Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Secondo libro delle Cronache 28


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepis set, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius,1 בן עשרים שנה אחז במלכו ושש עשרה שנה מלך בירושלם ולא עשה הישר בעיני יהוה כדויד אביו
2 sed ambulavit in viis regum Israel. Insuper et simulacra fudit Baalim.2 וילך בדרכי מלכי ישראל וגם מסכות עשה לבעלים
3 Ipse est, qui adolevit in valle filii Ennom et lustravit filios suos in igne iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel.3 והוא הקטיר בגיא בן הנם ויבער את בניו באש כתעבות הגוים אשר הריש יהוה מפני בני ישראל
4 Sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso.
4 ויזבח ויקטר בבמות ועל הגבעות ותחת כל עץ רענן
5 Tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae, qui percussit eum multosque captivos de eo cepit et adduxit in Damascum. Manibus quoque regis Israel traditus est et percussus plaga grandi.5 ויתנהו יהוה אלהיו ביד מלך ארם ויכו בו וישבו ממנו שביה גדולה ויביאו דרמשק וגם ביד מלך ישראל נתן ויך בו מכה גדולה
6 Occidit enim Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti milia in die uno, omnes viros bellatores, eo quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum.6 ויהרג פקח בן רמליהו ביהודה מאה ועשרים אלף ביום אחד הכל בני חיל בעזבם את יהוה אלהי אבותם
7 Eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Maasiam filium regis et Ezricam praefectum domus, Elcanam quoque secundum a rege.7 ויהרג זכרי גבור אפרים את מעשיהו בן המלך ואת עזריקם נגיד הבית ואת אלקנה משנה המלך
8 Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta milia mulierum, puerorum et puellarum, et infinitam praedam pertuleruntque eam in Samariam.
8 וישבו בני ישראל מאחיהם מאתים אלף נשים בנים ובנות וגם שלל רב בזזו מהם ויביאו את השלל לשמרון
9 Erat autem ibi propheta Domini nomine Oded, qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam dixit eis: “ Ecce, iratus Dominus, Deus patrum vestrorum, contra Iudam tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad caelum pertingeret vestra crudelitas.9 ושם היה נביא ליהוה עדד שמו ויצא לפני הצבא הבא לשמרון ויאמר להם הנה בחמת יהוה אלהי אבותיכם על יהודה נתנם בידכם ותהרגו בם בזעף עד לשמים הגיע
10 Insuper filios Iudae et Ierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas. Attamen nonne vos ipsi estis in culpa coram Domino Deo vestro?10 ועתה בני יהודה וירושלם אתם אמרים לכבש לעבדים ולשפחות לכם הלא רק אתם עמכם אשמות ליהוה אלהיכם
11 Audite ergo consilium meum et reducite captivos, quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis ”.11 ועתה שמעוני והשיבו השביה אשר שביתם מאחיכם כי חרון אף יהוה עליכם
12 Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Iohanan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum et Amasa filius Adali, contra eos, qui veniebant de proelio,12 ויקמו אנשים מראשי בני אפרים עזריהו בן יהוחנן ברכיהו בן משלמות ויחזקיהו בן שלם ועמשא בן חדלי על הבאים מן הצבא
13 et dixerunt eis: “ Non introducetis huc captivos, quia ad culpam coram Domino, quae iam est super nos, vultis adicere super peccata nostra et culpam nostram. Grandis quippe culpa est nobis, et ira furoris Domini super Israel ”.
13 ויאמרו להם לא תביאו את השביה הנה כי לאשמת יהוה עלינו אתם אמרים להסיף על חטאתינו ועל אשמתינו כי רבה אשמה לנו וחרון אף על ישראל
14 Dimiseruntque viri bellatores captivos et universa, quae ceperant, coram principibus et omni multitudine.14 ויעזב החלוץ את השביה ואת הבזה לפני השרים וכל הקהל
15 Et surrexerunt viri nominatim designati et confortaverunt captivos omnesque, qui nudi erant, vestierunt de spoliis. Cumque vestissent eos et calceassent et refecissent cibo ac potu unxissentque, deduxerunt eos sollicite, et quidem omnes vacillantes in iumentis, et adduxerunt Iericho civitatem Palmarum ad fratres eorum. Ipsique reversi sunt Samariam.
15 ויקמו האנשים אשר נקבו בשמות ויחזיקו בשביה וכל מערמיהם הלבישו מן השלל וילבשום וינעלום ויאכלום וישקום ויסכום וינהלום בחמרים לכל כושל ויביאום ירחו עיר התמרים אצל אחיהם וישובו שמרון
16 Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans.
16 בעת ההיא שלח המלך אחז על מלכי אשור לעזר לו
17 Venerunt enim et Idumaei et percusserunt Iudam et ceperunt captivos.17 ועוד אדומים באו ויכו ביהודה וישבו שבי
18 Philisthim quoque diffusi sunt per urbes Sephelae et Nageb Iudae ceperuntque Bethsames et Aialon et Gederoth, Socho quoque cum viculis eius et Thamnan et Gamzo cum viculis earum et habitaverunt in eis.18 ופלשתים פשטו בערי השפלה והנגב ליהודה וילכדו את בית שמש ואת אילון ואת הגדרות ואת שוכו ובנותיה ואת תמנה ובנותיה ואת גמזו ואת בנתיה וישבו שם
19 Humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Israel, eo quod relaxasset ei frenum et contemptui habuisset Dominum.19 כי הכניע יהוה את יהודה בעבור אחז מלך ישראל כי הפריע ביהודה ומעול מעל ביהוה
20 Venitque contra eum Theglathphalasar rex Assyriorum, qui afflixit eum, non autem confortavit.20 ויבא עליו תלגת פלנאסר מלך אשור ויצר לו ולא חזקו
21 Achaz enim, spoliata domo Domini et domo regis et principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.
21 כי חלק אחז את בית יהוה ואת בית המלך והשרים ויתן למלך אשור ולא לעזרה לו
22 Insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum. Ipse rex Achaz22 ובעת הצר לו ויוסף למעול ביהוה הוא המלך אחז
23 immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit: “ Dii regum Syriae auxiliantur eis; quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi ”, cum e contrario ipsi fuerint ruina ei et universo Israel.23 ויזבח לאלהי דרמשק המכים בו ויאמר כי אלהי מלכי ארם הם מעזרים אותם להם אזבח ויעזרוני והם היו לו להכשילו ולכל ישראל
24 Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis, clausit ianuas templi Dei et fecit sibi altaria in universis angulis Ierusalem.24 ויאסף אחז את כלי בית האלהים ויקצץ את כלי בית האלהים ויסגר את דלתות בית יהוה ויעש לו מזבחות בכל פנה בירושלם
25 In singulis quoque urbibus Iudae exstruxit excelsa ad adolendum diis alienis atque ad iracundiam provocavit Dominum, Deum patrum suorum.
25 ובכל עיר ועיר ליהודה עשה במות לקטר לאלהים אחרים ויכעס את יהוה אלהי אבתיו
26 Reliqua autem gestorum eius et omnium operum suorum priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iudae et Israel.26 ויתר דבריו וכל דרכיו הראשנים והאחרונים הנם כתובים על ספר מלכי יהודה וישראל
27 Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Ierusalem; non autem posuerunt eum in sepulcra regum Israel. Regnavitque Ezechias filius eius pro eo.
27 וישכב אחז עם אבתיו ויקברהו בעיר בירושלם כי לא הביאהו לקברי מלכי ישראל וימלך יחזקיהו בנו תחתיו