Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Secondo libro delle Cronache 19


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Reversus est autem Iosaphat rex Iudae in domum suam pacifice in Ierusalem.1 וישב יהושפט מלך יהודה אל ביתו בשלום לירושלם
2 Cui occurrit Iehu filius Hanani videns et ait ad eum: “ Impio praebes auxilium et his, qui oderunt Dominum, amicitia iungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris;2 ויצא אל פניו יהוא בן חנני החזה ויאמר אל המלך יהושפט הלרשע לעזר ולשנאי יהוה תאהב ובזאת עליך קצף מלפני יהוה
3 sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris palos de terra et praeparaveris cor tuum, ut requireres Deum ”.
3 אבל דברים טובים נמצאו עמך כי בערת האשרות מן הארץ והכינות לבבך לדרש האלהים
4 Habitavit ergo Iosaphat in Ierusalem. Rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum, Deum patrum suorum.4 וישב יהושפט בירושלם וישב ויצא בעם מבאר שבע עד הר אפרים וישיבם אל יהוה אלהי אבותיהם
5 Constituitque iudices terrae in cunctis civitatibus Iudae munitis per singula loca.5 ויעמד שפטים בארץ בכל ערי יהודה הבצרות לעיר ועיר
6 Et praecipiens iudicibus: “ Videte, ait, quid faciatis. Non enim homini exercetis iudicium sed Domino, qui vobiscum est, quando iudicaveritis.6 ויאמר אל השפטים ראו מה אתם עשים כי לא לאדם תשפטו כי ליהוה ועמכם בדבר משפט
7 Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum ”.
7 ועתה יהי פחד יהוה עליכם שמרו ועשו כי אין עם יהוה אלהינו עולה ומשא פנים ומקח שחד
8 In Ierusalem quoque constituit Iosaphat ex Levitis et sacerdotibus et principibus familiarum Israel pro iudicio Domini et pro causis habitatorum Ierusalem.8 וגם בירושלם העמיד יהושפט מן הלוים והכהנים ומראשי האבות לישראל למשפט יהוה ולריב וישבו ירושלם
9 Praecepitque eis dicens: “ Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto.9 ויצו עליהם לאמר כה תעשון ביראת יהוה באמונה ובלבב שלם
10 Omnem causam, quae venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis, ubicumque quaestio est de homicidio, de lege, de mandato, de praeceptis et de iustificationibus, commonete eos, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros; sic ergo agetis et non peccabitis.10 וכל ריב אשר יבוא עליכם מאחיכם הישבים בעריהם בין דם לדם בין תורה למצוה לחקים ולמשפטים והזהרתם אתם ולא יאשמו ליהוה והיה קצף עליכם ועל אחיכם כה תעשון ולא תאשמו
11 Amarias autem sacerdos princeps super vos in omnibus, quae ad Deum pertinent, praesidebit; porro Zabadias filius Ismael, qui est dux in domo Iudae, super ea opera erit, quae ad regis officium pertinent; habetisque Levitas coram vobis ut scribas. Confortamini et agite diligenter, et sit Dominus cum bonis ”.
11 והנה אמריהו כהן הראש עליכם לכל דבר יהוה וזבדיהו בן ישמעאל הנגיד לבית יהודה לכל דבר המלך ושטרים הלוים לפניכם חזקו ועשו ויהי יהוה עם הטוב