| 1 ܘܡܠܠ ܡܪܝܐ ܥܡ ܡܘܫܐ ܘܐܡܪ ܠܗ. | 1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: |
| 2 ܡܠܠ ܥܡ ܒܢ̈ܝ ܐܝܣܪܝܠ ܘܐܡܪ ܠܗܘܢ. ܐܢܐ ܐܢܐ ܡܪܝܐ ܐܠܗܟܘܢ. | 2 “ Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester. |
| 3 ܐܝܟ ܥܒ̇ܕܐ ܕܐܪܥܐ ܕܡܨܪܝܢ ܕܥܡܪܬܘܢ ܒܗ̇ ܠܐ ܬܥܒܕܘܢ. ܘܐܝܟ ܥܒ̇ܕܐ̈ ܕܐܪܥܐ ܕܟܢܥܢ ܕܡܥܠ ܐܢܐ ܠܟܘܢ ܠܬܡ̇ܢ ܠܐ ܬܥܒܕܘܢ. ܘܒܢܡ̈ܘܣܝܗܘܢ ܠܐ ܬܗܠܟܘܢ. | 3 Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis. |
| 4 ܐܠܐ ܥܒܕܘ ܕܝܢ̈ܝ ܘܛܪܘ ܦܘܩ̈ܕܢܝ ܘܗܠܟܘ ܒܗܘܢ. ܐܢܐ ܐܢܐ ܡܪܝܐ ܐܠܗܟܘܢ. | 4 Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. |
| 5 ܛܪܘ ܦܘܩ̈ܕܢܝ ܘܕܝܢ̈ܝ. ܕܒܪܢܫܐ ܕܥ̇ܒܕ ܠܗܘܢ ܚ̇ܝܐ ܒܗܘܢ ܐܢܐ ܐܢܐ ܡܪܝܐ. | 5 Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis. Ego Dominus.
|
| 6 ܓܒܪ ܓܒܪ ܥܠ ܟܠ ܩܪܝܒ ܒܣܪܗ. ܠܐ ܬܬܩܪܒܘܢ ܠܡܓܠܝܘ ܦܘܪܣܝܐ. ܐܢܐ ܐܢܐ ܡܪܝܐ. | 6 Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus.
|
| 7 ܦܘܪܣܝܗ ܕܐܒܘܟ ܘܦܘܪܣܝܗ̇ ܕܐܡܟ ܠܐ ܬܓܠܐ. ܐܡܟ ܗܝ ܠܐ ܬܓܠܐ ܦܘܪܣܝܗ̇. | 7 Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius. |
| 8 ܦܘܪܣܝܗ̇ ܕܐܢܬܬ ܐܒܘܟ ܠܐ ܬܓܠܐ. ܦܘܪܣܝܗ ܗܘ ܓܝܪ ܕܐܒܘܟ. | 8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est. |
| 9 ܦܘܪܣܝܗ̇ ܕܚܬܟ ܒܪܬ ܐܒܘܟ ܐܘ ܒܪܬ ܐܡܟ. ܕܝܠܝܕܐ ܡܢ ܐܒܘܟ ܐܘ ܡܢ ܓܒܪ ܐܚܪܝܢ. ܠܐ ܬܓܠܐ ܦܘܪܣܝܗ̇. | 9 Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis. |
| 10 ܦܘܪܣܝܗ̇ ܕܒܪܬ ܒܪܟ ܐܘ ܕܒܪܬ ܒܪܬܟ ܠܐ ܬܓܠܐ ܦܘܪܣܝܗܝܢ. ܡܛܠ ܕܦܘܪܣܝܟ ܗܘ. | 10 Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est. |
| 11 ܦܘܪܣܝܗ̇ ܕܒܪܬ ܐܢܬܬ ܐܒܘܟ. ܕܝܠܝܕܐ ܡܢ ܐܒܘܟ. ܚܬܟ ܗܝ. ܠܐ ܬܓܠܐ ܦܘܪܣܝܗ̇. | 11 Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis. |
| 12 ܦܘܪܣܝܐ ܕܚܬܗ ܕܐܒܘܟ ܠܐ ܬܓܠܐ. ܩܪܝܒܬܗ ܗܝ ܓܝܪ ܕܐܒܘܟ. | 12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui. |
| 13 ܦܘܪܣܝܐ ܕܚܬܗ̇ ܕܐܡܟ ܠܐ ܬܓܠܐ. ܡܛܠ ܕܩܪܝܒܬܗ̇ ܗܝ ܕܐܡܟ. | 13 Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae. |
| 14 ܦܘܪܣܝܗ̇ ܕܐܢܬܬ ܕܕܟ ܠܐ ܬܓܠܐ. ܘܠܐܢܬܬܗ ܠܐ ܬܬܩܪܒ. ܡܛܠ ܕܐܢܬܬ ܕܕܟ ܗܝ. ܠܐ ܬܓܠܐ ܦܘܪܣܝܗ̇. | 14 Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur. |
| 15 ܦܘܪܣܝܗ̇ ܕܟܠܬܟ ܠܐ ܬܓܠܐ. ܡܛܠ ܕܐܢܬܬ ܒܪܟ ܗܝ ܠܐ ܬܓܠܐ ܦܘܪܣܝܗ̇. | 15 Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius. |
| 16 ܦܘܪܣܝܗ̇ ܕܐܢܬܬ ܐܚܘܟ ܠܐ ܬܓܠܐ. ܦܘܪܣܝܗ ܗܘ ܓܝܪ ܕܐܚܘܟ. | 16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est.
|
| 17 ܦܘܪܣܝܐ ܕܐܢܬܬܐ ܘܕܒܪܬܗ̇ ܠܐ ܬܓܠܐ. ܐܘ ܕܒܪܬ ܒܪܗ̇ ܐܘ ܕܒܪܬ ܒܪܬܗ̇. ܠܐ ܬܬܩܪܒ ܠܡܓܠܝܘ ܦܘܪܣܝܗܝܢ. ܩܪ̈ܝܒܢ ܐܢܝ̈ܢ ܘܥܘܠܐ ܗܘ . | 17 Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est. |
| 18 ܘܐܢܬܬܐ ܥܠ ܚܬܗ̇ ܠܐ ܬܣܒ ܘܬܥܝܩ ܠܗ̇. ܘܬܓܠܐ ܦܘܪܣܝܗ̇ ܥܠܝܗ̇ ܒܚܝ̈ܝܗ̇. | 18 Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente.
|
| 19 ܘܠܐܢܬܬܐ ܒܟܦܣܐ ܕܛܡܐܘܬܗ̇. ܠܐ ܬܬܩܪܒ. ܠܡܓܠܝܘ ܦܘܪܣܝܗ̇. | 19 Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius. |
| 20 ܘܒܐܢܬܬ ܚܒܪܟ ܠܐ ܬܪܡܐ ܙܪܥܐ ܕܡܕܡܟܟ ܘܬܬܛܡܐ ܒܗ̇. | 20 Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.
|
| 21 ܘܡܢ ܙܪܥܟ ܠܐ ܬܪܡܐ ܠܡܒܛܢܘ ܢܘܟܪܝܬܐ. ܘܠܐ ܬܛܘܫ ܫܡܗ ܕܐܠܗܟ. ܐܢܐ ܐܢܐ ܡܪܝܐ. | 21 De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
|
| 22 ܘܥܡ ܕܟܪܐ ܠܐ ܬܕܡܟ ܡܕܡܟܐ ܕܐܢܬܬܐ. ܡܛܘܠ ܕܛܡܐ ܗܘ. | 22 Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est.
|
| 23 ܘܒܟܠ ܒܥܝܪܐ ܠܐ ܬܪܡܐ ܙܪܥܟ ܘܬܬܛܡܐ ܒܗ̇. ܘܐܢܬܬܐ ܠܐ ܬܩܘܡ ܩܕܡ ܒܥܝܪ̈ܐ ܕܬܬܪܟܒ ܡܢܗ̇. ܡܛܠ ܕܛܡܐܘܬܐ ܗܝ. | 23 Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est.
|
| 24 ܠܐ ܬܬܛܡܐܘܢ ܒܗܠܝܢ ܟܠܗܝܢ. ܡܛܠ ܕܒܗܠܝܢ ܟܠܗܝܢ ܐܬܛܡܐܘ ܥܡܡ̈ܐ ܕܫ̇ܕܐ ܐܢܐ ܡܢ ܩܕܡܝܟܘܢ. | 24 Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego eiciam ante conspectum vestrum |
| 25 ܘܐܬܛܢܦܬ ܐܪܥܐ ܘܦܪܥ̇ܬ ܥܘܠܗ̇ ܥܠܝܗ̇. ܘܣܪܩܬ ܐܪܥܐ ܥܡܘܪ̈ܝܗ̇. | 25 et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et evomuit habitatores suos. |
| 26 ܛܪܘ ܩܝ̈ܡܝ ܘܕܝܢ̈ܝ. ܘܠܐ ܬܥܒܕܘܢ ܚܕ ܡܢ ܗܠܝܢ ܟܠܗܘܢ ܚ̈ܛܗܐ. ܠܐ ܐܢܬܘܢ ܘܠܐ ܐܝܠܝܢ ܕܡܬܦܢܝܢ ܠܘܬܝ ܕܥܡ̇ܪܝܢ ܒܝܢܬܟܘܢ. | 26 Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos. |
| 27 ܡܛܠ ܕܗܠܝܢ ܟܠܗܘܢ ܚ̈ܛܗܐ ܥܒܕܘ ܐܢܫ̈ܝ ܐܬܪܐ ܕܡܢ ܩܕܡܝܟܘܢ. ܘܐܬܛܢܦܬ ܐܪܥܐ. | 27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. |
| 28 ܠܐ ܬܛܡܐܘܢܗ̇ ܠܐܪܥܐ. ܕܠܐ ܬܣܪܩܟܘܢ ܐܝܟ ܕܣܪܩܬ ܠܥܡܐ ܕܡܢ ܩܕܡܝܟܘܢ. | 28 Cavete ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos. |
| 29 ܡܛܠ ܕܟܠ ܡ̇ܢ ܕܥ̇ܒܕ ܚܕ ܡܢ ܗܠܝܢ ܟܠܗܘܢ ܚ̈ܛܗܐ. ܢܐ̈ܒܕܢ ܢܦܫ̈ܬܐ ܕܥܒ̈ܕܢ ܡܢ ܓܘ ܥܡܗܝܢ. | 29 Omnis enim anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. |
| 30 ܛܪܘ ܢܛܘܪ̈ܬܝ. ܘܠܐ ܬܥܒܕܘܢ ܡܢ ܢܡܘ̈ܣܐ ܕܚ̈ܛܗܐ. ܕܥܒܕܘ ܕܩܕܡܝܟܘܢ. ܘܠܐ ܬܬܛܡܐܘܢ ܒܗܘܢ. ܐܢܐ ܐܢܐ ܡܪܝܐ ܐܠܗܟܘܢ. | 30 Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester ”.
|