Primo libro di Samuele 19
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos de occisione David; porro Ionathan filius Saul diligebat David valde. | 1 Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David valde : |
2 Et indicavit Ionathan David dicens: “ Quaerit Saul pater meus occidere te; quapropter observa te, quaeso, mane; et manebis clam et absconderis. | 2 et indicavit Jonathas David, dicens : Quærit Saul pater meus occidere te : quapropter observa te, quæso, mane : et manebis clam, et absconderis. |
3 Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro, ubicumque fueris; et ego loquar de te ad patrem meum et, quodcumque videro, nuntiabo tibi ”. | 3 Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro, ubicumque fueris : et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcumque videro, nuntiabo tibi. |
4 Locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum: “ Ne peccet rex in servum suum David, quia non peccavit tibi, et opera eius bona sunt tibi valde. | 4 Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum : dixitque ad eum : Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde. |
5 Et posuit animam suam in manu sua et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus victoriam magnam universo Israeli; vidisti et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David, qui est absque culpa? ”. | 5 Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthæum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israëli : vidisti, et lætatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa ? |
6 Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathan iuravit: “ Vivit Dominus quia non occidetur ”. | 6 Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathæ, juravit : Vivit Dominus, quia non occidetur. |
7 Vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec; et introduxit lonathan David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius. | 7 Vocavit itaque Jonathas David, et indicavit ei omnia verba hæc : et introduxit Jonathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudiustertius. |
8 Motum est autem rursum bellum, et egressus David pugnavit adversum Philisthim percussitque eos plaga magna; et fugerunt a facie eius. | 8 Motum est autem rursum bellum : et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim : percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie ejus. |
9 Et factus est spiritus Domini malus in Saul; sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam, porro David psallebat in manu sua. | 9 Et factus est spiritus Domini malus in Saul : sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam : porro David psallebat manu sua. |
10 Nisusque est Saul configere lancea David in pariete; et declinavit David a facie Saul, lancea autem, casso vulnere, perlata est in parietem. Et David fugit et salvatus est nocte illa. | 10 Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul : lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa. |
11 Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua dicens: “ Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris ”, | 11 Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens : Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris : |
12 deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit atque salvatus est. | 12 deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est. |
13 Tulit autem Michol theraphim et posuit eum super lectum; et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eum vestimentis. | 13 Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus, et operuit eam vestimentis. |
14 Misit autem Saul nuntios, qui raperent David, et responsum est quod aegrotaret. | 14 Misit autem Saul apparitores, qui raperent David : et responsum est quod ægrotaret. |
15 Rursumque misit Saul nuntios, ut viderent David, dicens: “ Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur ”. | 15 Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David, dicens : Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur. |
16 Cumque venissent nuntii, inventus est theraphim super lectum, et pellis caprarum ad caput eius. | 16 Cumque venissent nuntii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput ejus. |
17 Dixitque Saul ad Michol: “ Quare sic illusisti mihi et dimisisti inimicum meum, ut fugeret? ”. Et respondit Michol ad Saul: “ Quia ipse locutus est mihi: “Dimitte me, alioquin interficiam te” ”. | 17 Dixitque Saul ad Michol : Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret ? Et respondit Michol ad Saul : Quia ipse locutus est mihi : Dimitte me, alioquin interficiam te. |
18 David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuel in Rama et nuntiavit ei omnia, quae fecerat sibi Saul. Et abierunt ipse et Samuel et morati sunt in Naioth. | 18 David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit ei omnia quæ fecerat sibi Saul : et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Najoth. |
19 Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: “ Ecce David in Naioth in Rama ”. | 19 Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus : Ecce David in Najoth in Ramatha. |
20 Misit ergo Saul nuntios, ut raperent David. Qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuel stantem super eos, factus est in illis spiritus Dei, et vaticinari coeperunt etiam ipsi. | 20 Misit ergo Saul lictores, ut raperent David : qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam spiritus Domini in illis, et prophetare cœperunt etiam ipsi. |
21 Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit alios nuntios; vaticinati sunt autem et illi. Et rursum Saul misit tertios nuntios, qui et ipsi vaticinati sunt. | 21 Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios : prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios : qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul, |
22 Abiit autem etiam ipse in Rama et venit usque ad cisternam magnam, quae est in Socho; et interrogavit et dixit: “ In quo loco sunt Samuel et David? ”. Dictumque est ei: “ Ecce in Naioth sunt in Rama ”. | 22 abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam quæ est in Socho, et interrogavit, et dixit : In quo loco sunt Samuel et David ? Dictumque est ei : Ecce in Najoth sunt in Ramatha. |
23 Et abiit inde in Naioth in Rama; et factus est etiam super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens et vaticinans, usquedum veniret in Naioth in Rama. | 23 Et abiit in Najoth in Ramatha, et factus est etiam super eum spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Najoth in Ramatha. |
24 Et exspoliavit se etiam ipse vestimentis suis et vaticinatus est cum ceteris coram Samuel; et cecidit nudus tota die illa et nocte, unde et exivit proverbium: “ Num et Saul inter prophetas? ”. | 24 Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium : Num et Saul inter prophetas ? |