Scrutatio

Wenesday, 19 June 2024 - San Romualdo ( Letture di oggi)

Hebraeos 5


font

1Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis :2qui condolere possit iis qui ignorant et errant : quoniam et ipse circumdatus est infirmitate :3et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis.4Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.5Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum : Filius meus es tu, ego hodie genui te.6Quemadmodum et in alio loco dicit : Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.7Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.8Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam :9et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ,10appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.
11De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum : quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.12Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei : et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.13Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ : parvulus enim est.14Perfectorum autem est solidus cibus : eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.