Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Lucas 21


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.1 Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium,divites.
2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.2 Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc minuta duo
3 Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.3 et dixit: “ Vere dico vobis: Vidua haec pauper plus quam omnes misit.
4 Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei : hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.
4 Namomnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem ex inopia sua omnemvictum suum, quem habebat, misit ”.
5 Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit :5 Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum,esset dixit:
6 Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.6 “ Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinqueturlapis super lapidem, qui non destruatur ”.
7 Interrogaverunt autem illum, dicentes : Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient ?7 Interrogaverunt autem illumdicentes: “ Praeceptor, quando ergo haec erunt, et quod signum, cum fieriincipient? ”.
8 Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos.8 Qui dixit: “ Videte, ne seducamini. Multi enim venient innomine meo dicentes: “Ego sum” et: “Tempus appropinquavit”. Nolite ergoire post illos.
9 Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri : oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.9 Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri;oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis ”.
10 Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.10 Tunc dicebat illis: “ Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum;
11 Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.
11 et terrae motus magni et per loca fames et pestilentiae erunt, terroresque etde caelo signa magna erunt.
12 Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum :12 Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas etpersequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges etpraesides propter nomen meum;
13 continget autem vobis in testimonium.13 continget autem vobis in testimonium.
14 Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis :14 Poniteergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis;
15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.15 ego enimdabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnesadversarii vestri.
16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis :16 Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatiset amicis, et morte afficient ex vobis,
17 et eritis odio omnibus propter nomen meum :17 et eritis odio omnibus propter nomenmeum.
18 et capillus de capite vestro non peribit.18 Et capillus de capite vestro non peribit.
19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.
19 In patientia vestrapossidebitis animas vestras.
20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus :20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quiaappropinquavit desolatio eius.
21 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam,21 Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes;et, qui in medio eius, discedant; et, qui in regionibus, non intrent in eam.
22 quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.22 Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt.
23 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.23 Vae autempraegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna superterram et ira populo huic,
24 Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur inomnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur temporanationum.
25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum :25 Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentiumprae confusione sonitus maris et fluctuum,
26 arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi : nam virtutes cælorum movebuntur :26 arescentibus hominibus prae timoreet exspectatione eorum, quae supervenient orbi, nam virtutes caelorummovebuntur.
27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.
27 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestateet gloria magna.
28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra.28 His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniamappropinquat redemptio vestra ”.
29 Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores :29 Et dixit illis similitudinem: “ Videte ficulneam et omnes arbores:
30 cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.30 cumiam germinaverint, videntes vosmetipsi scitis quia iam prope est aestas.
31 Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.31 Itaet vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
32 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.32 Amendico vobis: Non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.
33 Cælum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt.
33 Caelum etterra transibunt, verba autem mea non transibunt.
34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa :34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula etebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa;
35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae.
36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.
36 Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quaefutura sunt, et stare ante Filium hominis ”.
37 Erat autem diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.37 Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte,qui vocatur Oliveti.
38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.