Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Secondo libro dei Re 15


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Anno vicesimo septimo Ieroboam regis Israel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iudae.1 בשנת עשרים ושבע שנה לירבעם מלך ישראל מלך עזריה בן אמציה מלך יהודה
2 Sedecim annorum erat, cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Iechelia de Ierusalem.2 בן שש עשרה שנה היה במלכו וחמשים ושתים שנה מלך בירושלם ושם אמו יכליהו מירושלם
3 Fecitque, quod erat placitum coram Domino, iuxta omnia, quae fecit Amasias pater eius.3 ויעש הישר בעיני יהוה ככל אשר עשה אמציהו אביו
4 Verumtamen excelsa non est demolitus; adhuc populus sacrificabat et adolebat in excelsis.4 רק הבמות לא סרו עוד העם מזבחים ומקטרים בבמות
5 Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo separata seorsum; Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae.
5 וינגע יהוה את המלך ויהי מצרע עד יום מתו וישב בבית החפשית ויותם בן המלך על הבית שפט את עם הארץ
6 Reliqua autem gestorum Azariae et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?6 ויתר דברי עזריהו וכל אשר עשה הלא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי יהודה
7 Et dormivit Azarias cum patribus suis, sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David; et regnavit Ioatham filius eius pro eo.
7 וישכב עזריה עם אבתיו ויקברו אתו עם אבתיו בעיר דוד וימלך יותם בנו תחתיו
8 Anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zacharias filius Ieroboam super Israel in Samaria sex mensibus.8 בשנת שלשים ושמנה שנה לעזריהו מלך יהודה מלך זכריהו בן ירבעם על ישראל בשמרון ששה חדשים
9 Et fecit, quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres eius; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.9 ויעש הרע בעיני יהוה כאשר עשו אבתיו לא סר מחטאות ירבעם בן נבט אשר החטיא את ישראל
10 Coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum in Ieblaam et interfecit; regnavitque pro eo.
10 ויקשר עליו שלם בן יבש ויכהו קבל עם וימיתהו וימלך תחתיו
11 Reliqua autem gestorum Zachariae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?11 ויתר דברי זכריה הנם כתובים על ספר דברי הימים למלכי ישראל
12 Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Iehu dicens: “ Filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israel ”. Factumque est ita.
12 הוא דבר יהוה אשר דבר אל יהוא לאמר בני רביעים ישבו לך על כסא ישראל ויהי כן
13 Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae; regnavit autem uno mense in Samaria.13 שלום בן יביש מלך בשנת שלשים ותשע שנה לעזיה מלך יהודה וימלך ירח ימים בשמרון
14 Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum; regnavitque pro eo.
14 ויעל מנחם בן גדי מתרצה ויבא שמרון ויך את שלום בן יביש בשמרון וימיתהו וימלך תחתיו
15 Reliqua autem gestorum Sellum et coniuratio eius, per quam tetendit insidias, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
15 ויתר דברי שלום וקשרו אשר קשר הנם כתבים על ספר דברי הימים למלכי ישראל
16 Tunc percussit Manahem Thapsam et omnes, qui erant in ea, et terminos eius de Thersa; noluerant enim aperire ei. Et interfecit omnes praegnantes eius et scidit eas.
16 אז יכה מנחם את תפסח ואת כל אשר בה ואת גבוליה מתרצה כי לא פתח ויך את כל ההרותיה בקע
17 Anno tricesimo nono Azariae regis Iudae regnavit Manahem filius Gadi super Israel decem annis in Samaria.17 בשנת שלשים ותשע שנה לעזריה מלך יהודה מלך מנחם בן גדי על ישראל עשר שנים בשמרון
18 Fecitque, quod erat malum coram Domino; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. In diebus eius18 ויעש הרע בעיני יהוה לא סר מעל חטאות ירבעם בן נבט אשר החטיא את ישראל כל ימיו
19 venit Phul rex Assyriorum in terram, et dedit Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius.19 בא פול מלך אשור על הארץ ויתן מנחם לפול אלף ככר כסף להיות ידיו אתו להחזיק הממלכה בידו
20 Indixitque Manahem argentum super Israel cunctis potentibus, ut daret regi Assyriorum, quinquaginta siclos argenti per singulos. Reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra.
