Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Hebraeos 10


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere :1 لان الناموس اذ له ظل الخيرات العتيدة لا نفس صورة الاشياء لا يقدر ابدا بنفس الذبائح كل سنة التي يقدمونها على الدوام ان يكمّل الذين يتقدمون.
2 alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati :2 وإلا أفما زالت تقدم. من اجل ان الخادمين وهم مطهرون مرة لا يكون لهم ايضا ضمير خطايا.
3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.3 لكن فيها كل سنة ذكر خطايا.
4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.4 لانه لا يمكن ان دم ثيران وتيوس يرفع خطايا.
5 Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi :5 لذلك عند دخوله الى العالم يقول ذبيحة وقربانا لم ترد ولكن هيأت لي جسدا.
6 holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.6 بمحرقات وذبائح للخطية لم تسرّ.
7 Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.7 ثم قلت هانذا اجيء في درج الكتاب مكتوب عني لافعل مشيئتك يا الله.
8 Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,8 اذ يقول آنفا انك ذبيحة وقربانا ومحرقات وذبائح للخطية لم ترد ولا سررت بها. التي تقدّم حسب الناموس.
9 tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat.9 ثم قال هانذا اجيء لافعل مشيئتك يا الله. ينزع الاول لكي يثبت الثاني.
10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.10 فبهذه المشيئة نحن مقدّسون بتقديم جسد يسوع المسيح مرة واحدة
11 Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata :11 وكل كاهن يقوم كل يوم يخدم ويقدّم مرارا كثيرة تلك الذبائح عينها التي لا تستطيع البتة ان تنزع الخطية.
12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,12 واما هذا فبعدما قدّم عن الخطايا ذبيحة واحدة جلس الى الابد عن يمين الله
13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.13 منتظرا بعد ذلك حتى توضع اعداؤه موطئا لقدميه.
14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.14 لانه بقربان واحد قد اكمل الى الابد المقدّسين.
15 Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit :15 ويشهد لنا الروح القدس ايضا. لانه بعدما قال سابقا
16 Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas :16 هذا هو العهد الذي اعهده معهم بعد تلك الايام يقول الرب اجعل نواميسي في قلوبهم واكتبها في اذهانهم
17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.17 ولن اذكر خطاياهم وتعدياتهم في ما بعد.
18 Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.
18 وانما حيث تكون مغفرة لهذه لا يكون بعد قربان عن الخطية
19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,19 فاذ لنا ايها الاخوة ثقة بالدخول الى الاقداس بدم يسوع
20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,20 طريقا كرّسه لنا حديثا حيّا بالحجاب اي جسده
21 et sacerdotem magnum super domum Dei :21 وكاهن عظيم على بيت الله
22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,22 لنتقدم بقلب صادق في يقين الايمان مرشوشة قلوبنا من ضمير شرير ومغتسلة اجسادنا بماء نقي
23 teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),23 لنتمسك باقرار الرجاء راسخا لان الذي وعد هو امين.
24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum :24 ولنلاحظ بعضنا بعضا للتحريض على المحبة والاعمال الحسنة
25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.25 غير تاركين اجتماعنا كما لقوم عادة بل واعظين بعضنا بعضا وبالاكثر على قدر ما ترون اليوم يقرب
26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,26 فانه ان اخطأنا باختيارنا بعد ما اخذنا معرفة الحق لا تبقى بعد ذبيحة عن الخطايا
27 terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.27 بل قبول دينونة مخيف وغيرة نار عتيدة ان تأكل المضادين.
28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur :28 من خالف ناموس موسى فعلى شاهدين او ثلاثة شهود يموت بدون رأفة
29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ?29 فكم عقابا اشر تظنون انه يحسب مستحقا من داس ابن الله وحسب دم العهد الذي قدّس به دنسا وازدرى بروح النعمة.
30 Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit Dominus populum suum.30 فاننا نعرف الذي قال لي الانتقام انا اجازي يقول الرب. وايضا الرب يدين شعبه.
31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis.31 مخيف هو الوقوع في يدي الله الحي
32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum :32 ولكن تذكروا الايام السالفة التي فيها بعدما أنرتم صبرتم على مجاهدة آلام كثيرة
33 et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socii taliter conversantium effecti.33 من جهة مشهورين بتعييرات وضيقات ومن جهة صائرين شركاء الذين تصرّف فيهم هكذا.
34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.34 لانكم رثيتم لقيودي ايضا وقبلتم سلب اموالكم بفرح عالمين في انفسكم ان لكم مالا افضل في السموات وباقيا.
35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.35 فلا تطرحوا ثقتكم التي لها مجازاة عظيمة.
36 Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.36 لانكم تحتاجون الى الصبر حتى اذا صنعتم مشيئة الله تنالون الموعد.
37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.37 لانه بعد قليل جدا سيأتي الآتي ولا يبطئ.
38 Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.38 اما البار فبالايمان يحيا وان ارتد لا تسرّ به نفسي.
39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.39 واما نحن فلسنا من الارتداد للهلاك بل من الايمان لاقتناء النفس