Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Secondo libro delle Cronache 11


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Venit autem Roboam in Ie rusalem et convocavit univer sam domum Iudae et Beniamin, centum octoginta milia electorum bellantium, ut dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum.1 ויבא רחבעם ירושלם ויקהל את בית יהודה ובנימן מאה ושמונים אלף בחור עשה מלחמה להלחם עם ישראל להשיב את הממלכה לרחבעם
2 Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens:2 ויהי דבר יהוה אל שמעיהו איש האלהים לאמר
3 “ Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin:3 אמר אל רחבעם בן שלמה מלך יהודה ואל כל ישראל ביהודה ובנימן לאמר
4 Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate ”. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt nec perrexerunt contra Ieroboam.
4 כה אמר יהוה לא תעלו ולא תלחמו עם אחיכם שובו איש לביתו כי מאתי נהיה הדבר הזה וישמעו את דברי יהוה וישבו מלכת אל ירבעם
5 Habitavit autem Roboam in Ierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda.5 וישב רחבעם בירושלם ויבן ערים למצור ביהודה
6 Exstruxitque Bethlehem et Etam et Thecue,6 ויבן את בית לחם ואת עיטם ואת תקוע
7 Bethsur quoque et Socho et Odollam7 ואת בית צור ואת שוכו ואת עדלם
8 necnon Geth et Maresa et Ziph,8 ואת גת ואת מרשה ואת זיף
9 sed et Aduram et Lachis et Azeca,9 ואת אדורים ואת לכיש ואת עזקה
10 Saraa quoque et Aialon et Hebron, quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas.
10 ואת צרעה ואת אילון ואת חברון אשר ביהודה ובבנימן ערי מצרות
11 Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea et olei et vini.11 ויחזק את המצרות ויתן בהם נגידים ואצרות מאכל ושמן ויין
12 Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum firmavitque eas summa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin.
12 ובכל עיר ועיר צנות ורמחים ויחזקם להרבה מאד ויהי לו יהודה ובנימן
13 Sacerdotes autem et Levitae, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis.13 והכהנים והלוים אשר בכל ישראל התיצבו עליו מכל גבולם
14 Levitae relinquentes suburbana et possessiones suas transierunt ad Iudam et Ierusalem, eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur.14 כי עזבו הלוים את מגרשיהם ואחזתם וילכו ליהודה ולירושלם כי הזניחם ירבעם ובניו מכהן ליהוה
15 Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemoniorum vitulorumque, quos fecerat.15 ויעמד לו כהנים לבמות ולשעירים ולעגלים אשר עשה
16 Sed sequentes eos et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum, ut quaererent Dominum, Deum Israel, venerunt Ierusalem ad immolandum victimas Domino, Deo patrum suorum.16 ואחריהם מכל שבטי ישראל הנתנים את לבבם לבקש את יהוה אלהי ישראל באו ירושלם לזבוח ליהוה אלהי אבותיהם
17 Et roboraverunt regnum Iudae et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos; ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus.
17 ויחזקו את מלכות יהודה ויאמצו את רחבעם בן שלמה לשנים שלוש כי הלכו בדרך דויד ושלמה לשנים שלוש
18 Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Ierimoth filii David et Abihail filiae Eliab filii Isai,18 ויקח לו רחבעם אשה את מחלת בן ירימות בן דויד אביהיל בת אליאב בן ישי
19 quae peperit ei filios Iehus et Samariam et Zoom.19 ותלד לו בנים את יעוש ואת שמריה ואת זהם
20 Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salomith.20 ואחריה לקח את מעכה בת אבשלום ותלד לו את אביה ואת עתי ואת זיזא ואת שלמית
21 Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta filias.21 ויאהב רחבעם את מעכה בת אבשלום מכל נשיו ופילגשיו כי נשים שמונה עשרה נשא ופילגשים ששים ויולד עשרים ושמונה בנים וששים בנות
22 Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos; ipsum enim regem facere cogitabat.22 ויעמד לראש רחבעם את אביה בן מעכה לנגיד באחיו כי להמליכו
23 Et sapienter filios suos dispersit in cunctis finibus Iudae et Beniamin in universis civitatibus muratis. Praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores.
23 ויבן ויפרץ מכל בניו לכל ארצות יהודה ובנימן לכל ערי המצרות ויתן להם המזון לרב וישאל המון נשים