Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 20


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Fugit autem David de Naioth, quae est in Rama, veniensque locutus est coram Ionathan: “ Quid feci? Quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam? ”.1 ויברח דוד מנוית ברמה ויבא ויאמר לפני יהונתן מה עשיתי מה עוני ומה חטאתי לפני אביך כי מבקש את נפשי
2 Qui dixit ei: “ Absit, non morieris; neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi; hoc ergo celavit me pater meus tantummodo? Nequaquam erit istud ”.2 ויאמר לו חלילה לא תמות הנה לו עשה אבי דבר גדול או דבר קטן ולא יגלה את אזני ומדוע יסתיר אבי ממני את הדבר הזה אין זאת
3 Et rursum respondit David et ait: “ Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dixit: “Nesciat hoc Ionathan, ne forte tristetur”. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum gradu ego morsque dividimur ”.
3 וישבע עוד דוד ויאמר ידע ידע אביך כי מצאתי חן בעיניך ויאמר אל ידע זאת יהונתן פן יעצב ואולם חי יהוה וחי נפשך כי כפשע ביני ובין המות
4 Et ait Ionathan ad David: “ Quid desiderat anima tua, ut faciam tibi? ”.4 ויאמר יהונתן אל דוד מה תאמר נפשך ואעשה לך
5 Dixit autem David ad Ionathan: “ Ecce neomenia est crastino, et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum; dimitte ergo me, ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae.5 ויאמר דוד אל יהונתן הנה חדש מחר ואנכי ישב אשב עם המלך לאכול ושלחתני ונסתרתי בשדה עד הערב השלשית
6 Si requisierit me pater tuus, respondebis ei: “Rogavit me David, ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimae annuae ibi sunt universis contribulibus eius”.6 אם פקד יפקדני אביך ואמרת נשאל נשאל ממני דוד לרוץ בית לחם עירו כי זבח הימים שם לכל המשפחה
7 Si dixerit: “Bene”, pax erit servo tuo; si autem fuerit iratus, scito quia malum decretum est ab eo.7 אם כה יאמר טוב שלום לעבדך ואם חרה יחרה לו דע כי כלתה הרעה מעמו
8 Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti; si autem est in me aliqua iniquitas, tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me ”.8 ועשית חסד על עבדך כי בברית יהוה הבאת את עבדך עמך ואם יש בי עון המיתני אתה ועד אביך למה זה תביאני
9 Et ait Ionathan: “ Absit hoc a te; neque enim fieri potest ut, si certo cognovero malum decretum esse a patre meo contra te, non annuntiem tibi ”.9 ויאמר יהונתן חלילה לך כי אם ידע אדע כי כלתה הרעה מעם אבי לבוא עליך ולא אתה אגיד לך
10 Responditque David ad Ionathan: “ Quis nuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure? ”.
10 ויאמר דוד אל יהונתן מי יגיד לי או מה יענך אביך קשה
11 Et ait Ionathan ad David: “ Veni, egrediamur foras in agrum ”. Cumque exissent ambo in agrum,11 ויאמר יהונתן אל דוד לכה ונצא השדה ויצאו שניהם השדה
12 ait Ionathan ad David: “ Vivit Dominus, Deus Israel, investigabo sententiam patris mei hoc fere tempore cras vel perendie; et si aliquid boni fuerit super David, et non statim miserim ad te et notum tibi fecerim,12 ויאמר יהונתן אל דוד יהוה אלהי ישראל כי אחקר את אבי כעת מחר השלשית והנה טוב אל דוד ולא אז אשלח אליך וגליתי את אזנך
13 haec faciat Dominus in Ionathan et haec augeat! Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, hoc quoque notum faciam tibi et dimittam te, ut vadas in pace. Et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo.13 כה יעשה יהוה ליהונתן וכה יסיף כי ייטב אל אבי את הרעה עליך וגליתי את אזנך ושלחתיך והלכת לשלום ויהי יהוה עמך כאשר היה עם אבי
14 Et, si vixero, facies mihi misericordiam Domini; si vero mortuus fuero,14 ולא אם עודני חי ולא תעשה עמדי חסד יהוה ולא אמות
15 non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra ”.15 ולא תכרת את חסדך מעם ביתי עד עולם ולא בהכרת יהוה את איבי דוד איש מעל פני האדמה
16 Pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David dicens: “ Requirat Dominus de manu inimicorum David! ”.16 ויכרת יהונתן עם בית דוד ובקש יהוה מיד איבי דוד
17 Et addidit Ionathan ut faceret David iurare per dilectionem suam erga illum; sicut animam enim suam, ita diligebat eum.
17 ויוסף יהונתן להשביע את דוד באהבתו אתו כי אהבת נפשו אהבו
18 Dixitque ad eum Ionathan: “ Cras neomenia est, et requireris;18 ויאמר לו יהונתן מחר חדש ונפקדת כי יפקד מושבך
19 vacua erit enim sessio tua. Perendie descendes festinus et venies in locum, ubi abscondisti te in die facti illius; et sedebis iuxta acervum illum.19 ושלשת תרד מאד ובאת אל המקום אשר נסתרת שם ביום המעשה וישבת אצל האבן האזל
20 Et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum.20 ואני שלשת החצים צדה אורה לשלח לי למטרה
21 Mittam quoque et puerum dicens ei: “Vade et affer mihi sagittas”.21 והנה אשלח את הנער לך מצא את החצים אם אמר אמר לנער הנה החצים ממך והנה קחנו ובאה כי שלום לך ואין דבר חי יהוה
22 Si dixero puero: “Ecce sagittae intra te sunt, tolle eas”, tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: “Ecce sagittae ultra te sunt”, vade, quia dimisit te Dominus.22 ואם כה אמר לעלם הנה החצים ממך והלאה לך כי שלחך יהוה
