Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Secondo libro delle Cronache 9


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit, ut tentaret eum in aenigmatibus in Ierusalem cum magno comitatu et camelis, qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei, quaecumque erant in corde suo.1 ומלכת שבא שמעה את שמע שלמה ותבוא לנסות את שלמה בחידות בירושלם בחיל כבד מאד וגמלים נשאים בשמים וזהב לרב ואבן יקרה ותבוא אל שלמה ותדבר עמו את כל אשר היה עם לבבה
2 Et exposuit ei Salomon omnia, quae proposuerat, nec quidquam fuit quod ei non perspicuum fecerit.
2 ויגד לה שלמה את כל דבריה ולא נעלם דבר משלמה אשר לא הגיד לה
3 Quae postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis et domum, quam aedificaverat,3 ותרא מלכת שבא את חכמת שלמה והבית אשר בנה
4 necnon et cibaria mensae eius et sessionem servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum et victimas, quas immolabat in domo Domini, non erat prae stupore ultra in ea spiritus.4 ומאכל שלחנו ומושב עבדיו ומעמד משרתיו ומלבושיהם ומשקיו ומלבושיהם ועליתו אשר יעלה בית יהוה ולא היה עוד בה רוח
5 Dixitque ad regem: “ Verus est sermo, quem audieram in terra mea, de rebus tuis et sapientia tua;5 ותאמר אל המלך אמת הדבר אשר שמעתי בארצי על דבריך ועל חכמתך
6 non credebam narrantibus, donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiae tuae mihi fuisse narratam; vicisti famam, quam audivi.6 ולא האמנתי לדבריהם עד אשר באתי ותראינה עיני והנה לא הגד לי חצי מרבית חכמתך יספת על השמועה אשר שמעתי
7 Beati viri tui et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore et audiunt sapientiam tuam!7 אשרי אנשיך ואשרי עבדיך אלה העמדים לפניך תמיד ושמעים את חכמתך
8 Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui! Quia diligit Deus tuus Israel et vult servare eum in aeternum, idcirco posuit te super eum regem, ut facias iudicia atque iustitiam ”.8 יהי יהוה אלהיך ברוך אשר חפץ בך לתתך על כסאו למלך ליהוה אלהיך באהבת אלהיך את ישראל להעמידו לעולם ויתנך עליהם למלך לעשות משפט וצדקה
9 Dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas; non fuerunt aromata talia ut haec, quae dedit regina Saba regi Salomoni.
9 ותתן למלך מאה ועשרים ככר זהב ובשמים לרב מאד ואבן יקרה ולא היה כבשם ההוא אשר נתנה מלכת שבא למלך שלמה
10 Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas;10 וגם עבדי חירם ועבדי שלמה אשר הביאו זהב מאופיר הביאו עצי אלגומים ואבן יקרה
11 et fecit rex de lignis thyinis gradus in domo Domini et in domo regia, citharas quoque et psalteria cantoribus. Numquam visa sunt in terra Iudae ligna talia.
11 ויעש המלך את עצי האלגומים מסלות לבית יהוה ולבית המלך וכנרות ונבלים לשרים ולא נראו כהם לפנים בארץ יהודה
12 Rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta, quae voluit et quae postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum. Quae reversa abiit in terram suam cum servis suis.
12 והמלך שלמה נתן למלכת שבא את כל חפצה אשר שאלה מלבד אשר הביאה אל המלך ותהפך ותלך לארצה היא ועבדיה
13 Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sescenta sexaginta sex talenta auri,13 ויהי משקל הזהב אשר בא לשלמה בשנה אחת שש מאות וששים ושש ככרי זהב
14 excepta ea summa, quae proveniebat ex tributis mercatorum et negotiatorum afferentium et omnium regum Arabiae et ducum terrae, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.
