Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ad Corinthios I 11


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.1 كونوا متمثلين بي كما انا ايضا بالمسيح
2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.2 فامدحكم ايها الاخوة على انكم تذكرونني في كل شيء وتحفظون التعاليم كما سلمتها اليكم.
3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus.3 ولكن اريد ان تعلموا ان راس كل رجل هو المسيح. واما راس المرأة فهو الرجل. وراس المسيح هو الله.
4 Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.4 كل رجل يصلّي او يتنبأ وله على راسه شيء يشين راسه.
5 Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur.5 واما كل امرأة تصلّي او تتنبأ وراسها غير مغطى فتشين راسها لانها والمحلوقة شيء واحد بعينه.
6 Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.6 اذ المرأة ان كانت لا تتغطى فليقص شعرها. وان كان قبيحا بالمرأة ان تقص او تحلق فلتتغط.
7 Vir quidem non debet velare caput suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.7 فان الرجل لا ينبغي ان يغطي راسه لكونه صورة الله ومجده. واما المرأة فهي مجد الرجل.
8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.8 لان الرجل ليس من المرأة بل المرأة من الرجل.
9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.9 ولان الرجل لم يخلق من اجل المرأة بل المرأة من اجل الرجل.
10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.10 لهذا ينبغي للمرأة ان يكون لها سلطان على راسها من اجل الملائكة.
11 Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino.11 غير ان الرجل ليس من دون المراة ولا المرأة من دون الرجل في الرب.
12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo.12 لانه كما ان المرأة هي من الرجل هكذا الرجل ايضا هو بالمرأة. ولكن جميع الاشياء هي من الله.
13 Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum ?13 احكموا في انفسكم. هل يليق بالمرأة ان تصلّي الى الله وهي غير مغطاة.
14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi :14 ام ليست الطبيعة نفسها تعلّمكم ان الرجل ان كان يرخي شعره فهو عيب له.
15 mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.15 واما المرأة ان كانت ترخي شعرها فهو مجد لها لان الشعر قد أعطي لها عوض برقع.
16 Si quis autem videtur contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.
16 ولكن ان كان احد يظهر انه يحب الخصام فليس لنا نحن عادة مثل هذه ولا لكنائس الله
17 Hoc autem præcipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.17 ولكنني اذ اوصي بهذا لست امدح كونكم تجتمعون ليس للافضل بل للاردأ.
18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.18 لاني اولا حين تجتمعون في الكنيسة اسمع ان بينكم انشقاقات واصدق بعض التصديق.
19 Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.19 لانه لا بد ان يكون بينكم بدع ايضا ليكون المزكون ظاهرين بينكم.
20 Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare.20 فحين تجتمعون معا ليس هو لاكل عشاء الرب.
21 Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.21 لان كل واحد يسبق فيأخذ عشاء نفسه في الاكل فالواحد يجوع والآخر يسكر.
22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum ? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo.22 أفليس لكم بيوت لتأكلوا فيها وتشربوا. ام تستهينون بكنيسة الله وتخجلون الذين ليس لهم. ماذا اقول لكم. أامدحكم. على هذا لست امدحكم.
23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,23 لانني تسلمت من الرب ما سلمتكم ايضا ان الرب يسوع في الليلة التي أسلم فيها اخذ خبزا
24 et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem.24 وشكر فكسر وقال خذوا كلوا هذا هو جسدي المكسور لاجلكم. اصنعوا هذا لذكري.
25 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.25 كذلك الكاس ايضا بعد ما تعشوا قائلا هذه الكاس هي العهد الجديد بدمي. اصنعوا هذا كلما شربتم لذكري.
26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.26 فانكم كلما اكلتم هذا الخبز وشربتم هذه الكاس تخبرون بموت الرب الى ان يجيء.
27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.27 اذا اي من اكل هذا الخبز او شرب كاس الرب بدون استحقاق يكون مجرما في جسد الرب ودمه.
28 Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat.28 ولكن ليمتحن الانسان نفسه وهكذا يأكل من الخبز ويشرب من الكاس.
29 Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.29 لان الذي يأكل ويشرب بدون استحقاق يأكل ويشرب دينونة لنفسه غير مميّز جسد الرب.
30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.30 من اجل هذا فيكم كثيرون ضعفاء ومرضى وكثيرون يرقدون.
31 Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.31 لاننا لو كنا حكمنا على انفسنا لما حكم علينا.
32 Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.32 ولكن اذ قد حكم علينا نؤدب من الرب لكي لا ندان مع العالم.
33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.33 اذا يا اخوتي حين تجتمعون للاكل انتظروا بعضكم بعضا.
34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.34 ان كان احد يجوع فليأكل في البيت كي لا تجتمعوا للدينونة. واما الامور الباقية فعند ما اجيء ارتبها