Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Secondo libro dei Re 4


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Mulier autem quaedam de uxoribus filiorum prophetarum clamabat ad Eliseum dicens: “ Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum; et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi ”.1 ואשה אחת מנשי בני הנביאים צעקה אל אלישע לאמר עבדך אישי מת ואתה ידעת כי עבדך היה ירא את יהוה והנשה בא לקחת את שני ילדי לו לעבדים
2 Cui dixit Eliseus: “ Quid vis, ut faciam tibi? Dic mihi: Quid habes in domo tua? ”. At illa respondit: “ Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi vasculum olei ”.2 ויאמר אליה אלישע מה אעשה לך הגידי לי מה יש לכי בבית ותאמר אין לשפחתך כל בבית כי אם אסוך שמן
3 Cui ait: “ Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca;3 ויאמר לכי שאלי לך כלים מן החוץ מאת כל שכנכי כלים רקים אל תמעיטי
4 et ingredere et claude ostium, cum intrinsecus fueris tu et filii tui, et mitte inde in omnia vasa haec et, cum plena fuerint, tolles ”.4 ובאת וסגרת הדלת בעדך ובעד בניך ויצקת על כל הכלים האלה והמלא תסיעי
5 Ivit itaque mulier et clausit ostium super se et super filios suos; illi offerebant vasa, et illa infundebat.5 ותלך מאתו ותסגר הדלת בעדה ובעד בניה הם מגשים אליה והיא מיצקת
6 Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: “ Affer mihi adhuc vas ”. Et ille respondit: “ Non habeo ”. Stetitque oleum.6 ויהי כמלאת הכלים ותאמר אל בנה הגישה אלי עוד כלי ויאמר אליה אין עוד כלי ויעמד השמן
7 Venit autem illa et indicavit homini Dei. Et ille: “ Vade, inquit, vende oleum et redde creditori tuo; tu autem et filii tui vivite de reliquo ”.
7 ותבא ותגד לאיש האלהים ויאמר לכי מכרי את השמן ושלמי את נשיכי ואת בניכי תחיי בנותר
8 Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per Sunam. Erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum, ut comederet panem. Quotiescumque inde transibat, divertebat ad eam, ut comederet panem.8 ויהי היום ויעבר אלישע אל שונם ושם אשה גדולה ותחזק בו לאכל לחם ויהי מדי עברו יסר שמה לאכל לחם
9 Quae dixit ad virum suum: “ Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter.9 ותאמר אל אישה הנה נא ידעתי כי איש אלהים קדוש הוא עבר עלינו תמיד
10 Faciamus ergo cenaculum muratum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum, ut, cum venerit ad nos, maneat ibi ”.
10 נעשה נא עלית קיר קטנה ונשים לו שם מטה ושלחן וכסא ומנורה והיה בבאו אלינו יסור שמה
11 Facta est ergo dies quaedam, et veniens divertit in cenaculum et requievit ibi.11 ויהי היום ויבא שמה ויסר אל העליה וישכב שמה
12 Dixitque ad Giezi puerum suum: “ Voca Sunamitin istam ”. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo,12 ויאמר אל גחזי נערו קרא לשונמית הזאת ויקרא לה ותעמד לפניו
13 dixit ad puerum: “ Loquere ad eam: Ecce sedule in omnibus ministrasti nobis; quid vis, ut faciam tibi? Numquid habes negotium et vis, ut loquar regi sive principi militiae? ”. Quae respondit: “ In medio populi mei habito ”.13 ויאמר לו אמר נא אליה הנה חרדת אלינו את כל החרדה הזאת מה לעשות לך היש לדבר לך אל המלך או אל שר הצבא ותאמר בתוך עמי אנכי ישבת
14 Et ait: “ Quid ergo vult, ut faciam ei? ”. Dixitque Giezi: “Ne quaeras; filium enim non habet, et vir eius senex est ”.
14 ויאמר ומה לעשות לה ויאמר גיחזי אבל בן אין לה ואישה זקן
15 Praecepit itaque, ut vocaret eam; quae cum vocata fuisset et stetisset ad ostium,15 ויאמר קרא לה ויקרא לה ותעמד בפתח
16 dixit ad eam: “ In tempore isto, in anno altero, amplexaberis filium ”. At illa respondit: “ Noli, quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillae tuae ”.16 ויאמר למועד הזה כעת חיה אתי חבקת בן ותאמר אל אדני איש האלהים אל תכזב בשפחתך
17 Et concepit mulier et peperit filium in tempore isto anni alterius, quo dixerat Eliseus.
17 ותהר האשה ותלד בן למועד הזה כעת חיה אשר דבר אליה אלישע
18 Crevit autem puer et, cum esset quaedam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores,18 ויגדל הילד ויהי היום ויצא אל אביו אל הקצרים
19 ait patri suo: “ Caput meum, caput meum! ”. At ille dixit servo: “ Tolle et duc eum ad matrem suam ”.19 ויאמר אל אביו ראשי ראשי ויאמר אל הנער שאהו אל אמו
20 Qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est.20 וישאהו ויביאהו אל אמו וישב על ברכיה עד הצהרים וימת
21 Ascendit autem et collocavit eum super lectulum hominis Dei et clausit ostium; et egressa21 ותעל ותשכבהו על מטת איש האלהים ותסגר בעדו ותצא
22 vocavit virum suum et ait: “Mitte mecum, obsecro, unum de pueris et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei et revertar ”.22 ותקרא אל אישה ותאמר שלחה נא לי אחד מן הנערים ואחת האתנות וארוצה עד איש האלהים ואשובה
23 Qui ait illi: “ Quam ob causam vadis ad eum hodie? Non sunt calendae neque sabbatum ”. Quae respondit: “ Vale ”.23 ויאמר מדוע אתי הלכתי אליו היום לא חדש ולא שבת ותאמר שלום
