Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Secondo libro dei Re 17


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Anno duodecimo Achaz regis Iudae regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis.1 בשנת שתים עשרה לאחז מלך יהודה מלך הושע בן אלה בשמרון על ישראל תשע שנים
2 Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israel, qui ante eum fuerant.
2 ויעש הרע בעיני יהוה רק לא כמלכי ישראל אשר היו לפניו
3 Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum; et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributa.3 עליו עלה שלמנאסר מלך אשור ויהי לו הושע עבד וישב לו מנחה
4 Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti nec praestaret tributa regi Assyriorum, sicut singulis annis solitus erat, apprehendit eum et vinctum misit in carcerem.
4 וימצא מלך אשור בהושע קשר אשר שלח מלאכים אל סוא מלך מצרים ולא העלה מנחה למלך אשור כשנה בשנה ויעצרהו מלך אשור ויאסרהו בית כלא
5 Pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis.5 ויעל מלך אשור בכל הארץ ויעל שמרון ויצר עליה שלש שנים
6 Anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israel in Assur posuitque eos in Hala et iuxta Habor fluvium Gozan et in civitatibus Medorum.
6 בשנת התשיעית להושע לכד מלך אשור את שמרון ויגל את ישראל אשורה וישב אתם בחלח ובחבור נהר גוזן וערי מדי
7 Factum est enim hoc, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Aegypti, de manu pharaonis regis Aegypti: coluerunt deos alienos.7 ויהי כי חטאו בני ישראל ליהוה אלהיהם המעלה אתם מארץ מצרים מתחת יד פרעה מלך מצרים וייראו אלהים אחרים
8 Et ambulaverunt iuxta ritus gentium, quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel et regum Israel, qui similiter fecerant.8 וילכו בחקות הגוים אשר הוריש יהוה מפני בני ישראל ומלכי ישראל אשר עשו
9 Et offenderunt filii Israel operibus non rectis Dominum Deum suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam.9 ויחפאו בני ישראל דברים אשר לא כן על יהוה אלהיהם ויבנו להם במות בכל עריהם ממגדל נוצרים עד עיר מבצר
10 Feceruntque sibi lapides et palos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum10 ויצבו להם מצבות ואשרים על כל גבעה גבהה ותחת כל עץ רענן
11 et adolebant ibi in omnibus excelsis sicut gentes, quas transtulerat Dominus a facie eorum; feceruntque pessima irritantes Dominum11 ויקטרו שם בכל במות כגוים אשר הגלה יהוה מפניהם ויעשו דברים רעים להכעיס את יהוה
12 et coluerunt idola immunda, de quibus praecepit Dominus eis, ne facerent hoc.
12 ויעבדו הגללים אשר אמר יהוה להם לא תעשו את הדבר הזה
13 Et testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntium dicens: “ Revertimini a viis vestris pessimis et custodite mandata mea et praecepta iuxta omnem legem, quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum ”.13 ויעד יהוה בישראל וביהודה ביד כל נביאו כל חזה לאמר שבו מדרכיכם הרעים ושמרו מצותי חקותי ככל התורה אשר צויתי את אבתיכם ואשר שלחתי אליכם ביד עבדי הנביאים
14 Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt credere in Dominum Deum suum.14 ולא שמעו ויקשו את ערפם כערף אבותם אשר לא האמינו ביהוה אלהיהם
15 Et abiecerunt legitima eius et pactum, quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes, quibus contestatus est eos; secutique sunt vanitates et vani facti sunt et secuti sunt gentes, quae erant per circuitum eorum, super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent, sicut et illae faciebant.15 וימאסו את חקיו ואת בריתו אשר כרת את אבותם ואת עדותיו אשר העיד בם וילכו אחרי ההבל ויהבלו ואחרי הגוים אשר סביבתם אשר צוה יהוה אתם לבלתי עשות כהם
16 Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et palum et adoraverunt universam militiam caeli servieruntque Baal16 ויעזבו את כל מצות יהוה אלהיהם ויעשו להם מסכה שנים עגלים ויעשו אשירה וישתחוו לכל צבא השמים ויעבדו את הבעל
17 et consecrabant filios suos et filias suas per ignem; et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se, ut facerent malum coram Domino et irritarent eum.
17 ויעבירו את בניהם ואת בנותיהם באש ויקסמו קסמים וינחשו ויתמכרו לעשות הרע בעיני יהוה להכעיסו
18 Iratusque est Dominus vehementer Israel et abstulit eos de conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iudae tantummodo.18 ויתאנף יהוה מאד בישראל ויסרם מעל פניו לא נשאר רק שבט יהודה לבדו
19 Sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui; verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat.19 גם יהודה לא שמר את מצות יהוה אלהיהם וילכו בחקות ישראל אשר עשו
20 Proiecitque Dominus omne semen Israel et afflixit eos et tradidit in manu diripientium, donec proiceret eos a facie sua,20 וימאס יהוה בכל זרע ישראל ויענם ויתנם ביד שסים עד אשר השליכם מפניו
21 ex eo iam tempore, quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Ieroboam filium Nabat; separavit enim Ieroboam Israel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum.21 כי קרע ישראל מעל בית דוד וימליכו את ירבעם בן נבט וידא ירבעם את ישראל מאחרי יהוה והחטיאם חטאה גדולה
22 Et ambulaverunt filii Israel in universis peccatis Ieroboam, quae fecerat; non recesserunt ab eis,22 וילכו בני ישראל בכל חטאות ירבעם אשר עשה לא סרו ממנה
23 usquequo auferret Dominus Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum. Translatusque est Israel de terra sua in Assur usque in diem hanc.
