Secondo libro dei Re 24
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Ioachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum. | 1 In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Ioachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum. |
2 Immisitque ei Dominus turmas Chaldaeorum et turmas Syriae, turmas Moab et turmas filiorum Ammon; et immisit eas in Iudam, ut disperderent eum iuxta verbum Domini, quod locutus erat per servos suos prophetas. | 2 Immisitque ei Dominus turmas Chaldaeorum et turmas Syriae, turmas Moab et turmas filiorum Ammon; et immisit eas in Iudam, ut disperderent eum iuxta verbum Domini, quod locutus erat per servos suos prophetas. |
3 Factum est autem hoc propter iram Domini contra Iudam, ut auferret eum de conspectu suo propter peccata Manasse universa, quae fecit, | 3 Factum est autem hoc propter iram Domini contra Iudam, ut auferret eum de conspectu suo propter peccata Manasse universa, quae fecit, |
4 et propter sanguinem innoxium, quem effudit et implevit Ierusalem cruore innocentium; et ob hanc rem noluit Dominus propitiari. | 4 et propter sanguinem innoxium, quem effudit et implevit Ierusalem cruore innocentium; et ob hanc rem noluit Dominus propitiari. |
5 Reliqua autem gestorum Ioachim et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Et dormivit Ioachim cum patribus suis; | 5 Reliqua autem gestorum Ioachim et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Et dormivit Ioachim cum patribus suis; |
6 regnavitque Ioachin filius eius pro eo. | 6 regnavitque Ioachin filius eius pro eo. |
7 Et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua; tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Euphraten omnia, quae fuerant regis Aegypti. | 7 Et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua; tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Euphraten omnia, quae fuerant regis Aegypti. |
8 Decem et octo annorum erat Ioachin, cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Naestha filia Elnathan de Ierusalem. | 8 Decem et octo annorum erat Ioachin, cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Naestha filia Elnathan de Ierusalem. |
9 Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerat pater eius. | 9 Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerat pater eius. |
10 In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Ierusalem, et venit urbs in obsidione. | 10 In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Ierusalem, et venit urbs in obsidione. |
11 Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem, cum servi eius oppugnarent eam; | 11 Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem, cum servi eius oppugnarent eam; |
12 egressusque est Ioachin rex Iudae ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius; et cepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui. | 12 egressusque est Ioachin rex Iudae ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius; et cepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui. |
13 Et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini, iuxta verbum Domini. | 13 Et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini, iuxta verbum Domini. |
14 Et transtulit omnem Ierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem; nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. | 14 Et transtulit omnem Ierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem; nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. |
15 Transtulit quoque Ioachin in Babylonem; et matrem regis et uxores regis et eunuchos eius et cives validos terrae duxit in captivitatem de Ierusalem in Babylonem | 15 Transtulit quoque Ioachin in Babylonem; et matrem regis et uxores regis et eunuchos eius et cives validos terrae duxit in captivitatem de Ierusalem in Babylonem |
16 et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille, omnes viros fortes bellatores; duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem. | 16 et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille, omnes viros fortes bellatores; duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem. |
17 Et constituit Matthaniam patruum eius pro eo; imposuitque nomen ei Sedeciam. | 17 Et constituit Matthaniam patruum eius pro eo; imposuitque nomen ei Sedeciam. |
18 Vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius erat Amital filia Ieremiae de Lobna. | 18 Vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius erat Amital filia Ieremiae de Lobna. |
19 Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ioachim; | 19 Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ioachim; |
20 irascebatur enim Dominus contra Ierusalem et contra Iudam, donec proiceret eos a facie sua. Recessitque Sedecias a rege Babylonis. | 20 irascebatur enim Dominus contra Ierusalem et contra Iudam, donec proiceret eos a facie sua. Recessitque Sedecias a rege Babylonis. |