Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Seconda lettera di Giovanni 1


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Presbyter electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate, etnon ego solus, sed et omnes, qui noverunt veritatem,1 Senior Electæ dominæ, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem,
2 propter veritatem, quaepermanet in nobis et nobiscum erit in sempiternum.2 propter veritatem, quæ permanet in nobis, et nobiscum erit in æternum.
3 Erit nobiscum gratia,misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo, Filio Patris, in veritate etcaritate.
3 Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.
4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicutmandatum accepimus a Patre.4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
5 Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatumnovum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.5 Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
6 Ethaec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc mandatum est,quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis.
6 Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.
7 Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non confitentur IesumChristum venientem in carne; hic est seductor et antichristus.7 Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem : hic est seductor, et antichristus.
8 Videtevosmetipsos, ne perdatis, quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis.
8 Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis : sed ut mercedem plenam accipiatis.
9 Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet;qui permanet in doctri na, hic et Patrem et Filium habet.9 Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet : qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.
10 Si quis venit advos et hanc doctrinam non affert, nolite accipere eum in domum nec “ Ave ”ei dixeritis;10 Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis.
11 qui enim dicit illi: “ Ave ”, communicat operibus illiusmalignis.
11 Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.
12 Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero enim mefuturum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium nostrum plenum sit.
12 Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum : spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui : ut gaudium vestrum plenum sit.
13 Salutant te filii sororis tuae electae.
13 Salutant te filii sororis tuæ Electæ.