23 עד אשר הסיר יהוה את ישראל מעל פניו כאשר דבר ביד כל עבדיו הנביאים ויגל ישראל מעל אדמתו אשורה עד היום הזה
24 Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Ava et de Emath et de Sepharvaim et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel, qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius.
24 ויבא מלך אשור מבבל ומכותה ומעוא ומחמת וספרוים וישב בערי שמרון תחת בני ישראל וירשו את שמרון וישבו בעריה
25 Cumque ibi habitare coepissent, non timebant Dominum. Et immisit eis Dominus leones, qui interficiebant inter eos.25 ויהי בתחלת שבתם שם לא יראו את יהוה וישלח יהוה בהם את האריות ויהיו הרגים בהם
26 Nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum: “ Gentes, quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorant legitima Dei terrae; et immisit eis leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terrae ”.26 ויאמרו למלך אשור לאמר הגוים אשר הגלית ותושב בערי שמרון לא ידעו את משפט אלהי הארץ וישלח בם את האריות והנם ממיתים אותם כאשר אינם ידעים את משפט אלהי הארץ
27 Praecepit autem rex Assyriorum dicens: “ Ducite illuc unum de sacerdotibus, quos inde captivos adduxistis, et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terrae ”.27 ויצו מלך אשור לאמר הליכו שמה אחד מהכהנים אשר הגליתם משם וילכו וישבו שם וירם את משפט אלהי הארץ
28 Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his, qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent Dominum.
28 ויבא אחד מהכהנים אשר הגלו משמרון וישב בבית אל ויהי מורה אתם איך ייראו את יהוה
29 Et unaquaeque gens fabricata est deum suum; posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabant.29 ויהיו עשים גוי גוי אלהיו ויניחו בבית הבמות אשר עשו השמרנים גוי גוי בעריהם אשר הם ישבים שם
30 Viri enim Babylonii fecerunt Socchothbenoth, viri autem Chutheni fecerunt Nergel, et viri de Emath fecerunt Asima;30 ואנשי בבל עשו את סכות בנות ואנשי כות עשו את נרגל ואנשי חמת עשו את אשימא
31 porro Hevaei fecerunt Nebahaz et Tharthac, hi autem, qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igne Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim.31 והעוים עשו נבחז ואת תרתק והספרוים שרפים את בניהם באש לאדרמלך וענמלך אלה ספרים
32 Et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de medio ipsorum sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis excelsorum;32 ויהיו יראים את יהוה ויעשו להם מקצותם כהני במות ויהיו עשים להם בבית הבמות
33 et, cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam.
33 את יהוה היו יראים ואת אלהיהם היו עבדים כמשפט הגוים אשר הגלו אתם משם
34 Usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum neque custodiunt instituta et iudicium ipsorum et legem et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Iacob, quem cognominavit Israel,34 עד היום הזה הם עשים כמשפטים הראשנים אינם יראים את יהוה ואינם עשים כחקתם וכמשפטם וכתורה וכמצוה אשר צוה יהוה את בני יעקב אשר שם שמו ישראל
35 et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens: “ Nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis,35 ויכרת יהוה אתם ברית ויצום לאמר לא תיראו אלהים אחרים ולא תשתחוו להם ולא תעבדום ולא תזבחו להם
36 sed Dominum, qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, illum adorate et ipsi immolate.36 כי אם את יהוה אשר העלה אתכם מארץ מצרים בכח גדול ובזרוע נטויה אתו תיראו ולו תשתחוו ולו תזבחו
37 Instituta quoque et iudicia et legem et mandatum, quod scripsit vobis, custodite, ut faciatis cunctis diebus; et non timeatis deos alienos.37 ואת החקים ואת המשפטים והתורה והמצוה אשר כתב לכם תשמרון לעשות כל הימים ולא תיראו אלהים אחרים
38 Et pactum, quod percussi vobiscum, nolite oblivisci nec timeatis deos alienos,38 והברית אשר כרתי אתכם לא תשכחו ולא תיראו אלהים אחרים
39 sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum ”.39 כי אם את יהוה אלהיכם תיראו והוא יציל אתכם מיד כל איביכם
40 Illi vero non audierunt, sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.
40 ולא שמעו כי אם כמשפטם הראשון הם עשים
41 Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes; nam et filii eorum et nepotes, sicut fecerunt parentes sui, ita faciunt usque in praesentem diem.
41 ויהיו הגוים האלה יראים את יהוה ואת פסיליהם היו עבדים גם בניהם ובני בניהם כאשר עשו אבתם הם עשים עד היום הזה