovit David quod egressus esset Saul, ut quaereret animam eius; porro David erat in deserto Ziph in Horesa. | 15 Et cognovit David quod egressus esset Saul, ut quaereret animam eius; porro David erat in deserto Ziph in Horesa. |
16 Et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in Horesa; et confortavit manus eius in Deo dixitque ei: | 16 Et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in Horesa; et confortavit manus eius in Deo dixitque ei: |
17 “ Ne timeas, neque enim inveniet te manus Saul patris mei; et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus; sed et Saul pater meus scit hoc ”. | 17 “ Ne timeas, neque enim inveniet te manus Saul patris mei; et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus; sed et Saul pater meus scit hoc ”. |
18 Percussit igitur uterque foedus coram Domino; mansitque David in Horesa, Ionathan autem reversus est in domum suam. | 18 Percussit igitur uterque foedus coram Domino; mansitque David in Horesa, Ionathan autem reversus est in domum suam. |
19 Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: “ Nonne David latitat apud nos in locis tutissimis in Horesa, in colle Hachila, quae est ad meridiem deserti? | 19 Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: “ Nonne David latitat apud nos in locis tutissimis in Horesa, in colle Hachila, quae est ad meridiem deserti? |
20 Nunc ergo, si desideravit anima tua, rex, ut descenderes, descende; nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis ”. | 20 Nunc ergo, si desideravit anima tua, rex, ut descenderes, descende; nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis ”. |
21 Dixitque Saul: “ Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam. | 21 Dixitque Saul: “ Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam. |
22 Abite, oro, et diligentius praeparate et curiosius agite; et considerate locum, ubi sit pes eius, vel quis viderit eum ibi; dictum est enim ad me quod callidus sit valde. | 22 Abite, oro, et diligentius praeparate et curiosius agite; et considerate locum, ubi sit pes eius, vel quis viderit eum ibi; dictum est enim ad me quod callidus sit valde. |
23 Considerate et videte omnia latibula eius, in quibus absconditur, et revertimini ad me ad certum locum, ut vadam vobiscum; quodsi fuerit in regione, perscrutabor eum in cunctis regionibus Iudae ”. | 23 Considerate et videte omnia latibula eius, in quibus absconditur, et revertimini ad me ad certum locum, ut vadam vobiscum; quodsi fuerit in regione, perscrutabor eum in cunctis regionibus Iudae ”. |
24 At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul. David autem et viri eius erant in deserto Maon, in Araba ad meridiem deserti. | 24 At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul. David autem et viri eius erant in deserto Maon, in Araba ad meridiem deserti. |
25 Ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum eum, et nuntiatum est David; descenditque ad petram et versabatur in deserto Maon. Quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon. | 25 Ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum eum, et nuntiatum est David; descenditque ad petram et versabatur in deserto Maon. Quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon. |
26 Et ibat Saul ad latus montis ex parte una, David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera; porro David praeceps fugiebat a facie Saul. Itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius, ut caperent eos. | 26 Et ibat Saul ad latus montis ex parte una, David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera; porro David praeceps fugiebat a facie Saul. Itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius, ut caperent eos. |
27 Et nuntius venit ad Saul dicens: “ Festina et veni, quoniam infuderunt se Philisthim super terram ”. | 27 Et nuntius venit ad Saul dicens: “ Festina et veni, quoniam infuderunt se Philisthim super terram ”. |
28 Reversus est ergo Saul desistens persequi David; et perrexit in occursum Philisthinorum. Propter hoc vocaverunt locum illum: “ Petram dividentem ”. | 28 Reversus est ergo Saul desistens persequi David; et perrexit in occursum Philisthinorum. Propter hoc vocaverunt locum illum: “ Petram dividentem ”. |