Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Rut 4


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum praeterire, de quo locutus erat, dixit ad eum: “ Declina paulisper et sede hic ”, vocans eum nomine suo. Qui divertit et sedit.1 ובעז עלה השער וישב שם והנה הגאל עבר אשר דבר בעז ויאמר סורה שבה פה פלני אלמני ויסר וישב
2 Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis dixit ad eos: “ Sedete hic ”.2 ויקח עשרה אנשים מזקני העיר ויאמר שבו פה וישבו
3 Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: “ Partem agri fratris nostri Elimelech vendit Noemi, quae reversa est de regione Moabitide.3 ויאמר לגאל חלקת השדה אשר לאחינו לאלימלך מכרה נעמי השבה משדה מואב
4 Quod audire te volui et tibi dicere: Coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo, si vis possidere iure propinquitatis, eme et posside; sin autem tibi displicet, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum ”. At ille respondit: “ Ego agrum emam ”.4 ואני אמרתי אגלה אזנך לאמר קנה נגד הישבים ונגד זקני עמי אם תגאל גאל ואם לא יגאל הגידה לי ואדע כי אין זולתך לגאול ואנכי אחריך ויאמר אנכי אגאל
5 Cui dixit Booz: “ Quando emeris agrum de manu Noemi, Ruth quoque Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes accipere, ut suscites nomen defuncti propinqui tui in hereditate sua ”.5 ויאמר בעז ביום קנותך השדה מיד נעמי ומאת רות המואביה אשת המת קניתי להקים שם המת על נחלתו
6 Qui respondit: “ Cedo iure propinquitatis; neque enim possessionem familiae meae delere debeo. Tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor ”.
6 ויאמר הגאל לא אוכל לגאול לי פן אשחית את נחלתי גאל לך אתה את גאלתי כי לא אוכל לגאל
7 Hic autem erat mos antiquitus in Israel pro redemptione et commutatione: ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum et dabat proximo suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel.7 וזאת לפנים בישראל על הגאולה ועל התמורה לקים כל דבר שלף איש נעלו ונתן לרעהו וזאת התעודה בישראל
8 Dixit ergo propinquus ad Booz: “ Eme tibi ”. Et solvit calceamentum suum de pede suo.8 ויאמר הגאל לבעז קנה לך וישלף נעלו
9 Et Booz maioribus natu et universo populo: “ Testes, inquit, vos estis hodie quod acquisierim omnia, quae fuerunt Elimelech et Chelion et Mahalon, tradente Noemi,9 ויאמר בעז לזקנים וכל העם עדים אתם היום כי קניתי את כל אשר לאלימלך ואת כל אשר לכליון ומחלון מיד נעמי
10 et etiam Ruth Moabitidem uxorem Mahalon in coniugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum eius de fratribus suis et de porta loci sui deleatur. Vos, inquam, huius rei hodie testes estis ”.10 וגם את רות המאביה אשת מחלון קניתי לי לאשה להקים שם המת על נחלתו ולא יכרת שם המת מעם אחיו ומשער מקומו עדים אתם היום
11 Respondit omnis populus, qui erat in porta, et maiores natu: “ Nos testes sumus; faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt ambae domum Israel.
Fortiter age in Ephratha
et fac tibi celebre nomen in Bethlehem!
11 ויאמרו כל העם אשר בשער והזקנים עדים יתן יהוה את האשה הבאה אל ביתך כרחל וכלאה אשר בנו שתיהם את בית ישראל ועשה חיל באפרתה וקרא שם בבית לחם
12 Fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Iudae, de semine, quod dederit Dominus tibi ex hac puella! ”.
12 ויהי ביתך כבית פרץ אשר ילדה תמר ליהודה מן הזרע אשר יתן יהוה לך מן הנערה הזאת
13 Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem; ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus, ut conciperet et pareret filium.13 ויקח בעז את רות ותהי לו לאשה ויבא אליה ויתן יהוה לה הריון ותלד בן
14 Dixeruntque mulieres ad Noemi: “ Benedictus Dominus, qui non est passus, ut deficeret tibi hodie, qui redimit familiam tuam, et vocetur nomen eius in Israel14 ותאמרנה הנשים אל נעמי ברוך יהוה אשר לא השבית לך גאל היום ויקרא שמו בישראל
15 et consoletur animam tuam et enutriat senectutem; de nuru enim tua natus est, quae te diligit et multo tibi est melior quam septem filii ”.15 והיה לך למשיב נפש ולכלכל את שיבתך כי כלתך אשר אהבתך ילדתו אשר היא טובה לך משבעה בנים
16 Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et gerulae officio fungebatur.16 ותקח נעמי את הילד ותשתהו בחיקה ותהי לו לאמנת
17 Vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes: “ Natus est filius Noemi! ”, vocaverunt nomen eius Obed. Hic est pater Isai patris David.
17 ותקראנה לו השכנות שם לאמר ילד בן לנעמי ותקראנה שמו עובד הוא אבי ישי אבי דוד
18 Hae sunt generationes Phares: Phares genuit Esrom,18 ואלה תולדות פרץ פרץ הוליד את חצרון
19 Esrom genuit Aram, Aram genuit Aminadab,19 וחצרון הוליד את רם ורם הוליד את עמינדב
20 Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon,20 ועמינדב הוליד את נחשון ונחשון הוליד את שלמה
21 Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,21 ושלמון הוליד את בעז ובעז הוליד את עובד
22 Obed genuit Iesse, Iesse genuit David.
22 ועבד הוליד את ישי וישי הוליד את דוד