Proverbia 16
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Bibbia Vulgata Clementina | Nova Vulgata |
|---|---|
| 1 Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam. | 1 Hominis est animum praeparare, et Domini est responsio linguae. |
| 2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus. | 2 Omnes viae hominis purae sunt oculis eius, spirituum ponderator est Dominus. |
| 3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ. | 3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae. |
| 4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum. | 4 Universa secundum proprium finem operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. |
| 5 Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. | 5 Abominatio Domini est omnis arrogans; manus in manu, non erit innocens. |
| 6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. | 6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. |
| 7 Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. | 7 Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem. |
| 8 Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate. | 8 Melius est parum cum iustitia quam multi fructus sine aequitate. |
| 9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus. | 9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius. |
| 10 Divinatio in labiis regis ; in judicio non errabit os ejus. | 10 Divinatio in labiis regis, in iudicio non errabit os eius. |
| 11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi. | 11 Pondus et statera iusta Domini sunt, et opera eius omnes lapides sacculi. |
| 12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium. | 12 Abominantur reges agere impie, quoniam iustitia firmatur solium. |
| 13 Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur. | 13 Voluntas regum labia iusta; qui recta loquitur, diligetur. |
| 14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam. | 14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam. |
| 15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus. | 15 In lumine vultus regis vita, et voluntas eius quasi imber serotinus. |
| 16 Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. | 16 Possidere sapientiam quanto melius est auro; et acquirere prudentiam pretiosius est argento. |
| 17 Semita justorum declinat mala ; custos animæ suæ servat viam suam. | 17 Semita iustorum declinare a malo; custos animae suae, qui servat viam suam. |
| 18 Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. | 18 Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatio spiritus. |
| 19 Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis. | 19 Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis. |
| 20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est. | 20 Eruditus in verbo reperiet bona; et, qui sperat in Domino, beatus est. |
| 21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet. | 21 Qui sapiens est corde, appellabitur prudens; et dulcedo labiorum addet doctrinam. |
| 22 Fons vitæ eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas. | 22 Fons vitae eruditio possidentis; poena stultorum stultitia. |
| 23 Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam. | 23 Cor sapientis erudiet os eius et labiis eius addet doctrinam. |
| 24 Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium. | 24 Favus mellis composita verba, dulcedo animae et sanitas ossium. |
| 25 Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem. | 25 Est via, quae videtur homini recta, et novissima eius ducunt ad mortem. |
| 26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. | 26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. |
| 27 Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit. | 27 Vir impius fodit malum, et in labiis eius quasi ignis ardens. |
| 28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes. | 28 Homo perversus suscitat lites, et mussitator separat familiares. |
| 29 Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam. | 29 Vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam. |
| 30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum. | 30 Qui attonitis oculis cogitat prava, comprimens labia sua perficit malum. |
| 31 Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur. | 31 Corona dignitatis canities, quae in viis iustitiae reperietur. |
| 32 Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. | 32 Melior est patiens viro forti, et, qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. |
| 33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. | 33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. |