Naum 1
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Oraculum Nineve. Liber visio nis Nahum Elcesaei. | 1 Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi. |
2 Deus aemulator et ulciscens Dominus, ulciscens Dominus et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et servans iram inimicis suis. | 2 Deus æmulator, et ulciscens Dominus : ulciscens Dominus, et habens furorem : ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis. |
3 Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius. | 3 Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus. |
4 Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. | 4 Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. |
5 Montes commoti sunt ab eo, et colles conturbati; et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo. | 5 Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt : et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo. |
6 Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo. | 6 Ante faciem indignationis ejus quis stabit ? et quis resistet in ira furoris ejus ? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo. |
7 Bonus Dominus, refugium in die tribulationis et sciens sperantes in se | 7 Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. |
8 et in diluvio transeunte; consummationem faciet adversariorum suorum, et inimicos eius persequentur tenebrae. | 8 Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebræ. |
9 Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet; non consurget duplex tribulatio. | 9 Quid cogitatis contra Dominum ? Consummationem ipse faciet : non consurget duplex tribulatio, |
10 Sicut spinae condensae se invicem complectentes et sicut potatores inebriati consumentur quasi stipula omnino arida. | 10 quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium ; consumentur quasi stipula ariditate plena. |
11 Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem. | 11 Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem. |
12 Haec dicit Dominus: “ Et si incolumes fuerint et numerosi, sic quoque attondentur et pertransibunt; afflixi te et non affligam te ultra. | 12 Hæc dicit Dominus : Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit : afflixi te, et non affligam te ultra. |
13 Et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam ”. | 13 Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam. |
14 Et praecipiet super te Dominus: “ Non seminabitur ex nomine tuo amplius. De domo dei tui disperdam sculptile et conflatile; ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es ”. | 14 Et præcipiet super te Dominus ; non seminabitur ex nomine tuo amplius : de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es. |
15 Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial : universus interiit. |