Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Secondo libro dei Re 5


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum et honoratus; per illum enim dedit Dominus salutem Syriae. Erat autem vir fortis leprosus.1 ונעמן שר צבא מלך ארם היה איש גדול לפני אדניו ונשא פנים כי בו נתן יהוה תשועה לארם והאיש היה גבור חיל מצרע
2 Porro de Syria egressa fuerat turma et captivam duxerat de terra Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman.2 וארם יצאו גדודים וישבו מארץ ישראל נערה קטנה ותהי לפני אשת נעמן
3 Quae ait ad dominam suam: “ Utinam esset dominus meus ad prophetam, qui est in Samaria! Profecto curaret eum a lepra, quam habet ”.3 ותאמר אל גברתה אחלי אדני לפני הנביא אשר בשמרון אז יאסף אתו מצרעתו
4 Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens: “ Sic et sic locuta est puella de terra Israel ”.4 ויבא ויגד לאדניו לאמר כזאת וכזאת דברה הנערה אשר מארץ ישראל
5 Dixitque ei rex Syriae: “ Vade, et mittam litteras ad regem Israel ”. Qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex milia siclorum auri et decem mutatoria vestimentorum,5 ויאמר מלך ארם לך בא ואשלחה ספר אל מלך ישראל וילך ויקח בידו עשר ככרי כסף וששת אלפים זהב ועשר חליפות בגדים
6 detulit litteras ad regem Israel in haec verba: “ Cum acceperis epistulam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua ”.6 ויבא הספר אל מלך ישראל לאמר ועתה כבוא הספר הזה אליך הנה שלחתי אליך את נעמן עבדי ואספתו מצרעתו
7 Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua et ait: “ Numquid Deus sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste mittit ad me, ut curem hominem a lepra sua? Animadvertite et videte quod occasiones quaerat adversum me ”.7 ויהי כקרא מלך ישראל את הספר ויקרע בגדיו ויאמר האלהים אני להמית ולהחיות כי זה שלח אלי לאסף איש מצרעתו כי אך דעו נא וראו כי מתאנה הוא לי
8 Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum dicens: “ Quare scidisti vestimenta tua? Veniat ad me et sciat esse prophetam in Israel ”.
8 ויהי כשמע אלישע איש האלהים כי קרע מלך ישראל את בגדיו וישלח אל המלך לאמר למה קרעת בגדיך יבא נא אלי וידע כי יש נביא בישראל
9 Venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium domus Elisei.9 ויבא נעמן בסוסו וברכבו ויעמד פתח הבית לאלישע
10 Misitque ad eum Eliseus nuntium dicens: “ Vade et lavare septies in Iordane; et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis ”.10 וישלח אליו אלישע מלאך לאמר הלוך ורחצת שבע פעמים בירדן וישב בשרך לך וטהר
11 Iratus Naaman recedebat dicens: “ Putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae et curaret me.11 ויקצף נעמן וילך ויאמר הנה אמרתי אלי יצא יצוא ועמד וקרא בשם יהוה אלהיו והניף ידו אל המקום ואסף המצרע
12 Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar, fluvii Damasci, omnibus aquis Israel, ut laver in eis et munder? ”. Cum ergo vertisset se et abiret indignans,12 הלא טוב אבנה ופרפר נהרות דמשק מכל מימי ישראל הלא ארחץ בהם וטהרתי ויפן וילך בחמה
13 accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei: “ Si rem grandem dixisset tibi propheta, certe faceres; quanto magis quia nunc dixit tibi: “Lavare et mundaberis!” ”.
13 ויגשו עבדיו וידברו אליו ויאמרו אבי דבר גדול הנביא דבר אליך הלוא תעשה ואף כי אמר אליך רחץ וטהר
14 Descendit et intinxit se in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei, et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.
