Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ad Corinthios I 12


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.1 واما من جهة المواهب الروحية ايها الاخوة فلست اريد ان تجهلوا.
2 Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.2 انتم تعلمون انكم كنتم امما منقادين الى الاوثان البكم كما كنتم تساقون.
3 Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.3 لذلك اعرفكم ان ليس احد وهو يتكلم بروح الله يقول يسوع اناثيما. وليس احد يقدر ان يقول يسوع رب الا بالروح القدس.
4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus :4 فانواع مواهب موجودة ولكن الروح واحد.
5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus :5 وانواع خدم موجودة ولكن الرب واحد.
6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.6 وانواع اعمال موجودة ولكن الله واحد الذي يعمل الكل في الكل.
7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.7 ولكنه لكل واحد يعطى اظهار الروح للمنفعة.
8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ : alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum :8 فانه لواحد يعطى بالروح كلام حكمة. ولآخر كلام علم بحسب الروح الواحد.
9 alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno Spiritu :9 ولآخر ايمان بالروح الواحد. ولآخر مواهب شفاء بالروح الواحد.
10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.10 ولآخر عمل قوات ولآخر نبوة ولآخر تمييز الارواح. ولآخر انواع ألسنة. ولآخر ترجمة ألسنة.
11 Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
11 ولكن هذه كلها يعملها الروح الواحد بعينه قاسما لكل واحد بمفرده كما يشاء.
12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus.12 لانه كما ان الجسد هو واحد وله اعضاء كثيرة وكل اعضاء الجسد الواحد اذا كانت كثيرة هي جسد واحد كذلك المسيح ايضا.
13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus.13 لاننا جميعنا بروح واحد ايضا اعتمدنا الى جسد واحد يهودا كنا ام يونانيين عبيدا ام احرارا وجميعنا سقينا روحا واحدا.
14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.14 فان الجسد ايضا ليس عضوا واحدا بل اعضاء كثيرة.
15 Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ?15 ان قالت الرجل لاني لست يدا لست من الجسد. أفلم تكن لذلك‎من الجسد.
16 Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo est de corpore ?16 وان قالت الأذن لاني لست عينا لست من الجسد. أفلم تكن لذلك من الجسد.
17 Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ?17 لو كان كل الجسد عينا فاين السمع. لو كان الكل سمعا فاين الشم.
18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.18 واما الآن فقد وضع الله الاعضاء كل واحد منها في الجسد كما اراد.
19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?19 ولكن لو كان جميعها عضوا واحدا اين الجسد.
20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.20 فالآن اعضاء كثيرة ولكن جسد واحد.
21 Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.21 لا تقدر العين ان تقول لليد لا حاجة لي اليك. او الراس ايضا للرجلين لا حاجة لي اليكما.
22 Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt :22 بل بالأولى اعضاء الجسد التي تظهر اضعف هي ضرورية.
23 et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.23 واعضاء الجسد التي نحسب انها بلا كرامة نعطيها كرامة افضل. والاعضاء القبيحة فينا لها جمال افضل.
24 Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,24 واما الجميلة فينا فليس لها احتياج. لكن الله مزج الجسد معطيا الناقص كرامة افضل
25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.25 لكي لا يكون انشقاق في الجسد بل تهتم الاعضاء اهتماما واحدا بعضها لبعض.
26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.
26 فان كان عضو واحد يتألم فجميع الاعضاء تتألم معه. وان كان عضو واحد يكرم فجميع الاعضاء تفرح معه.
27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.27 واما انتم فجسد المسيح واعضاؤه افرادا.
28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.28 فوضع الله اناسا في الكنيسة اولا رسلا ثانيا انبياء ثالثا معلمين ثم قوات وبعد ذلك مواهب شفاء اعوانا تدابير وانواع ألسنة.
29 Numquid omnes apostoli ? numquid omnes prophetæ ? numquid omnes doctores ?29 ألعل الجميع رسل. ألعل الجميع انبياء. ألعل الجميع معلمون. ألعل الجميع اصحاب قوات.
30 numquid omnes virtutes ? numquid omnes gratiam habent curationum ? numquid omnes linguis loquuntur ? numquid omnes interpretantur ?30 ألعل للجميع مواهب شفاء. ألعل الجميع يتكلمون بألسنة. ألعل الجميع يترجمون.
31 Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.31 ولكن جدوا للمواهب الحسنى. وايضا اريكم طريقا افضل