Secondo libro dei Re 1
Compare with another Bible
Change Bible
1Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab.2Ceciditque Ochozias per cancellos cenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit; misitque nuntios dicens ad eos: “ Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac ”.
3Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten: “ Surge, ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron?4Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris ”. Et abiit Elias.5Reversique sunt nuntii ad Ochoziam, qui dixit eis: “ Quare reversi estis? ”.6At illi responderunt ei: “ Vir occurrit nobis et dixit ad nos: “Ite, revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit Dominus: Numquid, quia non est Deus in Israel, mittis, ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris” ”.7Qui dixit eis: “ Cuius figurae et habitus vir erat, qui occurrit vobis et locutus est verba haec? ”.8At illi dixerunt: “ Vir in veste pilosa et zona pellicea accinctis renibus ”. Qui ait: “ Elias Thesbites est ”.
9Misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta, qui erant sub eo; qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait: “ Homo Dei, rex praecepit, ut descendas ”.10Respondensque Elias dixit quinquagenario: “ Si homo Dei sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos ”. Descendit itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta, qui erant cum eo.11Rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo; qui locutus est illi: “ Homo Dei, haec dicit rex: “Festina, descende!” ”.12Respondens Elias ait illis: “ Si homo Dei ego sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos ”. Descendit ergo ignis Dei e caelo et devoravit illum et quinquaginta eius.13Iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta, qui erant cum eo; qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam et precatus est eum et ait: “ Homo Dei, noli despicere animam meam et animam servorum tuorum, qui mecum sunt.14Ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos, qui cum eis erant; sed nunc obsecro, ut miserearis animae meae ”.
15Locutus est autem angelus Domini ad Eliam dicens: “ Descende cum eo, ne timeas ”. Surrexit igitur et descendit cum eo ad regem16et locutus est ei: “ Haec dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris ”.
17Mortuus est ergo iuxta sermonem Domini, quem locutus est Elias. Et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae; non enim habebat filium.18Reliqua autem gestorum Ochoziae, quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
12345678910111213141516171819202122232425
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito