Salmi תהילים (Tehillim) 14
Versetti esaminati
| Miqra 'al pi ha-Mesorah | Nova Vulgata |
|---|---|
| 1 לַמְנַצֵּחַ לְדָוִדאָמַר נָבָל בְּלִבּוֹ אֵין אֱלֹהִיםהִֽשְׁחִיתוּ הִֽתְעִיבוּ עֲלִילָהאֵין עֹֽשֵׂה־טֽוֹב׃ | 1 Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: “ Non est Deus ”. Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum. |
| 2 יְֽהֹוָה מִשָּׁמַיִם הִשְׁקִיף עַֽל־בְּנֵי־אָדָםלִרְאוֹת הֲיֵשׁ מַשְׂכִּילדֹּרֵשׁ אֶת־אֱלֹהִֽים׃ | 2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum. |
| 3 הַכֹּל סָר יַחְדָּו נֶאֱלָחוּאֵין עֹֽשֵׂה־טוֹבאֵין גַּם־אֶחָֽד׃ | 3 Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. |
| 4 הֲלֹא יָדְעוּ כׇּל־פֹּעֲלֵי אָוֶןאֹכְלֵי עַמִּי אָכְלוּ לֶחֶםיְהֹוָה לֹא קָרָֽאוּ׃ | 4 Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt; |
| 5 שָׁם ׀ פָּחֲדוּ פָחַדכִּֽי־אֱלֹהִים בְּדוֹר צַדִּֽיק׃ | 5 illic trepidaverunt timore, quoniam Deus cum generatione iusta est. |
| 6 עֲצַת־עָנִי תָבִישׁוּכִּי יְהֹוָה מַחְסֵֽהוּ׃ | 6 Vos consilium inopis confundetis, Dominus autem spes eius est. |
| 7 מִי יִתֵּן מִצִּיּוֹן יְשׁוּעַת יִשְׂרָאֵלבְּשׁוּב יְהֹוָה שְׁבוּת עַמּוֹיָגֵל יַעֲקֹב יִשְׂמַח יִשְׂרָאֵֽל׃ | 7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel. |