1 Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis. | 1 Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis. |
2 Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater; tulit enim lapidem Baal, quem fecerat pater eius. | 2 Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater; tulit enim lapidem Baal, quem fecerat pater eius. |
3 Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhaesit nec recessit ab eis.
| 3 Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhaesit nec recessit ab eis.
|
4 Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israel centum milia agnorum et lanam centum milium arietum. | 4 Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israel centum milia agnorum et lanam centum milium arietum. |
5 Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus, quod habebat cum rege Israel. | 5 Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus, quod habebat cum rege Israel. |
6 Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israel; | 6 Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israel; |
7 profectusque misit ad Iosaphat regem Iudae dicens: “ Rex Moab recessit a me. Vis venire mecum contra Moab ad proelium? ”. Qui respondit: “ Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei equi tui ”. | 7 profectusque misit ad Iosaphat regem Iudae dicens: “ Rex Moab recessit a me. Vis venire mecum contra Moab ad proelium? ”. Qui respondit: “ Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei equi tui ”. |
8 Dixitque: “ Per quam viam ascendemus? ”. At ille respondit: “ Per desertum Idumaeae ”.
| 8 Dixitque: “ Per quam viam ascendemus? ”. At ille respondit: “ Per desertum Idumaeae ”.
|
9 Perrexerunt igitur rex Israel et rex Iudae et rex Edom et circuierunt per viam septem dierum; nec erat aqua exercitui et iumentis, quae sequebantur eos. | 9 Perrexerunt igitur rex Israel et rex Iudae et rex Edom et circuierunt per viam septem dierum; nec erat aqua exercitui et iumentis, quae sequebantur eos. |
10 Dixitque rex Israel: “ Heu! Congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manu Moab ”. | 10 Dixitque rex Israel: “ Heu! Congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manu Moab ”. |
11 Et ait Iosaphat: “ Estne hic propheta Domini, ut interrogemus Dominum per eum? ”. Et respondit unus de servis regis Israel: “ Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae ”. | 11 Et ait Iosaphat: “ Estne hic propheta Domini, ut interrogemus Dominum per eum? ”. Et respondit unus de servis regis Israel: “ Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae ”. |
12 Et ait Iosaphat: “ Est apud eum sermo Domini ”. Descenditque ad eum rex Israel et Iosaphat et rex Edom. | 12 Et ait Iosaphat: “ Est apud eum sermo Domini ”. Descenditque ad eum rex Israel et Iosaphat et rex Edom. |
13 Dixit autem Eliseus ad regem Israel: “ Quid mihi et tibi est? Vade ad prophetas patris tui et ad prophetas matris tuae ”. Et ait illi rex Israel: “Non, congregavit enim Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manu Moab? ”.
| 13 Dixit autem Eliseus ad regem Israel: “ Quid mihi et tibi est? Vade ad prophetas patris tui et ad prophetas matris tuae ”. Et ait illi rex Israel: “Non, congregavit enim Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manu Moab? ”.
|
14 Dixit autem Eliseus: “ Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae revererer, ne attendissem quidem te nec respexissem; | 14 Dixit autem Eliseus: “ Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae revererer, ne attendissem quidem te nec respexissem; |
15 nunc autem adducite mihi psaltem ”. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, | 15 nunc autem adducite mihi psaltem ”. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, |
16 et ait: “ Haec dicit Dominus: Facite in torrente hoc fossas et fossas. | 16 et ait: “ Haec dicit Dominus: Facite in torrente hoc fossas et fossas. |
17 Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum neque pluviam, et torrens replebitur aquis; et bibetis vos et pecora et iumenta vestra. | 17 Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum neque pluviam, et torrens replebitur aquis; et bibetis vos et pecora et iumenta vestra. |
18 Parumque hoc est in conspectu Domini; insuper tradet etiam Moab in manu vestra, | 18 Parumque hoc est in conspectu Domini; insuper tradet etiam Moab in manu vestra, |
19 et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus ”. | 19 et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus ”. |
20 Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquae veniebant per viam Edom. Et repleta est terra aquis.
| 20 Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquae veniebant per viam Edom. Et repleta est terra aquis.
|
21 Universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges, ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes, qui accingi poterant balteo et desuper, et steterunt in terminis. | 21 Universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges, ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes, qui accingi poterant balteo et desuper, et steterunt in terminis. |
22 Primoque mane surgentes et, orto iam sole super aquis, viderunt Moabitae e contra aquas rubras quasi sanguinem | 22 Primoque mane surgentes et, orto iam sole super aquis, viderunt Moabitae e contra aquas rubras quasi sanguinem |
23 dixeruntque: “Sanguis est gladii! Pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo. Nunc perge ad praedam, Moab! ”. | 23 dixeruntque: “Sanguis est gladii! Pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo. Nunc perge ad praedam, Moab! ”. |
24 Perrexeruntque in castra Israel. Porro consurgens Israel percussit Moab, at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur subsequentes et percutientes Moab. | 24 Perrexeruntque in castra Israel. Porro consurgens Israel percussit Moab, at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur subsequentes et percutientes Moab. |
25 Et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt; et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum Cirhareseth remanerent; et circumdederunt civitatem fundibularii et aggressi sunt. | 25 Et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt; et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum Cirhareseth remanerent; et circumdederunt civitatem fundibularii et aggressi sunt. |
26 Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperet ad regem Edom; et non potuerunt. | 26 Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperet ad regem Edom; et non potuerunt. |
27 Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum. Et facta est indignatio magna super Israel; statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam.
| 27 Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum. Et facta est indignatio magna super Israel; statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam.
|