Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Secondo libro delle Cronache 18


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et affinitate coniunctus est Achab.1 ויהי ליהושפט עשר וכבוד לרב ויתחתן לאחאב
2 Descenditque post annos ad eum in Samariam, ad cuius adventum mactavit Achab oves et boves plurimos ipsi et populo, qui venerat cum eo; persuasitque illi, ut ascenderet in Ramoth Galaad.2 וירד לקץ שנים אל אחאב לשמרון ויזבח לו אחאב צאן ובקר לרב ולעם אשר עמו ויסיתהו לעלות אל רמות גלעד
3 Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iudae: “ Veni mecum in Ramoth Galaad ”. Cui ille respondit: “ Ut ego, et tu; sicut populus tuus, sic et populus meus, tecumque erimus in bello ”.
3 ויאמר אחאב מלך ישראל אל יהושפט מלך יהודה התלך עמי רמת גלעד ויאמר לו כמוני כמוך וכעמך עמי ועמך במלחמה
4 Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “ Consule, obsecro, impraesentiarum sermonem Domini ”.4 ויאמר יהושפט אל מלך ישראל דרש נא כיום את דבר יהוה
5 Congregavitque rex Israel prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos: “ In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere? ”. At illi: “ Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis ”.5 ויקבץ מלך ישראל את הנבאים ארבע מאות איש ויאמר אלהם הנלך אל רמת גלעד למלחמה אם אחדל ויאמרו עלה ויתן האלהים ביד המלך
6 Dixitque Iosaphat: “ Numquid non est hic et alius propheta Domini, ut ab illo etiam requiramus? ”.6 ויאמר יהושפט האין פה נביא ליהוה עוד ונדרשה מאתו
7 Et ait rex Israel ad Iosaphat: “ Adhuc est vir unus, a quo possumus quaerere Domini voluntatem; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore: est autem Michaeas filius Iemla ”. Dixitque Iosaphat: “ Ne loquaris, rex, hoc modo ”.7 ויאמר מלך ישראל אל יהושפט עוד איש אחד לדרוש את יהוה מאתו ואני שנאתיהו כי איננו מתנבא עלי לטובה כי כל ימיו לרעה הוא מיכיהו בן ימלא ויאמר יהושפט אל יאמר המלך כן
8 Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis et dixit ei: “ Voca cito Michaeam filium Iemla ”.
8 ויקרא מלך ישראל אל סריס אחד ויאמר מהר מיכהו בן ימלא
9 Porro rex Israel et Iosaphat rex Iudae uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio; sedebant autem in area iuxta portam Samariae, omnesque prophetae vaticinabantur coram eis.9 ומלך ישראל ויהושפט מלך יהודה יושבים איש על כסאו מלבשים בגדים וישבים בגרן פתח שער שמרון וכל הנביאים מתנבאים לפניהם
10 Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea et ait: “ Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam ”.10 ויעש לו צדקיהו בן כנענה קרני ברזל ויאמר כה אמר יהוה באלה תנגח את ארם עד כלותם
11 Omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant: “ Ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis; et tradet Dominus in manu regis ”.
11 וכל הנבאים נבאים כן לאמר עלה רמת גלעד והצלח ונתן יהוה ביד המלך
12 Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Michaeam, ait illi: “ En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant; quaeso ergo te, ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera ”.12 והמלאך אשר הלך לקרא למיכיהו דבר אליו לאמר הנה דברי הנבאים פה אחד טוב אל המלך ויהי נא דברך כאחד מהם ודברת טוב
13 Cui respondit Michaeas: “ Vivit Dominus, quia, quodcumque dixerit Deus meus, hoc loquar! ”.
13 ויאמר מיכיהו חי יהוה כי את אשר יאמר אלהי אתו אדבר
14 Venit ergo ad regem. Cui rex ait: “ Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere? ”. Cui ille respondit: “ Ascendite et prosperamini, ut tradantur hostes in manus vestras ”.14 ויבא אל המלך ויאמר המלך אליו מיכה הנלך אל רמת גלעד למלחמה אם אחדל ויאמר עלו והצליחו וינתנו בידכם
15 Dixitque rex: “ Iterum atque iterum te adiuro, ut non mihi loquaris nisi, quod verum est, in nomine Domini ”.15 ויאמר אליו המלך עד כמה פעמים אני משביעך אשר לא תדבר אלי רק אמת בשם יהוה
16 At ille ait:
“ Vidi universum Israel
dispersum in montibus
sicut oves absque pastore.
Et dixit Dominus:
“Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace” ”.