20 ויצא מנחם את הכסף על ישראל על כל גבורי החיל לתת למלך אשור חמשים שקלים כסף לאיש אחד וישב מלך אשור ולא עמד שם בארץ
21 Reliqua autem gestorum Manahem et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?21 ויתר דברי מנחם וכל אשר עשה הלוא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי ישראל
22 Et dormivit Manahem cum patribus suis; regnavitque Phaceia filius eius pro eo.
22 וישכב מנחם עם אבתיו וימלך פקחיה בנו תחתיו
23 Anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria biennio.23 בשנת חמשים שנה לעזריה מלך יהודה מלך פקחיה בן מנחם על ישראל בשמרון שנתים
24 Et fecit, quod erat malum coram Domino; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.24 ויעש הרע בעיני יהוה לא סר מחטאות ירבעם בן נבט אשר החטיא את ישראל
25 Coniuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae, et cum eo erant quinquaginta viri de filiis Galaaditarum. Et interfecit eum regnavitque pro eo.
25 ויקשר עליו פקח בן רמליהו שלישו ויכהו בשמרון בארמון בית מלך את ארגב ואת האריה ועמו חמשים איש מבני גלעדים וימיתהו וימלך תחתיו
26 Reliqua autem gestorum Phaceia et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
26 ויתר דברי פקחיה וכל אשר עשה הנם כתובים על ספר דברי הימים למלכי ישראל
27 Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee filius Romeliae super Israel in Samaria viginti annis.27 בשנת חמשים ושתים שנה לעזריה מלך יהודה מלך פקח בן רמליהו על ישראל בשמרון עשרים שנה
28 Et fecit, quod malum erat coram Domino; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.28 ויעש הרע בעיני יהוה לא סר מן חטאות ירבעם בן נבט אשר החטיא את ישראל
29 In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar rex Assur et cepit Ahion et Abelbethmaacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galilaeam, universam terram Nephthali, et transtulit eos in Assur.29 בימי פקח מלך ישראל בא תגלת פלאסר מלך אשור ויקח את עיון ואת אבל בית מעכה ואת ינוח ואת קדש ואת חצור ואת הגלעד ואת הגלילה כל ארץ נפתלי ויגלם אשורה
30 Coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliae; et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae.
30 ויקשר קשר הושע בן אלה על פקח בן רמליהו ויכהו וימיתהו וימלך תחתיו בשנת עשרים ליותם בן עזיה
31 Reliqua autem gestorum Phacee et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
31 ויתר דברי פקח וכל אשר עשה הנם כתובים על ספר דברי הימים למלכי ישראל
32 Anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israel regnavit Ioatham filius Oziae regis Iudae.32 בשנת שתים לפקח בן רמליהו מלך ישראל מלך יותם בן עזיהו מלך יהודה
33 Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.33 בן עשרים וחמש שנה היה במלכו ושש עשרה שנה מלך בירושלם ושם אמו ירושא בת צדוק
34 Fecitque, quod erat placitum coram Domino; iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, operatus est.34 ויעש הישר בעיני יהוה ככל אשר עשה עזיהו אביו עשה
35 Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis. Ipse aedificavit portam domus Domini superiorem.
35 רק הבמות לא סרו עוד העם מזבחים ומקטרים בבמות הוא בנה את שער בית יהוה העליון
36 Reliqua autem gestorum Ioatham et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?36 ויתר דברי יותם אשר עשה הלא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי יהודה
37 In diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae.37 בימים ההם החל יהוה להשליח ביהודה רצין מלך ארם ואת פקח בן רמליהו
38 Et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui; et regnavit Achaz filius eius pro eo.
38 וישכב יותם עם אבתיו ויקבר עם אבתיו בעיר דוד אביו וימלך אחז בנו תחתיו