Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Secondo libro delle Cronache 32


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Post quae et huiuscemodi fidem venit Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens eas capere.
1 אחרי הדברים והאמת האלה בא סנחריב מלך אשור ויבא ביהודה ויחן על הערים הבצרות ויאמר לבקעם אליו
2 Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib et totum belli impetum verti contra Ierusalem,2 וירא יחזקיהו כי בא סנחריב ופניו למלחמה על ירושלם
3 inito cum principibus consilio virisque fortissimis, ut obturarent capita fontium, qui erant extra urbem, et, hoc omnium decernente sententia,3 ויועץ עם שריו וגבריו לסתום את מימי העינות אשר מחוץ לעיר ויעזרוהו
4 congregata est plurima multitudo, et obturaverunt cunctos fontes et rivum, qui fluebat in medio terrae, dicentes: “ Ne veniant reges Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam! ”.4 ויקבצו עם רב ויסתמו את כל המעינות ואת הנחל השוטף בתוך הארץ לאמר למה יבואו מלכי אשור ומצאו מים רבים
5 Aedificavit quoque agens industrie omnem murum, qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper et forinsecus alterum murum instauravitque Mello in civitate David et fecit iacula plurima et clipeos.5 ויתחזק ויבן את כל החומה הפרוצה ויעל על המגדלות ולחוצה החומה אחרת ויחזק את המלוא עיר דויד ויעש שלח לרב ומגנים
6 Constituitque principes belli super populum et convocavit illos ad se in platea portae civitatis ac locutus est ad cor eorum dicens:6 ויתן שרי מלחמות על העם ויקבצם אליו אל רחוב שער העיר וידבר על לבבם לאמר
7 “ Viriliter agite et confortamini! Nolite timere nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem, quae est cum eo. Multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo:7 חזקו ואמצו אל תיראו ואל תחתו מפני מלך אשור ומלפני כל ההמון אשר עמו כי עמנו רב מעמו
8 cum illo est brachium carneum, nobiscum autem Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis ”. Confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iudae.
8 עמו זרוע בשר ועמנו יהוה אלהינו לעזרנו ולהלחם מלחמתנו ויסמכו העם על דברי יחזקיהו מלך יהודה
9 Quae postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Ierusalem — ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis — ad Ezechiam regem Iudae et ad omnem populum, qui erat in urbe, dicens:9 אחר זה שלח סנחריב מלך אשור עבדיו ירושלימה והוא על לכיש וכל ממשלתו עמו על יחזקיהו מלך יהודה ועל כל יהודה אשר בירושלם לאמר
10 “ Haec dicit Sennacherib rex Assyriorum: In quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Ierusalem?10 כה אמר סנחריב מלך אשור על מה אתם בטחים וישבים במצור בירושלם
11 Nonne Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame et siti affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum?11 הלא יחזקיהו מסית אתכם לתת אתכם למות ברעב ובצמא לאמר יהוה אלהינו יצילנו מכף מלך אשור
12 Numquid non iste est Ezechias, qui destruxit excelsa illius et altaria et praecepit Iudae et Ierusalem dicens: “Coram altari uno adorabitis et in ipso comburetis sacrificia”?12 הלא הוא יחזקיהו הסיר את במתיו ואת מזבחתיו ויאמר ליהודה ולירושלם לאמר לפני מזבח אחד תשתחוו ועליו תקטירו
13 An ignoratis quae ego fecerim et patres mei cunctis terrarum populis? Numquid praevaluerunt dii gentium terrarum liberare regionem suam de manu mea?13 הלא תדעו מה עשיתי אני ואבותי לכל עמי הארצות היכול יכלו אלהי גוי הארצות להציל את ארצם מידי
14 Quis est de universis diis gentium, quas deleverunt patres mei, qui potuerit eruere populum suum de manu mea, ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu?14 מי בכל אלהי הגוים האלה אשר החרימו אבותי אשר יכול להציל את עמו מידי כי יוכל אלהיכם להציל אתכם מידי
15 Non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat, neque credatis ei! Si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum, quanto minus Deus vester poterit eruere vos de manu mea! ”.
15 ועתה אל ישיא אתכם חזקיהו ואל יסית אתכם כזאת ואל תאמינו לו כי לא יוכל כל אלוה כל גוי וממלכה להציל עמו מידי ומיד אבותי אף כי אלהיכם לא יצילו אתכם מידי
16 Sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum Deum et contra Ezechiam servum eius.16 ועוד דברו עבדיו על יהוה האלהים ועל יחזקיהו עבדו
17 Epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum, Deum Israel, et locutus est adversus eum: “ Sicut dii gentium terrarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea, sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista ”.
