Salmi 119
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| BIBBIA MARTINI | NOVA VULGATA |
|---|---|
| 1 Cantico dei gradi. Alzai le mie grida al Signore, mentre io era nella tribolazione, ed egli mi esaudì. | 1 ALLELUIA. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. |
| 2 Signore, libera l'anima mia dalle labbra inique, e dalla lingua ingannatrice. | 2 Beati, qui servant testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. |
| 3 Che ti sarà egli dato, ovver, che riceverai tu per giunta per la tua lingua ingannatrice? | 3 Non enim operati sunt iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. |
| 4 Saette acute, vibrate da mano possente, e i carboni divoratori. | 4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. |
| 5 Misero me, il mio pellegrinaggio è prolungato! son vissuto tragli abitatori di Cedar: lungamente è stata pellegrina l'anima mia. | 5 Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas! |
| 6 Fui pacifico con que', che odiavan la pace: quand'io parlava con essi, eglino mi si voltavan contro senza ragione. | 6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus praeceptis tuis. |
| 7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitiae tuae. | |
| 8 Iustificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque. | |
| 9 BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam? In custodiendo sermones tuos. | |
| 10 In toto corde meo exquisivi te; ne errare me facias a praeceptis tuis. | |
| 11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. | |
| 12 Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas. | |
| 13 In labiis meis numeravi omnia iudicia oris tui. | |
| 14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis. | |
| 15 In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas. | |
| 16 In iustificationibus tuis delectabor, non obliviscar sermonem tuum. | |
| 17 GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivam et custodiam sermonem tuum. | |
| 18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. | |
| 19 Incola ego sum in terra, non abscondas a me praecepta tua. | |
| 20 Defecit anima mea in desiderando iudicia tua in omni tempore. | |
| 21 Increpasti superbos; maledicti, qui errant a praeceptis tuis. | |
| 22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua servavi. | |
| 23 Etsi principes sedent et adversum me loquuntur, servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis. | |
| 24 Nam et testimonia tua delectatio mea, et consilium meum iustificationes tuae. | |
| 25 DALETH. Adhaesit pulveri anima mea; vivifica me secundum verbum tuum. | |
| 26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas. | |
| 27 Viam mandatorum tuorum fac me intellegere, et exercebor in mirabilibus tuis. | |
| 28 Lacrimata est anima mea prae maerore; erige me secundum verbum tuum. | |
| 29 Viam mendacii averte a me et legem tuam da mihi benigne. | |
| 30 Viam veritatis elegi, iudicia tua proposui mihi. | |
| 31 Adhaesi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere. | |
| 32 Viam mandatorum tuorum curram, quia dilatasti cor meum. | |
| 33 HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et servabo eam semper. | |
| 34 Da mihi intellectum, et servabo legem tuam et custodiam illam in toto corde meo. | |
| 35 Deduc me in semitam praeceptorum tuorum, quia ipsam volui. | |
| 36 Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam. | |
| 37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me. | |
| 38 Suscita servo tuo eloquium tuum, quod est ad timorem tuum. | |
| 39 Amove opprobrium meum, quod suspicatus sum, quia iudicia tua iucunda. | |
| 40 Ecce concupivi mandata tua; in iustitia tua vivifica me. | |
| 41 VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum. | |
| 42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. | |
| 43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in iudiciis tuis supersperavi. | |
| 44 Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi. | |
| 45 Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua exquisivi. | |
| 46 Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundar. | |
| 47 Et delectabor in praeceptis tuis, quae dilexi. | |
| 48 Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi; et exercebor in iustificationibus tuis. - | |
| 49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. | |
| 50 Hoc me consolatum est in humiliatione mea, quia eloquium tuum vivificavit me. | |
| 51 Superbi deriserunt me vehementer; a lege autem tua non declinavi. | |
| 52 Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum. | |
| 53 Indignatio tenuit me propter peccatores derelinquentes legem tuam. | |
| 54 Cantica factae sunt mihi iustificationes tuae in loco peregrinationis meae. | |
