Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

II Timotheum 3


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa :1 Hoc autem scito, quod in no vissimis diebus instabunt tem pora periculosa.
2 erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,2 Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti,
3 sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,3 sine affectione, sine foedere, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei :4 proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei,
5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita :5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et hos devita.
6 ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis :6 Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis,
7 semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenire valentes.
8 Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;8 Quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem;
9 sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.9 sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
11 persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.11 persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus.
12 Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.12 Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur;
13 Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.13 mali autem homines et seductores proficient in peius, in errorem mittentes et errantes.
14 Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris :14 Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris,
15 et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.15 et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu.
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia :16 Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia,
17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.