Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ad Ephesios 6


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est.1 Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iu stum.
2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :2 Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione,
3 ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.3 utbene sit tibi, et sis longaevus super terram.
4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
4 Et, patres, nolite ad iracundiamprovocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
5 Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo :5 Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitatecordis vestri, sicut Christo;
6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,6 non ad oculum servientes, quasi hominibusplacentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo;
7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus :7 cum bonavoluntate servientes, sicut Domino et non hominibus,
8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.8 scientes quoniamunusquisque, si quid fecerit bonum, hoc percipiet a Domino, sive servus siveliber.
9 Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est apud eum.
9 Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum etvester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum.
10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.10 De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius.
11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli :11 Induitearmaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli.
12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.12 Quia non estnobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus,adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversusspiritalia nequitiae in caelestibus.
13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et,omnibus perfectis, stare.
14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate etinduti loricam iustitiae
15 et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,15 et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis,
16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere :16 inomnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela Maligni igneaexstinguere;
17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),17 et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbumDei;
18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis :18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, etin ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii :19 etpro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia notum faceremysterium evangelii,
20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
20 pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam,prout oportet me, loqui.
21 Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino :21 Ut autem et vos sciatis, quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobisfaciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister in Domino,
22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.22 quem misiad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur cordavestra.
23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.23 Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo.
24 Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.24 Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum inincorruptione.