Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Secondo libro dei Re 21


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare coe pisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Haphsiba.1 كان منسىّ ابن اثنتي عشرة سنة حين ملك وملك خمسا وخمسين سنة في اورشليم. واسم امه حفصيبة.
2 Fecitque malum in conspectu Domini iuxta abominationes gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israel.2 وعمل الشر في عيني الرب حسب رجاسات الامم الذين طردهم الرب من امام بني اسرائيل
3 Conversusque est et aedificavit excelsa, quae dissipaverat Ezechias pater eius, et erexit aras Baal et fecit palum, sicut fecerat Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam.3 وعاد فبنى المرتفعات التي ابادها حزقيا ابوه واقام مذابح للبعل وعمل سارية كما عمل اخآب ملك اسرائيل وسجد لكل جند السماء وعبدها.
4 Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: “ In Ierusalem ponam nomen meum ”.4 وبنى مذابح في بيت الرب الذي قال الرب عنه في اورشليم اضع اسمي.
5 Et exstruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini5 وبنى مذابح لكل جند السماء في داري بيت الرب.
6 et traduxit filium suum per ignem et hariolatus est et observavit auguria et constituit pythones et haruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino et irritaret eum.6 وعبّر ابنه في النار وعاف وتفائل واستخدم جانّا وتوابع واكثر عمل الشر في عيني الرب لاغاظته.
7 Posuit quoque palum Aserae, quem fecerat, in templo, super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius: “ In templo hoc et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum;7 ووضع تمثال السارية التي عمل في البيت الذي قال الرب عنه لداود وسليمان ابنه في هذا البيت وفي اورشليم التي اخترت من جميع اسباط اسرائيل اضع اسمي الى الابد.
8 et ultra non faciam commoveri pedem Israel de terra, quam dedi patribus eorum, sic tamen si custodierint opere omnia, quae praecepi eis, et universam legem, quam mandavit eis servus meus Moyses ”.8 ولا اعود أزحزح رجل اسرائيل من الارض التي اعطيت لآبائهم وذلك اذا حفظوا وعملوا حسب كل ما اوصيتهم به وكل الشريعة التي امرهم بها عبدي موسى.
9 Illi vero non audierunt, sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum plus quam gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel.
9 فلم يسمعوا بل اضلّهم منسّى ليعملوا ما هو اقبح من الامم الذين طردهم الرب من امام بني اسرائيل
10 Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens:10 وتكلم الرب عن يد عبيده الانبياء قائلا.
11 “ Quia fecit Manasses rex Iudae abominationes istas pessimas super omnia, quae fecerunt Amorraei ante eum, et peccare fecit etiam Iudam in idolis suis,11 من اجل ان منسّى ملك يهوذا قد عمل هذه الارجاس واساء اكثر من جميع الذي عمله الاموريون الذين قبله وجعل ايضا يهوذا يخطئ باصنامه
12 propterea haec dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego inducam mala super Ierusalem et Iudam, ut quicumque audierit, tinniant ambae aures eius.12 لذلك هكذا قال الرب اله اسرائيل. هانذا جالب شرا على اورشليم ويهوذا حتى ان كل من يسمع به تطن اذناه.
13 Et extendam super Ierusalem funiculum Samariae et pondus domus Achab et extergam Ierusalem sicut qui extergit vas, extergit et convertit super faciem eius.13 وامد على اورشليم خيط السامرة ومطمار بيت اخآب وامسح اورشليم كما يمسح واحد الصحن يمسحه ويقلبه على وجهه.
14 Et proiciam reliquias hereditatis meae et tradam eas in manu inimicorum eius; eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis,14 وارفض بقية ميراثي وادفعهم الى ايدي اعدائهم فيكونون غنيمة ونهبا لجميع اعدائهم.
15 eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint irritantes me ex die, qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto, usque ad diem hanc ”.15 لانهم عملوا الشر في عينيّ وصارا يغيظونني من اليوم الذي فيه خرج آباؤهم من مصر الى هذا اليوم.
16 Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Ierusalem usque ad summum, absque peccatis suis, quibus peccare fecit Iudam, ut faceret malum coram Domino.
16 وسفك ايضا منسّى دما بريّا كثيرا جدا حتى ملأ اورشليم من الجانب الى الجانب فضلا عن خطيته التي بها جعل يهوذا يخطئ بعمل الشر في عيني الرب.
17 Reliqua autem gestorum Manasse et universa, quae fecit, et peccatum eius, quod peccavit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?17 وبقية امور منسّى وكل ما عمل وخطيته التي اخطأ بها اما هي مكتوبة في سفر اخبار الايام لملوك يهوذا.
18 Dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suae, in horto Oza; et regnavit Amon filius eius pro eo.18 ثم اضطجع منسّى مع آبائه ودفن في بستان بيته في بستان عزّا وملك آمون ابنه عوضا عنه
19 Viginti et duo annorum erat Amon, cum regnare coepisset, duobusque annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Mesallemeth filia Harus de Ieteba.19 كان آمون ابن اثنتين وعشرين سنة حين ملك وملك سنتين في اورشليم. واسم امه مشلّمة بنت حاروص من يطبة.
20 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius,20 وعمل الشر في عيني الرب كما عمل منسّى ابوه.
21 et ambulavit in omni via, per quam ambulaverat pater eius; servivitque idolis, quibus servierat pater suus, et adoravit ea.21 وسلك في كل الطريق الذي سلك فيه ابوه وعبد الاصنام التي عبدها ابوه وسجد لها.
22 Et dereliquit Dominum, Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini.
22 وترك الرب اله آبائه ولم يسلك في طريق الرب.
23 Tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua;23 وفتن عبيد آمون عليه فقتلوا الملك في بيته.
24 percussit autem populus terrae omnes, qui coniuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo.
24 فضرب كل شعب الارض جميع الفاتنين على الملك آمون وملّك شعب الارض يوشيا ابنه عوضا عنه.
25 Reliqua autem gestorum Amon, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?25 وبقية امور آمون التي عمل اما هي مكتوبة في سفر اخبار الايام لملوك يهوذا.
26 Sepelieruntque eum in sepulcro suo in horto Oza; et regnavit Iosias filius eius pro eo.
26 ودفن في قبره في بستان عزّا وملك يوشيا ابنه عوضا عنه