Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Giosuè 3


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Igitur Iosue de nocte consur gens movit castra. Egredientes que de Settim venerunt ad Iordanem, ipse et omnes filii Israel; et morati sunt ibi, antequam transirent.1 וישכם יהושע בבקר ויסעו מהשטים ויבאו עד הירדן הוא וכל בני ישראל וילנו שם טרם יעברו
2 Tribus diebus evolutis, transierunt praefecti per castrorum medium2 ויהי מקצה שלשת ימים ויעברו השטרים בקרב המחנה
3 et praeceperunt populo: “ Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam, vos quoque consurgite et sequimini eam3 ויצוו את העם לאמר כראותכם את ארון ברית יהוה אלהיכם והכהנים הלוים נשאים אתו ואתם תסעו ממקומכם והלכתם אחריו
4 — sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum fere milium, et cavete, ne appropinquetis ad eam — ut sciatis per quam viam ingrediamini, quia prius non ambulastis per eam ”.4 אך רחוק יהיה ביניכם ובינו כאלפים אמה במדה אל תקרבו אליו למען אשר תדעו את הדרך אשר תלכו בה כי לא עברתם בדרך מתמול שלשום
5 Dixitque Iosue ad populum: “ Sanctificamini; cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia ”.5 ויאמר יהושע אל העם התקדשו כי מחר יעשה יהוה בקרבכם נפלאות
6 Et ait ad sacerdotes: “ Tollite arcam foederis et praecedite populum ”. Qui tulerunt et ambulaverunt ante eos.
6 ויאמר יהושע אל הכהנים לאמר שאו את ארון הברית ועברו לפני העם וישאו את ארון הברית וילכו לפני העם
7 Dixitque Dominus ad Iosue: “ Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel, ut sciant quod, sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.7 ויאמר יהוה אל יהושע היום הזה אחל גדלך בעיני כל ישראל אשר ידעון כי כאשר הייתי עם משה אהיה עמך
8 Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum veneritis ad oram aquae Iordanis, state in Iordane”.8 ואתה תצוה את הכהנים נשאי ארון הברית לאמר כבאכם עד קצה מי הירדן בירדן תעמדו
9 Dixitque Iosue ad filios Israel: “ Accedite huc et audite verba Domini Dei vestri ”.9 ויאמר יהושע אל בני ישראל גשו הנה ושמעו את דברי יהוה אלהיכם
10 Et rursum: “ In hoc, inquit, scietis quod Deus vivens in medio vestri est et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hetthaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Amorraeum et Iebusaeum.10 ויאמר יהושע בזאת תדעון כי אל חי בקרבכם והורש יוריש מפניכם את הכנעני ואת החתי ואת החוי ואת הפרזי ואת הגרגשי והאמרי והיבוסי
11 Ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Iordanem.11 הנה ארון הברית אדון כל הארץ עבר לפניכם בירדן
12 Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus;12 ועתה קחו לכם שני עשר איש משבטי ישראל איש אחד איש אחד לשבט
13 et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes, qui portant arcam Domini Dei universae terrae, in aquis Iordanis, aquae, quae inferiores sunt, decurrent, quae autem desuper veniunt, in una mole consistent ”.
13 והיה כנוח כפות רגלי הכהנים נשאי ארון יהוה אדון כל הארץ במי הירדן מי הירדן יכרתון המים הירדים מלמעלה ויעמדו נד אחד
14 Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem; et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum.14 ויהי בנסע העם מאהליהם לעבר את הירדן והכהנים נשאי הארון הברית לפני העם
15 Veneruntque usque ad Iordanem et, pedibus eorum in ora aquae tinctis — Iordanis autem omnes ripas alvei sui toto tempore messis impleverat —15 וכבוא נשאי הארון עד הירדן ורגלי הכהנים נשאי הארון נטבלו בקצה המים והירדן מלא על כל גדותיו כל ימי קציר
16 steterunt aquae desuper descendentes in loco uno instar molis procul valde apud urbem, quae vocatur Adam, ex latere Sarthan; quae autem inferiores erant, in mare Arabae, quod est mare Salsissimum, descenderunt, usquequo omnino deficerent.16 ויעמדו המים הירדים מלמעלה קמו נד אחד הרחק מאד באדם העיר אשר מצד צרתן והירדים על ים הערבה ים המלח תמו נכרתו והעם עברו נגד יריחו
17 Populus autem incedebat contra Iericho, et sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Iordanis firmiter, donec omnis Israel compleret per arentem alveum transitum Iordanis.
17 ויעמדו הכהנים נשאי הארון ברית יהוה בחרבה בתוך הירדן הכן וכל ישראל עברים בחרבה עד אשר תמו כל הגוי לעבר את הירדן