| 55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodiam legem tuam. | |
| 56 Hoc factum est mihi, quia mandata tua servavi. | |
| 57 HETH. Portio mea Dominus: dixi custodire verba tua. | |
| 58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum. | |
| 59 Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua. | |
| 60 Festinavi et non sum moratus, ut custodiam praecepta tua. | |
| 61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. | |
| 62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae. | |
| 63 Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua. | |
| 64 Misericordia tua, Domine, plena est terra; iustificationes tuas doce me. | |
| 65 TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. | |
| 66 Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me, quia praeceptis tuis credidi. | |
| 67 Priusquam humiliarer ego erravi; nunc autem eloquium tuum custodiam. | |
| 68 Bonus es tu et benefaciens, doce me iustificationes tuas. | |
| 69 Excogitaverunt contra me dolosa superbi, ego autem in toto corde meo servabo mandata tua. | |
| 70 Incrassatum est sicut adeps cor eorum, ego vero in lege tua delectatus sum. | |
| 71 Bonum mihi quia humiliatus sum, ut discam iustificationes tuas. | |
| 72 Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti. | |
| 73 IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam praecepta tua. | |
| 74 Qui timent te, videbunt me et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi. | |
| 75 Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua, et in veritate humiliasti me. | |
| 76 Fiat misericordia tua, ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. | |
| 77 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua delectatio mea est. | |
| 78 Confundantur superbi, quoniam dolose incurvaverunt me, ego autem exercebor in mandatis tuis. | |
| 79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua. | |
| 80 Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar. | |
| 81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi. | |
| 82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: “ Quando consolaberis me? ”. | |
| 83 Quia factus sum sicut uter in fumo; iustificationes tuas non sum oblitus. | |
| 84 Quot sunt dies servi tui? Quando facies de persequentibus me iudicium? | |
| 85 Foderunt mihi foveas superbi, qui non sunt secundum legem tuam. | |
| 86 Omnia praecepta tua veritas; dolose persecuti sunt me; adiuva me. | |
| 87 Paulo minus consummaverunt me in terra, ego autem non dereliqui mandata tua. | |
| 88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. - | |
| 89 LAMED. In aeternum, Domine, verbum tuum constitutum est in caelo. | |
| 90 In generationem et generationem veritas tua; firmasti terram, et permanet. | |
| 91 Secundum iudicia tua permanent hodie, quoniam omnia serviunt tibi. | |
| 92 Nisi quod lex tua delectatio mea est, tunc forte periissem in humilia tione mea. | |
| 93 In aeternum non obliviscar man data tua, quia in ipsis vivificasti me. | |
| 94 Tuus sum ego: salvum me fac, quoniam mandata tua exqui sivi. | |
| 95 Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia tua intellexi. | |
| 96 Omni consummationi vidi finem, latum praeceptum tuum nimis. | |
| 97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine; tota die meditatio mea est. | |
| 98 Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum tuum, quia in aeternum mihi est. | |
| 99 Super omnes docentes me prudens factus sum, quia testimonia tua meditatio mea est. | |
| 100 Super senes intellexi, quia mandata tua servavi. | |
| 101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. | |
| 102 A iudiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. | |
| 103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. | |
| 104 A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam mendacii. | |
| 105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis. | |
| 106 Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae. | |
| 107 Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum. | |
| 108 Voluntaria oris mei beneplacita sint, Domine, et iudicia tua doce me. | |
| 109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. | |
| 110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi. | |
| 111 Hereditas mea testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt. | |
| 112 Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, in finem. | |
| 113 SAMECH. Duplices corde odio habui et legem tuam dilexi. | |
| 114 Tegmen et scutum meum es tu, et in verbum tuum supersperavi. | |
| 115 Declinate a me, maligni, et servabo praecepta Dei mei. | |
| 116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam; et non confundas me ab exspectatione mea. | |