14 לבד מאנשי התרים והסחרים מביאים וכל מלכי ערב ופחות הארץ מביאים זהב וכסף לשלמה
15 Fecit igitur rex Salomon ducenta scuta aurea de summa sescentorum aureorum, qui in singulis scutis expendebantur,15 ויעש המלך שלמה מאתים צנה זהב שחוט שש מאות זהב שחוט יעלה על הצנה האחת
16 trecentas quoque peltas aureas trecentorum aureorum, quibus tegebantur singulae peltae, posuitque ea rex in domo Saltus Libani.
16 ושלש מאות מגנים זהב שחוט שלש מאות זהב יעלה על המגן האחת ויתנם המלך בבית יער הלבנון
17 Fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo;17 ויעש המלך כסא שן גדול ויצפהו זהב טהור
18 sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes iuxta brachiola,18 ושש מעלות לכסא וכבש בזהב לכסא מאחזים וידות מזה ומזה על מקום השבת ושנים אריות עמדים אצל הידות
19 sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte; non fuit tale solium in universis regnis.
19 ושנים עשר אריות עמדים שם על שש המעלות מזה ומזה לא נעשה כן לכל ממלכה
20 Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus Saltus Libani ex auro purissimo; argentum enim in diebus Salomonis pro nihilo reputabatur.20 וכל כלי משקה המלך שלמה זהב וכל כלי בית יער הלבנון זהב סגור אין כסף נחשב בימי שלמה למאומה
21 Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram; semel in annis tribus veniebant naves Tharsis portantes aurum et argentum et ebur et simias et pavos.
21 כי אניות למלך הלכות תרשיש עם עבדי חורם אחת לשלוש שנים תבואנה אניות תרשיש נשאות זהב וכסף שנהבים וקופים ותוכיים
22 Magnificatus est igitur rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia.22 ויגדל המלך שלמה מכל מלכי הארץ לעשר וחכמה
23 Omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis, ut audirent sapientiam, quam dederat Deus in corde eius,23 וכל מלכי הארץ מבקשים את פני שלמה לשמע את חכמתו אשר נתן האלהים בלבו
24 et deferebant ei munera, vasa argentea et aurea et vestes et arma et aromata, equos et mulos per singulos annos.24 והם מביאים איש מנחתו כלי כסף וכלי זהב ושלמות נשק ובשמים סוסים ופרדים דבר שנה בשנה
25 Habuit quoque Salomon quattuor milia stabula equorum et curruum equitumque duodecim milia; constituitque eos in urbibus quadrigarum et, ubi erat rex, in Ierusalem.25 ויהי לשלמה ארבעת אלפים אריות סוסים ומרכבות ושנים עשר אלף פרשים ויניחם בערי הרכב ועם המלך בירושלם
26 Exercuit etiam potestatem super cunctos reges, a fluvio Euphrate usque ad terram Philisthinorum et usque ad terminos Aegypti;26 ויהי מושל בכל המלכים מן הנהר ועד ארץ פלשתים ועד גבול מצרים
27 tantamque copiam praebuit argenti in Ierusalem quasi lapidum, et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum, quae gignuntur in Sephela.27 ויתן המלך את הכסף בירושלם כאבנים ואת הארזים נתן כשקמים אשר בשפלה לרב
28 Adducebantur autem ei equi de Aegypto cunctisque regionibus.
28 ומוציאים סוסים ממצרים לשלמה ומכל הארצות
29 Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in prophetia Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis super Ieroboam filium Nabat.
29 ושאר דברי שלמה הראשנים והאחרונים הלא הם כתובים על דברי נתן הנביא ועל נבואת אחיה השילוני ובחזות יעדי החזה על ירבעם בן נבט
30 Regnavit autem Salomon in Ierusalem super omnem Israel quadraginta annis;30 וימלך שלמה בירושלם על כל ישראל ארבעים שנה
31 dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David patris eius. Regnavitque Roboam filius eius pro eo.
31 וישכב שלמה עם אבתיו ויקברהו בעיר דויד אביו וימלך רחבעם בנו תחתיו