14 וירד ויטבל בירדן שבע פעמים כדבר איש האלהים וישב בשרו כבשר נער קטן ויטהר
15 Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait: “ Vere scio quod non sit Deus in universa terra, nisi tantum in Israel! Obsecro itaque, ut accipias benedictionem a servo tuo ”.15 וישב אל איש האלהים הוא וכל מחנהו ויבא ויעמד לפניו ויאמר הנה נא ידעתי כי אין אלהים בכל הארץ כי אם בישראל ועתה קח נא ברכה מאת עבדך
16 At ille respondit: “ Vivit Dominus, ante quem sto, non accipiam ”. Cumque vim faceret, penitus non acquievit.16 ויאמר חי יהוה אשר עמדתי לפניו אם אקח ויפצר בו לקחת וימאן
17 Dixitque Naaman: “ Ut vis. Sed, obsecro, concedatur mihi servo tuo tantum terrae quantum onus duorum burdonum; non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino.17 ויאמר נעמן ולא יתן נא לעבדך משא צמד פרדים אדמה כי לוא יעשה עוד עבדך עלה וזבח לאלהים אחרים כי אם ליהוה
18 Hoc autem solum ignoscat Dominus servo tuo, quando ingreditur dominus meus templum Remmon, ut adoret ibi, et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon, adorante eo in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re ”.18 לדבר הזה יסלח יהוה לעבדך בבוא אדני בית רמון להשתחות שמה והוא נשען על ידי והשתחויתי בית רמן בהשתחויתי בית רמן יסלח נא יהוה לעבדך בדבר הזה
19 Qui dixit ei: “ Vade in pace ”. Abiit ergo ab eo viam modicam.
19 ויאמר לו לך לשלום וילך מאתו כברת ארץ
20 Dixitque Giezi puer viri Dei: “ Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo, quae attulit; vivit Dominus, curram post eum et accipiam ab eo aliquid ”.20 ויאמר גיחזי נער אלישע איש האלהים הנה חשך אדני את נעמן הארמי הזה מקחת מידו את אשר הביא חי יהוה כי אם רצתי אחריו ולקחתי מאתו מאומה
21 Et secutus est Giezi post tergum Naaman. Quem cum vidisset ille currentem ad se, desiluit de curru in occursum eius et ait: “ Rectene sunt omnia? ”.21 וירדף גיחזי אחרי נעמן ויראה נעמן רץ אחריו ויפל מעל המרכבה לקראתו ויאמר השלום
22 Et ille ait: “ Recte. Dominus meus misit me dicens: “Modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum. Da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices” ”.22 ויאמר שלום אדני שלחני לאמר הנה עתה זה באו אלי שני נערים מהר אפרים מבני הנביאים תנה נא להם ככר כסף ושתי חלפות בגדים
23 Dixitque Naaman: “ Melius est, ut accipias duo talenta ”. Et coegit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et duplicia vestimenta et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo.23 ויאמר נעמן הואל קח ככרים ויפרץ בו ויצר ככרים כסף בשני חרטים ושתי חלפות בגדים ויתן אל שני נעריו וישאו לפניו
24 Cumque venisset ad collem, tulit de manu eorum et reposuit in domo; dimisitque viros et abierunt.24 ויבא אל העפל ויקח מידם ויפקד בבית וישלח את האנשים וילכו
25 Ipse autem ingressus stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: “ Unde venis, Giezi? ”. Qui respondit: “ Non ivit servus tuus quoquam ”.25 והוא בא ויעמד אל אדניו ויאמר אליו אלישע מאן גחזי ויאמר לא הלך עבדך אנה ואנה
26 At ille: “ Nonne, ait, cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? Estne tempus accipere argentum et accipere vestes et oliveta et vineta et oves et boves et servos et ancillas?26 ויאמר אליו לא לבי הלך כאשר הפך איש מעל מרכבתו לקראתך העת לקחת את הכסף ולקחת בגדים וזיתים וכרמים וצאן ובקר ועבדים ושפחות
27 Sed et lepra Naaman adhaerebit tibi et semini tuo in sempiternum ”. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.
27 וצרעת נעמן תדבק בך ובזרעך לעולם ויצא מלפניו מצרע כשלג