23 De verbo autem, quod locuti fuimus, ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum ”.
23 והדבר אשר דברנו אני ואתה הנה יהוה ביני ובינך עד עולם
24 Absconditus est ergo David in agro; et venit neomenia, et sedit rex ad mensam ad comedendum.24 ויסתר דוד בשדה ויהי החדש וישב המלך על הלחם לאכול
25 Cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem, quae erat iuxta parietem, sedit Ionathan ex adverso, et sedit Abner ex latere Saul; vacuusque apparuit locus David.25 וישב המלך על מושבו כפעם בפעם אל מושב הקיר ויקם יהונתן וישב אבנר מצד שאול ויפקד מקום דוד
26 Et non est locutus Saul quidquam in die illa; cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus nec purificatus.26 ולא דבר שאול מאומה ביום ההוא כי אמר מקרה הוא בלתי טהור הוא כי לא טהור
27 Cumque illuxisset dies secunda post neomeniam, rursum vacuus apparuit locus David; dixitque Saul ad Ionathan filium suum: “ Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum? ”.27 ויהי ממחרת החדש השני ויפקד מקום דוד ויאמר שאול אל יהונתן בנו מדוע לא בא בן ישי גם תמול גם היום אל הלחם
28 Et respondit Ionathan Sauli: “ Rogavit me obnixe, ut iret in Bethlehem,28 ויען יהונתן את שאול נשאל נשאל דוד מעמדי עד בית לחם
29 et ait: “Dimitte me, quoniam sacrificium familiae est in civitate, et frater meus ipse accersivit me; nunc ergo, si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito et videbo fratres meos”. Ob hanc causam non venit ad mensam regis ”.
29 ויאמר שלחני נא כי זבח משפחה לנו בעיר והוא צוה לי אחי ועתה אם מצאתי חן בעיניך אמלטה נא ואראה את אחי על כן לא בא אל שלחן המלך
30 Iratus autem Saul adversum Ionathan dixit ei: “ Fili mulieris perversae, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem nuditatis matris tuae?30 ויחר אף שאול ביהונתן ויאמר לו בן נעות המרדות הלוא ידעתי כי בחר אתה לבן ישי לבשתך ולבשת ערות אמך
31 Omnibus enim diebus, quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu neque regnum tuum; itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me, quia filius mortis est ”.31 כי כל הימים אשר בן ישי חי על האדמה לא תכון אתה ומלכותך ועתה שלח וקח אתו אלי כי בן מות הוא
32 Respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait: “ Quare morietur? Quid fecit? ”.32 ויען יהונתן את שאול אביו ויאמר אליו למה יומת מה עשה
33 Et arripuit Saul lanceam, ut percuteret eum; et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo, ut interficeret David.33 ויטל שאול את החנית עליו להכתו וידע יהונתן כי כלה היא מעם אביו להמית את דוד
34 Surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die neomeniae secunda panem; contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.
34 ויקם יהונתן מעם השלחן בחרי אף ולא אכל ביום החדש השני לחם כי נעצב אל דוד כי הכלמו אביו
35 Cumque illuxisset mane, venit Ionathan in agrum ad locum constitutum a David et puer parvulus cum eo;35 ויהי בבקר ויצא יהונתן השדה למועד דוד ונער קטן עמו
36 et ait ad puerum suum: “ Vade et affer mihi sagittas, quas ego iacio ”. Cumque puer cucurrisset, iecit sagittam trans puerum.36 ויאמר לנערו רץ מצא נא את החצים אשר אנכי מורה הנער רץ והוא ירה החצי להעברו
37 Venit itaque puer ad locum sagittae, quam miserat Ionathan, et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait: “ Ecce ibi est sagitta porro ultra te ”.37 ויבא הנער עד מקום החצי אשר ירה יהונתן ויקרא יהונתן אחרי הנער ויאמר הלוא החצי ממך והלאה
38 Clamavitque Ionathan post tergum pueri: “ Festina velociter, ne steteris ”. Sustulit autem puer Ionathae sagittam et attulit ad dominum suum38 ויקרא יהונתן אחרי הנער מהרה חושה אל תעמד וילקט נער יהונתן את החצי ויבא אל אדניו
39 et quid ageretur penitus ignorabat, tantummodo enim Ionathan et David rem noverant.
39 והנער לא ידע מאומה אך יהונתן ודוד ידעו את הדבר
40 Dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei: “ Vade, defer in civitatem ”.40 ויתן יהונתן את כליו אל הנער אשר לו ויאמר לו לך הביא העיר
41 Cumque abisset puer, surrexit David de latere acervi et cadens pronus in terram adoravit tertio; et osculantes alterutrum fleverunt pariter, David autem amplius.41 הנער בא ודוד קם מאצל הנגב ויפל לאפיו ארצה וישתחו שלש פעמים וישקו איש את רעהו ויבכו איש את רעהו עד דוד הגדיל
42 Dixit ergo Ionathan ad David: “ Vade in pace; iuravimus enim ambo in nomine Domini dicentes: Dominus erit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum ”.
42 ויאמר יהונתן לדוד לך לשלום אשר נשבענו שנינו אנחנו בשם יהוה לאמר יהוה יהיה ביני ובינך ובין זרעי ובין זרעך עד עולם ויקם וילך ויהונתן בא העיר