| 117 Sustenta me, et salvus ero et delectabor in iustificationibus tuis semper. | |
| 118 Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia mendacium cogitatio eorum. | |
| 119 Quasi scoriam delesti omnes peccatores terrae; ideo dilexi testimonia tua. | |
| 120 Horruit a timore tuo caro mea; a iudiciis enim tuis timui. | |
| 121 AIN. Feci iudicium et iustitiam; non tradas me calumniantibus me. | |
| 122 Sponde pro servo tuo in bonum; non calumnientur me superbi. | |
| 123 Oculi mei defecerunt in desiderio salutaris tui et eloquii iustitiae tuae. | |
| 124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me. | |
| 125 Servus tuus sum ego; da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. | |
| 126 Tempus faciendi Domino; dissipaverunt legem tuam. | |
| 127 Ideo dilexi praecepta tua super aurum et obryzum. | |
| 128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam mendacii odio habui. - | |
| 129 PHE. Mirabilia testimonia tua, ideo servavit ea anima mea. | |
| 130 Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis. | |
| 131 Os meum aperui et attraxi spiritum, quia praecepta tua desiderabam. | |
| 132 Convertere in me et miserere mei secundum iudicium tuum cum diligentibus nomen tuum. | |
| 133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniquitas. | |
| 134 Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua. | |
| 135 Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas. | |
| 136 Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. | |
| 137 SADE. Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum. | |
| 138 Mandasti in iustitia testimonia tua et in veritate nimis. | |
| 139 Consumpsit me zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. | |
| 140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. | |
| 141 Adulescentulus sum ego et contemptus; mandata tua non sum oblitus. | |
| 142 Iustitia tua iustitia in aeternum, et lex tua veritas. | |
| 143 Tribulatio et angustia invenerunt me; praecepta tua delectatio mea est. | |
| 144 Iustitia testimonia tua in aeternum; intellectum da mihi, et vivam. | |
| 145 COPH. Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine; iustificationes tuas servabo. | |
| 146 Clamavi ad te, salvum me fac, ut custodiam testimonia tua. | |
| 147 Praeveni diluculo et clamavi, in verba tua supersperavi. | |
| 148 Praevenerunt oculi mei vigilias, ut meditarer eloquia tua. | |
| 149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, secundum iudicium tuum vivifica me. | |
| 150 Appropinquaverunt persequentes me in malitia, a lege autem tua longe facti sunt. | |
| 151 Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas. | |
| 152 Ab initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea. | |
| 153 RES. Vide humiliationem meam et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. | |
| 154 Iudica causam meam et redime me; propter eloquium tuum vivifica me. | |
| 155 Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt. | |
| 156 Misericordiae tuae multae, Domine; secundum iudicia tua vivifica me. | |
| 157 Multi, qui persequuntur me et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi. | |
| 158 Vidi praevaricantes, et taeduit me, quia eloquia tua non custodierunt. | |
| 159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; secundum misericordiam tuam vivifica me. | |
| 160 Principium verborum tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. | |
| 161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. | |
| 162 Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. | |
| 163 Mendacium odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi. | |
| 164 Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae. | |
| 165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. | |
| 166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et praecepta tua feci. | |
| 167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexi ea vehementer. | |
| 168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo. | |
| 169 TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; iuxta verbum tuum da mihi intellectum. | |
| 170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum libera me. | |
| 171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas. | |
| 172 Cantet lingua mea eloquium tuum, quia omnia praecepta tua iustitia. | |
| 173 Fiat manus tua, ut adiuvet me, quoniam mandata tua elegi. | |
| 174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua delectatio mea est. | |
| 175 Vivet anima mea et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me. | |
| 176 Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus. |
ITALIANO
ENGLISH
ESPANOL
FRANCAIS
LATINO
PORTUGUES
DEUTSCH
MAGYAR
Ελληνική
לשון עברית
عَرَبيْ