Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Secondo libro delle Cronache 18


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et affinitate coniunctus est Achab.1 Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab.
2 Descenditque post annos ad eum in Samariam, ad cuius adventum mactavit Achab oves et boves plurimos ipsi et populo, qui venerat cum eo; persuasitque illi, ut ascenderet in Ramoth Galaad.2 Descenditque post annos ad eum in Samariam : ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo : persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad.
3 Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iudae: “ Veni mecum in Ramoth Galaad ”. Cui ille respondit: “ Ut ego, et tu; sicut populus tuus, sic et populus meus, tecumque erimus in bello ”.
3 Dixitque Achab rex Israël ad Josaphat regem Juda : Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit : Ut ego, et tu : sicut populus tuus, sic et populus meus : tecumque erimus in bello.
4 Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “ Consule, obsecro, impraesentiarum sermonem Domini ”.4 Dixitque Josaphat ad regem Israël : Consule, obsecro, impræsentiarum sermonem Domini.
5 Congregavitque rex Israel prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos: “ In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere? ”. At illi: “ Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis ”.5 Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos : In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere ? At illi : Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis.
6 Dixitque Iosaphat: “ Numquid non est hic et alius propheta Domini, ut ab illo etiam requiramus? ”.6 Dixitque Josaphat : Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus ?
7 Et ait rex Israel ad Iosaphat: “ Adhuc est vir unus, a quo possumus quaerere Domini voluntatem; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore: est autem Michaeas filius Iemla ”. Dixitque Iosaphat: “ Ne loquaris, rex, hoc modo ”.7 Et ait rex Israël ad Josaphat : Est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore : est autem Michæas filius Jemla. Dixitque Josaphat : Ne loquaris, rex, hoc modo.
8 Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis et dixit ei: “ Voca cito Michaeam filium Iemla ”.
8 Vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis, et dixit ei : Voca cito Michæam filium Jemla.
9 Porro rex Israel et Iosaphat rex Iudae uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio; sedebant autem in area iuxta portam Samariae, omnesque prophetae vaticinabantur coram eis.9 Porro rex Israël, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio : sedebant autem in area juxta portam Samariæ, omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis.
10 Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea et ait: “ Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam ”.10 Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait : Hæc dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec conteras eam.
11 Omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant: “ Ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis; et tradet Dominus in manu regis ”.
11 Omnesque prophetæ similiter prophetabant, atque dicebant : Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis.
12 Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Michaeam, ait illi: “ En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant; quaeso ergo te, ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera ”.12 Nuntius autem qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi : En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant : quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera.
13 Cui respondit Michaeas: “ Vivit Dominus, quia, quodcumque dixerit Deus meus, hoc loquar! ”.
13 Cui respondit Michæas : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar.
14 Venit ergo ad regem. Cui rex ait: “ Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere? ”. Cui ille respondit: “ Ascendite et prosperamini, ut tradantur hostes in manus vestras ”.14 Venit ergo ad regem. Cui rex ait : Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere ? Cui ille respondit : Ascendite : cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras.
15 Dixitque rex: “ Iterum atque iterum te adiuro, ut non mihi loquaris nisi, quod verum est, in nomine Domini ”.15 Dixitque rex : Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini.
16 At ille ait:
“ Vidi universum Israel
dispersum in montibus
sicut oves absque pastore.
Et dixit Dominus:
“Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace” ”.
16 At ille ait : Vidi universum Israël dispersum in montibus, sicut oves absque pastore : et dixit Dominus : Non habent isti dominos : revertatur unusquisque in domum suam in pace.
17 Et ait rex Israel ad Iosaphat: “ Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni sed ea, quae mala sunt? ”.
17 Et ait rex Israël ad Josaphat : Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt ?
18 At ille idcirco ait: “ Audite verbum Domini: Vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et sinistris.18 At ille : Idcirco, ait, audite verbum Domini : vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris.
19 Et dixit Dominus: “Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad?”. Cumque diceret unus hoc modo et alter alio,19 Et dixit Dominus : Quis decipiet Achab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad ? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio,
20 processit spiritus et stetit coram Domino et ait: “Ego decipiam eum”. Cui Dominus: “In quo, inquit, decipies?”.20 processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam eum. Cui Dominus : In quo, inquit, decipies ?
21 At ille respondit: “Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius”. Dixitque Dominus: “Decipies et praevalebis; egredere et fac ita”.21 At ille respondit : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus : Decipies, et prævalebis : egredere, et fac ita.
22 Nunc igitur, ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala ”.
22 Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala.
23 Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeae maxillam et ait: “ Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? ”.23 Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait : Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi ?
24 Dixitque Michaeas: “ Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris ”.24 Dixitque Michæas : Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris.
25 Praecepit autem rex Israel dicens: “ Tollite Michaeam et ducite eum ad Amon principem civitatis et ad Ioas filium regis25 Præcepit autem rex Israël, dicens : Tollite Michæam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech.
26 et dicetis: “Haec dicit rex: Mittite hunc in carcerem et date ei panis modicum et aquae pauxillum, donec revertar in pace” ”.26 Et dicetis : Hæc dicit rex : Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquæ pauxillum, donec revertar in pace.
27 Dixitque Michaeas: “ Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me ”. Et ait: “ Audite, populi omnes! ”.
27 Dixitque Michæas : Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait : Audite, omnes populi.
28 Igitur ascenderunt rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad.28 Igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad.
29 Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “ Mutabo habitum et sic ad pugnam vadam; tu autem induere vestibus tuis ”. Mutatoque rex Israel habitu venit ad bellum.
29 Dixitque rex Israël ad Josaphat : Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam : tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum.
30 Rex autem Syriae praeceperat ducibus curruum suorum dicens: “ Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel ”.30 Rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui, dicens : Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israël.
31 Itaque, cum vidissent principes curruum Iosaphat, dixerunt: “ Rex Israel est iste! ”. Et circumdederunt eum dimicantes. At ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei atque avertit eos Deus ab illo.31 Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt : Rex Israël est iste. Et circumdederunt eum dimicantes : at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.
32 Cum enim vidissent duces curruum quod non esset rex Israel, reliquerunt eum.32 Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israël, reliquerunt eum.
33 Accidit autem, ut unus e populo sagittam in incertum iaceret et percuteret regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille aurigae suo ait: “ Converte manum tuam et educ me de acie, quia vulneratus sum ”.33 Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas. At ille aurigæ suo ait : Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum.
34 Et aggravata est pugna in die illo; porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole.
34 Et finita est pugna in die illo : porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole.