Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Secondo libro dei Re 13


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Anno vicesimo tertio Ioas fi lii Ochoziae regis Iudae re gnavit Ioachaz filius Iehu super Israel in Samaria decem et septem annis.1 בשנת עשרים ושלש שנה ליואש בן אחזיהו מלך יהודה מלך יהואחז בן יהוא על ישראל בשמרון שבע עשרה שנה
2 Et fecit malum coram Domino secutusque est peccatum Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; non declinavit ab eo.
2 ויעש הרע בעיני יהוה וילך אחר חטאת ירבעם בן נבט אשר החטיא את ישראל לא סר ממנה
3 Iratusque est furor Domini contra Israel et tradidit eos in manu Hazael regis Syriae et in manu Benadad filii Hazael cunctis diebus.3 ויחר אף יהוה בישראל ויתנם ביד חזאל מלך ארם וביד בן הדד בן חזאל כל הימים
4 Deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus; vidit enim angustiam Israel, qua attriverat eos rex Syriae.4 ויחל יהואחז את פני יהוה וישמע אליו יהוה כי ראה את לחץ ישראל כי לחץ אתם מלך ארם
5 Et dedit Dominus Israeli salvatorem, et liberatus est de manu Syriae; habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius.5 ויתן יהוה לישראל מושיע ויצאו מתחת יד ארם וישבו בני ישראל באהליהם כתמול שלשום
6 Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Ieroboam, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulaverunt. Siquidem et palus permansit in Samaria.6 אך לא סרו מחטאות בית ירבעם אשר החטי את ישראל בה הלך וגם האשרה עמדה בשמרון
7 Et non reliquit Dominus Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum; interfecerat enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae.
7 כי לא השאיר ליהואחז עם כי אם חמשים פרשים ועשרה רכב ועשרת אלפים רגלי כי אבדם מלך ארם וישמם כעפר לדש
8 Reliqua autem gestorum Ioachaz et universa, quae fecit, sed et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?8 ויתר דברי יהואחז וכל אשר עשה וגבורתו הלוא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי ישראל
9 Dormivitque Ioachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria. Regnavitque Ioas filius eius pro eo.
9 וישכב יהואחז עם אבתיו ויקברהו בשמרון וימלך יואש בנו תחתיו
10 Anno tricesimo septimo Ioas regis Iudae regnavit Ioas filius Ioachaz super Israel in Samaria sedecim annis.10 בשנת שלשים ושבע שנה ליואש מלך יהודה מלך יהואש בן יהואחז על ישראל בשמרון שש עשרה שנה
11 Et fecit, quod malum est in conspectu Domini; non declinavit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulavit.11 ויעשה הרע בעיני יהוה לא סר מכל חטאות ירבעם בן נבט אשר החטיא את ישראל בה הלך
12 Reliqua autem gestorum Ioas et universa, quae fecit, sed et fortitudo eius, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iudae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?12 ויתר דברי יואש וכל אשר עשה וגבורתו אשר נלחם עם אמציה מלך יהודה הלוא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי ישראל
13 Et dormivit Ioas cum patribus suis; Ieroboam autem sedit super solium eius. Porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israel.
13 וישכב יואש עם אבתיו וירבעם ישב על כסאו ויקבר יואש בשמרון עם מלכי ישראל
14 Eliseus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est; descenditque ad eum Ioas rex Israel et flebat coram eo dicebatque: “ Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius! ”.14 ואלישע חלה את חליו אשר ימות בו וירד אליו יואש מלך ישראל ויבך על פניו ויאמר אבי אבי רכב ישראל ופרשיו
15 Et ait illi Eliseus: “Affer arcum et sagittas”. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas,15 ויאמר לו אלישע קח קשת וחצים ויקח אליו קשת וחצים
16 dixit ad regem Israel: “ Pone manum tuam super arcum ”. Et, cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis16 ויאמר למלך ישראל הרכב ידך על הקשת וירכב ידו וישם אלישע ידיו על ידי המלך
17 et ait: “ Aperi fenestram orientalem ”. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: “Iace sagittam!”. Et iecit. Et ait Eliseus: “ Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam. Percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam ”.17 ויאמר פתח החלון קדמה ויפתח ויאמר אלישע ירה ויור ויאמר חץ תשועה ליהוה וחץ תשועה בארם והכית את ארם באפק עד כלה
18 Et ait: “ Tolle sagittas ”. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: “ Percute iaculo terram!”. Et, cum percussisset tribus vicibus et stetisset,18 ויאמר קח החצים ויקח ויאמר למלך ישראל הך ארצה ויך שלש פעמים ויעמד
19 iratus est contra eum vir Dei et ait: “ Si percussisses quinquies aut sexies, percussisses Syriam usque ad consummationem; nunc autem tribus vicibus percuties eam ”.
19 ויקצף עליו איש האלהים ויאמר להכות חמש או שש פעמים אז הכית את ארם עד כלה ועתה שלש פעמים תכה את ארם
20 Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terra in ipso anno.20 וימת אלישע ויקברהו וגדודי מואב יבאו בארץ בא שנה
21 Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulcro Elisei et abierunt. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo et stetit super pedes suos.
21 ויהי הם קברים איש והנה ראו את הגדוד וישליכו את האיש בקבר אלישע וילך ויגע האיש בעצמות אלישע ויחי ויקם על רגליו
22 Igitur Hazael rex Syriae afflixit Israel cunctis diebus Ioachaz.22 וחזאל מלך ארם לחץ את ישראל כל ימי יהואחז
23 Et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, Isaac et Iacob, et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempus.23 ויחן יהוה אתם וירחמם ויפן אליהם למען בריתו את אברהם יצחק ויעקב ולא אבה השחיתם ולא השליכם מעל פניו עד עתה
24 Mortuus est autem Hazael rex Syriae; et regnavit Benadad filius eius pro eo.24 וימת חזאל מלך ארם וימלך בן הדד בנו תחתיו
25 Porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazael, quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii; tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israeli.
25 וישב יהואש בן יהואחז ויקח את הערים מיד בן הדד בן חזאל אשר לקח מיד יהואחז אביו במלחמה שלש פעמים הכהו יואש וישב את ערי ישראל