Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Secondo libro dei Re 14


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel regnavit Amasias filius Ioas regis Iudae.1 בשנת שתים ליואש בן יואחז מלך ישראל מלך אמציהו בן יואש מלך יהודה
2 Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, viginti autem et novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ioaden de Ierusalem.2 בן עשרים וחמש שנה היה במלכו ועשרים ותשע שנה מלך בירושלם ושם אמו יהועדין מן ירושלם
3 Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius. Iuxta omnia, quae fecit Ioas pater suus, fecit,3 ויעש הישר בעיני יהוה רק לא כדוד אביו ככל אשר עשה יואש אביו עשה
4 nisi hoc quod excelsa non abstulit; adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis.4 רק הבמות לא סרו עוד העם מזבחים ומקטרים בבמות
5 Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum;5 ויהי כאשר חזקה הממלכה בידו ויך את עבדיו המכים את המלך אביו
6 filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus dicens: “ Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus, sed unusquisque in peccato suo morietur ”.
6 ואת בני המכים לא המית ככתוב בספר תורת משה אשר צוה יהוה לאמר לא יומתו אבות על בנים ובנים לא יומתו על אבות כי אם איש בחטאו ימות
7 Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et apprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel usque in praesentem diem.
7 הוא הכה את אדום בגיא המלח עשרת אלפים ותפש את הסלע במלחמה ויקרא את שמה יקתאל עד היום הזה
8 Tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: “ Veni, et videamus nos ”.8 אז שלח אמציה מלאכים אל יהואש בן יהואחז בן יהוא מלך ישראל לאמר לכה נתראה פנים
9 Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam regem Iudae dicens: “ Carduus Libani misit ad cedrum, quae est in Libano, dicens: “Da filiam tuam filio meo uxorem”. Transieruntque bestiae agri, quae sunt in Libano, et conculcaverunt carduum.9 וישלח יהואש מלך ישראל אל אמציהו מלך יהודה לאמר החוח אשר בלבנון שלח אל הארז אשר בלבנון לאמר תנה את בתך לבני לאשה ותעבר חית השדה אשר בלבנון ותרמס את החוח
10 Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum; contentus esto gloria et sede in domo tua. Quare provocas malum, ut cadas tu et Iuda tecum? ”.10 הכה הכית את אדום ונשאך לבך הכבד ושב בביתך ולמה תתגרה ברעה ונפלתה אתה ויהודה עמך
11 Et non acquievit Amasias.
Ascenditque Ioas rex Israel, et viderunt se ipse et Amasias rex Iudae in Bethsames oppido Iudae.
11 ולא שמע אמציהו ויעל יהואש מלך ישראל ויתראו פנים הוא ואמציהו מלך יהודה בבית שמש אשר ליהודה
12 Percussusque est Iuda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.12 וינגף יהודה לפני ישראל וינסו איש לאהלו
13 Amasiam vero regem Iudae filium Ioas filii Ochoziae cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit eum in Ierusalem. Et interrupit murum Ierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis.13 ואת אמציהו מלך יהודה בן יהואש בן אחזיהו תפש יהואש מלך ישראל בבית שמש ויבאו ירושלם ויפרץ בחומת ירושלם בשער אפרים עד שער הפנה ארבע מאות אמה
14 Tulitque omne aurum et argentum et universa vasa, quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides; et reversus est Samariam.
14 ולקח את כל הזהב והכסף ואת כל הכלים הנמצאים בית יהוה ובאצרות בית המלך ואת בני התערבות וישב שמרונה
15 Reliqua autem gestorum Ioas, quae fecit, et fortitudo eius, qua pugnavit contra Amasiam regem Iudae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?15 ויתר דברי יהואש אשר עשה וגבורתו ואשר נלחם עם אמציהו מלך יהודה הלא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי ישראל
16 Dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israel; et regnavit Ieroboam filius eius pro eo.
16 וישכב יהואש עם אבתיו ויקבר בשמרון עם מלכי ישראל וימלך ירבעם בנו תחתיו
17 Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iudae, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis.
17 ויחי אמציהו בן יואש מלך יהודה אחרי מות יהואש בן יהואחז מלך ישראל חמש עשרה שנה
18 Reliqua autem gestorum Amasiae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?18 ויתר דברי אמציהו הלא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי יהודה
19 Factaque est contra eum coniuratio in Ierusalem, at ille fugit in Lachis; miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi.19 ויקשרו עליו קשר בירושלם וינס לכישה וישלחו אחריו לכישה וימתהו שם
20 Et asportaverunt eum in equis; sepultusque est in Ierusalem cum patribus suis in civitate David.20 וישאו אתו על הסוסים ויקבר בירושלם עם אבתיו בעיר דוד
21 Tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia.21 ויקחו כל עם יהודה את עזריה והוא בן שש עשרה שנה וימלכו אתו תחת אביו אמציהו
22 Ipse aedificavit Ailath et restituit eam Iudae, postquam dormivit rex cum patribus suis.
22 הוא בנה את אילת וישבה ליהודה אחרי שכב המלך עם אבתיו
23 Anno quinto decimo Amasiae filii Ioas regis Iudae regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria quadraginta et uno anno.23 בשנת חמש עשרה שנה לאמציהו בן יואש מלך יהודה מלך ירבעם בן יואש מלך ישראל בשמרון ארבעים ואחת שנה
24 Et fecit, quod malum est coram Domino; non recessit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
24 ויעש הרע בעיני יהוה לא סר מכל חטאות ירבעם בן נבט אשר החטיא את ישראל
25 Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Arabae iuxta sermonem Domini, Dei Israel, quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Gethhepher.25 הוא השיב את גבול ישראל מלבוא חמת עד ים הערבה כדבר יהוה אלהי ישראל אשר דבר ביד עבדו יונה בן אמתי הנביא אשר מגת החפר
26 Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent impuber et puber, et non esset qui auxiliaretur Israel.26 כי ראה יהוה את עני ישראל מרה מאד ואפס עצור ואפס עזוב ואין עזר לישראל
27 Nec locutus est Dominus, ut deleret nomen Israel de sub caelo, sed salvavit eos in manu Ieroboam filii Ioas.
27 ולא דבר יהוה למחות את שם ישראל מתחת השמים ויושיעם ביד ירבעם בן יואש
28 Reliqua autem gestorum Ieroboam et universa, quae fecit, et fortitudo eius, qua proeliatus est, et quomodo restituit, quod de finibus Damasci et Emath fuerat Iudae, Israeli, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?28 ויתר דברי ירבעם וכל אשר עשה וגבורתו אשר נלחם ואשר השיב את דמשק ואת חמת ליהודה בישראל הלא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי ישראל
29 Dormivitque Ieroboam cum patribus suis regibus Israel; et regnavit Zacharias filius eius pro eo.
29 וישכב ירבעם עם אבתיו עם מלכי ישראל וימלך זכריה בנו תחתיו