Ioannes 2
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Bibbia Vulgata Clementina | Nova Vulgata |
|---|---|
| 1 Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi. | 1 Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesuibi; |
| 2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. | 2 vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. |
| 3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent. | 3 Et deficientevino, dicit mater Iesu ad eum: “ Vinum non habent ”. |
| 4 Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea. | 4 Et dicit ei Iesus:“ Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ”. |
| 5 Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite. | 5 Dicit mater eiusministris: “ Quodcumque dixerit vobis, facite ”. |
| 6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. | 6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationemIudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. |
| 7 Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. | 7 Dicit eis Iesus: “Implete hydrias aqua ”. Et impleverunt eas usque ad summum. |
| 8 Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. | 8 Et dicit eis:“ Haurite nunc et ferte architriclino ”. Illi autem tulerunt. |
| 9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinus, | 9 Ut autemgustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministriautem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus |
| 10 et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. | 10 et dicitei: “ Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quoddeterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ”. |
| 11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. | 11 Hoc fecit initiumsignorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt ineum discipuli eius. |
| 12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus. | 12 Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipulieius, et ibi manserunt non multis diebus. |
| 13 Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam : | 13 Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus. |
| 14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes. | 14 Et invenitin templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes; |
| 15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit. | 15 etcum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque etboves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit; |
| 16 Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. | 16 et his, qui columbasvendebant, dixit: “ Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domumnegotiationis ”. |
| 17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me. | 17 Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “ Zelusdomus tuae comedit me ”. |
| 18 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ? | 18 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “ Quodsignum ostendis nobis, quia haec facis? ”. |
| 19 Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. | 19 Respondit Iesus et dixit eis:“ Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”. |
| 20 Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ? | 20 Dixeruntergo Iudaei: “ Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tutribus diebus excitabis illud? ”. |
| 21 Ille autem dicebat de templo corporis sui. | 21 Ille autem dicebat de templo corporissui. |
| 22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus. | 22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hocdicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus. |
| 23 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat. | 23 Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt innomine eius, videntes signa eius, quae faciebat. |
| 24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, | 24 Ipse autem Iesus noncredebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, |
| 25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine. | 25 et quia opus ei non erat,ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset inhomine. |