24 Stravitque asinam et praecepit puero: “ Mina et propera, ne mihi moram facias in eundo, nisi praecepero tibi ”.
24 ותחבש האתון ותאמר אל נערה נהג ולך אל תעצר לי לרכב כי אם אמרתי לך
25 Profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli. Cumque vidisset eam vir Dei de contra, ait ad Giezi puerum suum: “ Ecce Sunamitis illa.25 ותלך ותבוא אל איש האלהים אל הר הכרמל ויהי כראות איש האלהים אתה מנגד ויאמר אל גיחזי נערו הנה השונמית הלז
26 Vade cito in occursum eius et dic ei: Rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium tuum? ”. Quae respondit: “ Recte ”.26 עתה רוץ נא לקראתה ואמר לה השלום לך השלום לאישך השלום לילד ותאמר שלום
27 Cumque venisset ad virum Dei in monte, apprehendit pedes eius; et accessit Giezi, ut amoveret eam, et ait homo Dei: “ Dimitte illam; anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celavit me et non indicavit mihi ”.
27 ותבא אל איש האלהים אל ההר ותחזק ברגליו ויגש גיחזי להדפה ויאמר איש האלהים הרפה לה כי נפשה מרה לה ויהוה העלים ממני ולא הגיד לי
28 Quae dixit illi: “ Numquid petivi filium a domino meo? Numquid non dixi tibi: Ne illudas me? ”.28 ותאמר השאלתי בן מאת אדני הלא אמרתי לא תשלה אתי
29 Et ille ait ad Giezi: “ Accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum et, si salutaverit te quispiam, non respondeas illi. Et pones baculum meum super faciem pueri ”.29 ויאמר לגיחזי חגר מתניך וקח משענתי בידך ולך כי תמצא איש לא תברכנו וכי יברכך איש לא תעננו ושמת משענתי על פני הנער
30 Porro mater pueri ait: “ Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te ”. Surrexit ergo et secutus est eam.30 ותאמר אם הנער חי יהוה וחי נפשך אם אעזבך ויקם וילך אחריה
31 Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum eius et nuntiavit ei dicens: “ Non evigilavit puer ”.
31 וגחזי עבר לפניהם וישם את המשענת על פני הנער ואין קול ואין קשב וישב לקראתו ויגד לו לאמר לא הקיץ הנער
32 Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius;32 ויבא אלישע הביתה והנה הנער מת משכב על מטתו
33 ingressusque clausit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum.33 ויבא ויסגר הדלת בעד שניהם ויתפלל אל יהוה
34 Et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri.34 ויעל וישכב על הילד וישם פיו על פיו ועיניו על עיניו וכפיו על כפו ויגהר עליו ויחם בשר הילד
35 At ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum, et sternutavit puer septies aperuitque oculos.35 וישב וילך בבית אחת הנה ואחת הנה ויעל ויגהר עליו ויזורר הנער עד שבע פעמים ויפקח הנער את עיניו
36 Et ille vocavit Giezi et dixit ei: “ Voca Sunamitin hanc ”. Quae vocata ingressa est ad eum. Qui ait: “ Tolle filium tuum ”.36 ויקרא אל גיחזי ויאמר קרא אל השנמית הזאת ויקראה ותבוא אליו ויאמר שאי בנך
37 Venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super terram; tulitque filium suum et egressa est.
37 ותבא ותפל על רגליו ותשתחו ארצה ותשא את בנה ותצא
38 Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque puero suo: “ Pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum ”.38 ואלישע שב הגלגלה והרעב בארץ ובני הנביאים ישבים לפניו ויאמר לנערו שפת הסיר הגדולה ובשל נזיד לבני הנביאים
39 Et egressus est unus in agrum, ut colligeret herbas agrestes; invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocynthidas agri. Et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti; nesciebat enim quid esset.39 ויצא אחד אל השדה ללקט ארת וימצא גפן שדה וילקט ממנו פקעת שדה מלא בגדו ויבא ויפלח אל סיר הנזיד כי לא ידעו
40 Infuderunt ergo sociis, ut comederent. Cumque gustassent de coctione, exclamaverunt dicentes: “ Mors in olla, vir Dei! ”. Et non potuerunt comedere.40 ויצקו לאנשים לאכול ויהי כאכלם מהנזיד והמה צעקו ויאמרו מות בסיר איש האלהים ולא יכלו לאכל
41 At ille: “ Afferte, inquit, farinam ”. Cumque tulissent, misit in ollam et ait: “ Infunde turbae, et comedat ”. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla.
41 ויאמר וקחו קמח וישלך אל הסיר ויאמר צק לעם ויאכלו ולא היה דבר רע בסיר
42 Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: “ Da populo, ut comedat ”.42 ואיש בא מבעל שלשה ויבא לאיש האלהים לחם בכורים עשרים לחם שערים וכרמל בצקלנו ויאמר תן לעם ויאכלו
43 Responditque ei minister eius: “ Quantum est hoc, ut apponam coram centum viris? ”. Rursum ille dixit: “ Da populo, ut comedat. Haec enim dicit Dominus: “Comedent, et supererit” ”.43 ויאמר משרתו מה אתן זה לפני מאה איש ויאמר תן לעם ויאכלו כי כה אמר יהוה אכל והותר
44 Posuit itaque coram eis, qui comederunt, et superfuit iuxta verbum Domini.
44 ויתן לפניהם ויאכלו ויותרו כדבר יהוה