Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Secondo libro dei Re 3


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis.1 ויהורם בן אחאב מלך על ישראל בשמרון בשנת שמנה עשרה ליהושפט מלך יהודה וימלך שתים עשרה שנה
2 Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater; tulit enim lapidem Baal, quem fecerat pater eius.2 ויעשה הרע בעיני יהוה רק לא כאביו וכאמו ויסר את מצבת הבעל אשר עשה אביו
3 Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhaesit nec recessit ab eis.
3 רק בחטאות ירבעם בן נבט אשר החטיא את ישראל דבק לא סר ממנה
4 Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israel centum milia agnorum et lanam centum milium arietum.4 ומישע מלך מואב היה נקד והשיב למלך ישראל מאה אלף כרים ומאה אלף אילים צמר
5 Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus, quod habebat cum rege Israel.5 ויהי כמות אחאב ויפשע מלך מואב במלך ישראל
6 Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israel;6 ויצא המלך יהורם ביום ההוא משמרון ויפקד את כל ישראל
7 profectusque misit ad Iosaphat regem Iudae dicens: “ Rex Moab recessit a me. Vis venire mecum contra Moab ad proelium? ”. Qui respondit: “ Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei equi tui ”.7 וילך וישלח אל יהושפט מלך יהודה לאמר מלך מואב פשע בי התלך אתי אל מואב למלחמה ויאמר אעלה כמוני כמוך כעמי כעמך כסוסי כסוסיך
8 Dixitque: “ Per quam viam ascendemus? ”. At ille respondit: “ Per desertum Idumaeae ”.
8 ויאמר אי זה הדרך נעלה ויאמר דרך מדבר אדום
9 Perrexerunt igitur rex Israel et rex Iudae et rex Edom et circuierunt per viam septem dierum; nec erat aqua exercitui et iumentis, quae sequebantur eos.9 וילך מלך ישראל ומלך יהודה ומלך אדום ויסבו דרך שבעת ימים ולא היה מים למחנה ולבהמה אשר ברגליהם
10 Dixitque rex Israel: “ Heu! Congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manu Moab ”.10 ויאמר מלך ישראל אהה כי קרא יהוה לשלשת המלכים האלה לתת אותם ביד מואב
11 Et ait Iosaphat: “ Estne hic propheta Domini, ut interrogemus Dominum per eum? ”. Et respondit unus de servis regis Israel: “ Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae ”.11 ויאמר יהושפט האין פה נביא ליהוה ונדרשה את יהוה מאותו ויען אחד מעבדי מלך ישראל ויאמר פה אלישע בן שפט אשר יצק מים על ידי אליהו
12 Et ait Iosaphat: “ Est apud eum sermo Domini ”. Descenditque ad eum rex Israel et Iosaphat et rex Edom.12 ויאמר יהושפט יש אותו דבר יהוה וירדו אליו מלך ישראל ויהושפט ומלך אדום
13 Dixit autem Eliseus ad regem Israel: “ Quid mihi et tibi est? Vade ad prophetas patris tui et ad prophetas matris tuae ”. Et ait illi rex Israel: “Non, congregavit enim Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manu Moab? ”.
13 ויאמר אלישע אל מלך ישראל מה לי ולך לך אל נביאי אביך ואל נביאי אמך ויאמר לו מלך ישראל אל כי קרא יהוה לשלשת המלכים האלה לתת אותם ביד מואב
14 Dixit autem Eliseus: “ Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae revererer, ne attendissem quidem te nec respexissem;14 ויאמר אלישע חי יהוה צבאות אשר עמדתי לפניו כי לולי פני יהושפט מלך יהודה אני נשא אם אביט אליך ואם אראך
15 nunc autem adducite mihi psaltem ”. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini,15 ועתה קחו לי מנגן והיה כנגן המנגן ותהי עליו יד יהוה
16 et ait: “ Haec dicit Dominus: Facite in torrente hoc fossas et fossas.16 ויאמר כה אמר יהוה עשה הנחל הזה גבים גבים
17 Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum neque pluviam, et torrens replebitur aquis; et bibetis vos et pecora et iumenta vestra.17 כי כה אמר יהוה לא תראו רוח ולא תראו גשם והנחל ההוא ימלא מים ושתיתם אתם ומקניכם ובהמתכם
18 Parumque hoc est in conspectu Domini; insuper tradet etiam Moab in manu vestra,18 ונקל זאת בעיני יהוה ונתן את מואב בידכם
19 et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus ”.19 והכיתם כל עיר מבצר וכל עיר מבחור וכל עץ טוב תפילו וכל מעיני מים תסתמו וכל החלקה הטובה תכאבו באבנים
20 Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquae veniebant per viam Edom. Et repleta est terra aquis.
20 ויהי בבקר כעלות המנחה והנה מים באים מדרך אדום ותמלא הארץ את המים
21 Universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges, ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes, qui accingi poterant balteo et desuper, et steterunt in terminis.21 וכל מואב שמעו כי עלו המלכים להלחם בם ויצעקו מכל חגר חגרה ומעלה ויעמדו על הגבול
22 Primoque mane surgentes et, orto iam sole super aquis, viderunt Moabitae e contra aquas rubras quasi sanguinem22 וישכימו בבקר והשמש זרחה על המים ויראו מואב מנגד את המים אדמים כדם
23 dixeruntque: “Sanguis est gladii! Pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo. Nunc perge ad praedam, Moab! ”.23 ויאמרו דם זה החרב נחרבו המלכים ויכו איש את רעהו ועתה לשלל מואב
24 Perrexeruntque in castra Israel. Porro consurgens Israel percussit Moab, at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur subsequentes et percutientes Moab.24 ויבאו אל מחנה ישראל ויקמו ישראל ויכו את מואב וינסו מפניהם ויבו בה והכות את מואב
25 Et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt; et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum Cirhareseth remanerent; et circumdederunt civitatem fundibularii et aggressi sunt.25 והערים יהרסו וכל חלקה טובה ישליכו איש אבנו ומלאוה וכל מעין מים יסתמו וכל עץ טוב יפילו עד השאיר אבניה בקיר חרשת ויסבו הקלעים ויכוה
26 Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperet ad regem Edom; et non potuerunt.26 וירא מלך מואב כי חזק ממנו המלחמה ויקח אותו שבע מאות איש שלף חרב להבקיע אל מלך אדום ולא יכלו
27 Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum. Et facta est indignatio magna super Israel; statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam.
27 ויקח את בנו הבכור אשר ימלך תחתיו ויעלהו עלה על החמה ויהי קצף גדול על ישראל ויסעו מעליו וישבו לארץ