Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Secondo libro dei Re 21


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare coe pisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Haphsiba.1 Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Haphsiba.
2 Fecitque malum in conspectu Domini iuxta abominationes gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israel.2 Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël.
3 Conversusque est et aedificavit excelsa, quae dissipaverat Ezechias pater eius, et erexit aras Baal et fecit palum, sicut fecerat Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam.3 Conversusque est, et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus : et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.
4 Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: “ In Ierusalem ponam nomen meum ”.4 Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus : In Jerusalem ponam nomen meum.
5 Et exstruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini5 Et exstruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis templi Domini.
6 et traduxit filium suum per ignem et hariolatus est et observavit auguria et constituit pythones et haruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino et irritaret eum.6 Et traduxit filium suum per ignem : et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum.
7 Posuit quoque palum Aserae, quem fecerat, in templo, super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius: “ In templo hoc et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum;7 Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus : In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum.
8 et ultra non faciam commoveri pedem Israel de terra, quam dedi patribus eorum, sic tamen si custodierint opere omnia, quae praecepi eis, et universam legem, quam mandavit eis servus meus Moyses ”.8 Et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum : si tamen custodierint opere omnia quæ præcepi eis, et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses.
9 Illi vero non audierunt, sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum plus quam gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel.
9 Illi vero non audierunt : sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël.
10 Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens:10 Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens :
11 “ Quia fecit Manasses rex Iudae abominationes istas pessimas super omnia, quae fecerunt Amorraei ante eum, et peccare fecit etiam Iudam in idolis suis,11 Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quæ fecerunt Amorrhæi ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis :
12 propterea haec dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego inducam mala super Ierusalem et Iudam, ut quicumque audierit, tinniant ambae aures eius.12 propterea hæc dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego inducam mala super Jerusalem et Judam, ut quicumque audierit, tinniant ambæ aures ejus.
13 Et extendam super Ierusalem funiculum Samariae et pondus domus Achab et extergam Ierusalem sicut qui extergit vas, extergit et convertit super faciem eius.13 Et extendam super Jerusalem funiculum Samariæ, et pondus domus Achab : et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulæ : et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus.
14 Et proiciam reliquias hereditatis meae et tradam eas in manu inimicorum eius; eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis,14 Dimittam vero reliquias hæreditatis meæ, et tradam eas in manus inimicorum ejus, eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis :
15 eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint irritantes me ex die, qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto, usque ad diem hanc ”.15 eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Ægypto usque ad hanc diem.
16 Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Ierusalem usque ad summum, absque peccatis suis, quibus peccare fecit Iudam, ut faceret malum coram Domino.
16 Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os : absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino.
17 Reliqua autem gestorum Manasse et universa, quae fecit, et peccatum eius, quod peccavit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?17 Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa quæ fecit, et peccatum ejus quod peccavit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?
18 Dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suae, in horto Oza; et regnavit Amon filius eius pro eo.18 Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suæ, in horto Oza : et regnavit Amon filius ejus pro eo.
19 Viginti et duo annorum erat Amon, cum regnare coepisset, duobusque annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Mesallemeth filia Harus de Ieteba.19 Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare cœpisset : duobus quoque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Messalemeth filia Harus de Jeteba.
20 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius,20 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus.
21 et ambulavit in omni via, per quam ambulaverat pater eius; servivitque idolis, quibus servierat pater suus, et adoravit ea.21 Et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus, servivitque immunditiis quibus servierat pater ejus, et adoravit eas :
22 Et dereliquit Dominum, Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini.
22 et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini.
23 Tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua;23 Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua.
24 percussit autem populus terrae omnes, qui coniuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo.
24 Percussit autem populus terræ omnes qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo.
25 Reliqua autem gestorum Amon, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?25 Reliqua autem sermonum Amon quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?
26 Sepelieruntque eum in sepulcro suo in horto Oza; et regnavit Iosias filius eius pro eo.
26 Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza : et regnavit Josias filius ejus pro eo.