16 ויאמר ראיתי את כל ישראל נפוצים על ההרים כצאן אשר אין להן רעה ויאמר יהוה לא אדנים לאלה ישובו איש לביתו בשלום
17 Et ait rex Israel ad Iosaphat: “ Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni sed ea, quae mala sunt? ”.
17 ויאמר מלך ישראל אל יהושפט הלא אמרתי אליך לא יתנבא עלי טוב כי אם לרע
18 At ille idcirco ait: “ Audite verbum Domini: Vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et sinistris.18 ויאמר לכן שמעו דבר יהוה ראיתי את יהוה יושב על כסאו וכל צבא השמים עמדים על ימינו ושמאלו
19 Et dixit Dominus: “Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad?”. Cumque diceret unus hoc modo et alter alio,19 ויאמר יהוה מי יפתה את אחאב מלך ישראל ויעל ויפל ברמות גלעד ויאמר זה אמר ככה וזה אמר ככה
20 processit spiritus et stetit coram Domino et ait: “Ego decipiam eum”. Cui Dominus: “In quo, inquit, decipies?”.20 ויצא הרוח ויעמד לפני יהוה ויאמר אני אפתנו ויאמר יהוה אליו במה
21 At ille respondit: “Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius”. Dixitque Dominus: “Decipies et praevalebis; egredere et fac ita”.21 ויאמר אצא והייתי לרוח שקר בפי כל נביאיו ויאמר תפתה וגם תוכל צא ועשה כן
22 Nunc igitur, ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala ”.
22 ועתה הנה נתן יהוה רוח שקר בפי נביאיך אלה ויהוה דבר עליך רעה
23 Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeae maxillam et ait: “ Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? ”.23 ויגש צדקיהו בן כנענה ויך את מיכיהו על הלחי ויאמר אי זה הדרך עבר רוח יהוה מאתי לדבר אתך
24 Dixitque Michaeas: “ Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris ”.24 ויאמר מיכיהו הנך ראה ביום ההוא אשר תבוא חדר בחדר להחבא
25 Praecepit autem rex Israel dicens: “ Tollite Michaeam et ducite eum ad Amon principem civitatis et ad Ioas filium regis25 ויאמר מלך ישראל קחו את מיכיהו והשיבהו אל אמון שר העיר ואל יואש בן המלך
26 et dicetis: “Haec dicit rex: Mittite hunc in carcerem et date ei panis modicum et aquae pauxillum, donec revertar in pace” ”.26 ואמרתם כה אמר המלך שימו זה בית הכלא והאכלהו לחם לחץ ומים לחץ עד שובי בשלום
27 Dixitque Michaeas: “ Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me ”. Et ait: “ Audite, populi omnes! ”.
27 ויאמר מיכיהו אם שוב תשוב בשלום לא דבר יהוה בי ויאמר שמעו עמים כלם
28 Igitur ascenderunt rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad.28 ויעל מלך ישראל ויהושפט מלך יהודה אל רמת גלעד
29 Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “ Mutabo habitum et sic ad pugnam vadam; tu autem induere vestibus tuis ”. Mutatoque rex Israel habitu venit ad bellum.
29 ויאמר מלך ישראל אל יהושפט התחפש ובוא במלחמה ואתה לבש בגדיך ויתחפש מלך ישראל ויבאו במלחמה
30 Rex autem Syriae praeceperat ducibus curruum suorum dicens: “ Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel ”.30 ומלך ארם צוה את שרי הרכב אשר לו לאמר לא תלחמו את הקטן את הגדול כי אם את מלך ישראל לבדו
31 Itaque, cum vidissent principes curruum Iosaphat, dixerunt: “ Rex Israel est iste! ”. Et circumdederunt eum dimicantes. At ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei atque avertit eos Deus ab illo.31 ויהי כראות שרי הרכב את יהושפט והמה אמרו מלך ישראל הוא ויסבו עליו להלחם ויזעק יהושפט ויהוה עזרו ויסיתם אלהים ממנו
32 Cum enim vidissent duces curruum quod non esset rex Israel, reliquerunt eum.32 ויהי כראות שרי הרכב כי לא היה מלך ישראל וישבו מאחריו
33 Accidit autem, ut unus e populo sagittam in incertum iaceret et percuteret regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille aurigae suo ait: “ Converte manum tuam et educ me de acie, quia vulneratus sum ”.33 ואיש משך בקשת לתמו ויך את מלך ישראל בין הדבקים ובין השרין ויאמר לרכב הפך ידיך והוצאתני מן המחנה כי החליתי
34 Et aggravata est pugna in die illo; porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole.
34 ותעל המלחמה ביום ההוא ומלך ישראל היה מעמיד במרכבה נכח ארם עד הערב וימת לעת בוא השמש