17 וספרים כתב לחרף ליהוה אלהי ישראל ולאמר עליו לאמר כאלהי גוי הארצות אשר לא הצילו עמם מידי כן לא יציל אלהי יחזקיהו עמו מידי
18 Insuper et clamore magno, lingua Iudaica, ad populum Ierusalem, qui sedebat in muro, personabant, ut terrerent et perturbarent eos et caperent civitatem.18 ויקראו בקול גדול יהודית על עם ירושלם אשר על החומה ליראם ולבהלם למען ילכדו את העיר
19 Locutusque est Sennacherib contra Deum Ierusalem sicut adversum deos populorum terrae opera manuum hominum.
19 וידברו אל אלהי ירושלם כעל אלהי עמי הארץ מעשה ידי האדם
20 Oraverunt igitur Ezechias rex et Isaias filius Amos prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt in caelum.20 ויתפלל יחזקיהו המלך וישעיהו בן אמוץ הנביא על זאת ויזעקו השמים
21 Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem in castris regis Assyriorum; reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii, qui egressi fuerant de visceribus eius, interfecerunt eum ibi gladio.21 וישלח יהוה מלאך ויכחד כל גבור חיל ונגיד ושר במחנה מלך אשור וישב בבשת פנים לארצו ויבא בית אלהיו ומיציאו מעיו שם הפילהו בחרב
22 Salvavit ergo Dominus Ezechiam et habitatores Ierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et praestitit eis quietem per circuitum.22 ויושע יהוה את יחזקיהו ואת ישבי ירושלם מיד סנחריב מלך אשור ומיד כל וינהלם מסביב
23 Multi etiam deferebant munera Domino in Ierusalem et res pretiosas Ezechiae regi Iudae, qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus.
23 ורבים מביאים מנחה ליהוה לירושלם ומגדנות ליחזקיהו מלך יהודה וינשא לעיני כל הגוים מאחרי כן
24 In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et oravit Dominum; exaudivitque eum et dedit ei signum.24 בימים ההם חלה יחזקיהו עד למות ויתפלל אל יהוה ויאמר לו ומופת נתן לו
25 Sed non iuxta beneficia, quae acceperat, retribuit, quia elevatum est cor eius; et facta est contra eum ira et contra Iudam et Ierusalem.25 ולא כגמל עליו השיב יחזקיהו כי גבה לבו ויהי עליו קצף ועל יהודה וירושלם
26 Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor eius, tam ipse quam habitatores Ierusalem; et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae.
26 ויכנע יחזקיהו בגבה לבו הוא וישבי ירושלם ולא בא עליהם קצף יהוה בימי יחזקיהו
27 Fuit autem Ezechias dives et inclitus valde; et thesauros sibi plurimos congregavit argenti, auri et lapidis pretiosi, aromatum et clipeorum omnisque generis rerum pretiosarum.27 ויהי ליחזקיהו עשר וכבוד הרבה מאד ואצרות עשה לו לכסף ולזהב ולאבן יקרה ולבשמים ולמגנים ולכל כלי חמדה
28 Apothecas quoque frumenti, vini et olei et praesepia omnium iumentorum caulasque pecoribus28 ומסכנות לתבואת דגן ותירוש ויצהר וארות לכל בהמה ובהמה ועדרים לאורות
29 et urbes exaedificavit sibi; habebat quippe greges ovium et armentorum innumerabiles, eo quod dedisset ei Deus substantiam multam nimis.
29 וערים עשה לו ומקנה צאן ובקר לרב כי נתן לו אלהים רכוש רב מאד
30 Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem exitum aquarum Gihon et avertit eas subter ad occidentem urbis David. In omnibus operibus suis prosperatus est.30 והוא יחזקיהו סתם את מוצא מימי גיחון העליון ויישרם למטה מערבה לעיר דויד ויצלח יחזקיהו בכל מעשהו
31 Attamen sic in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento, quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus, ut tentaretur, et nota fierent omnia, quae erant in corde eius.
31 וכן במליצי שרי בבל המשלחים עליו לדרש המופת אשר היה בארץ עזבו האלהים לנסותו לדעת כל בלבבו
32 Reliqua autem gestorum Ezechiae et misericordiarum eius scripta sunt in visione Isaiae filii Amos prophetae et in libro regum Iudae et Israel.32 ויתר דברי יחזקיהו וחסדיו הנם כתובים בחזון ישעיהו בן אמוץ הנביא על ספר מלכי יהודה וישראל
33 Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et sepelierunt eum in ascensu ad sepulcra filiorum David; et celebravit eius exsequias universus Iuda et omnes habitatores Ierusalem. Regnavitque Manasses filius eius pro eo.
33 וישכב יחזקיהו עם אבתיו ויקברהו במעלה קברי בני דויד וכבוד עשו לו במותו כל יהודה וישבי ירושלם וימלך מנשה בנו תחתיו