Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Lucas 21


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.1 ויבט וירא את העשירים משליכים את נדבותם לארון האוצר
2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.2 וירא גם אלמנה עניה נתנת בו שתי פרוטות
3 Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.3 ויאמר אמת אמר אני לכם כי האלמנה העניה הזאת נתנה יותר מכלם
4 Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei : hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.
4 כי כל אלה התנדבו לאלהים מהעדף שלהם והיא מחסרונה את כל רכושה נתנה
5 Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit :5 ויהי באמרם על המקדש כי מהדר הוא באבנים יפות ובמתנות ויאמר
6 Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.6 את אשר אתם ראים הנה ימים באים ולא תשאר אבן על אבן אשר לא תתפרק
7 Interrogaverunt autem illum, dicentes : Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient ?7 וישאלהו לאמר רבי מתי אפוא תהיה זאת ומה הוא האות לעת היותה
8 Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos.8 ויאמר ראו פן תתעו כי רבים יבאו בשמי לאמר אני הוא והעת קרובה ואתם אל תלכו אחריהם
9 Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri : oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.9 ובשמעכם מלחמות ומהומות אל תחתו כי היו תהיה זאת לראשונה אך עוד קץ למועד
10 Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.10 ויסף דבר אליהם לאמר יקום גוי על גוי וממלכה על ממלכה
11 Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.
11 והיה רעש גדול כה וכה ורעב ודבר וגם מוראים ואתות גדלות מן השמים
12 Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum :12 ולפני כל אלה ישלחו בכם את ידיהם וירדפו וימסרו אתכם לבתי כנסיות ואל בתי כלאים ותובאו לפני מלכים ומשלים למען שמי
13 continget autem vobis in testimonium.13 והיתה זאת לכם לעדות
14 Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis :14 על כן שיתו לבבכם לבלתי דאג במה תצטדקו
15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.15 כי אנכי נתן לכם פה וחכמה אשר לא יוכלו לעמד לפניה ולדבר נגדה כל מתקוממיכם
16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis :16 וגם תמסרו על ידי יולדיכם ואחיכם וקרוביכם ורעיכם וימיתו מכם
17 et eritis odio omnibus propter nomen meum :17 והייתם שנואים לכל אדם למען שמי
18 et capillus de capite vestro non peribit.18 אך לא יפל משערת ראשכם ארצה
19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.
19 בתוחלתכם קנו לכם את נפשתיכם
20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus :20 וכאשר תראו מחנות סובבים את ירושלים ידע תדעו כי קרב חרבנה
21 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam,21 אז ינוסו אנשי יהודה אל ההרים ואשר הם בתוכה יצאו ואשר הם בפרזות אל יבואו בה
22 quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.22 כי ימי נקם המה למלאת כל הכתוב
23 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.23 ואוי להרות ולמיניקות בימים ההם כי תהיה צרה גדולה בארץ וקצף על העם הזה
24 Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
24 ונפלו לפי חרב והגלו אל כל הגוים וירושלים תרמס ברגלי גוים עד כי ימלאו עתות הגוים
25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum :25 והיו אתות בשמש ובירח ובכוכבים ועל הארץ מצוקה לגוים ומבוכה מהמית הים ודכיו
26 arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi : nam virtutes cælorum movebuntur :26 וימוגו בני האדם מאימה ומחרדת הבאות על כל הארץ כי כחות השמים יתמוטטו
27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.
27 ואז יראו את בן האדם בא בענן בגבורה ובכבוד רב
28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra.28 וכאשר תחל להיות זאת התעודדו ושאו ראשיכם כי קרובה גאלתכם לבוא
29 Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores :29 וידבר אליהם משל ראו את התאנה ואת כל העצים
30 cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.30 כי תראו אתם מוציאים את פרחם הלא ידעתם כי קרב הקיץ
31 Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.31 ככה אף אתם בבא אלה לעיניכם דעו כי קרובה מלכות האלהים
32 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.32 אמן אמר אני לכם לא יעבר הדור הזה עד כי יהיה הכל
33 Cælum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt.
33 השמים והארץ יעברו ודברי לא יעברון
34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa :34 רק השמרו לכם פן יכבד לבבכם בסבא ובשכרון ובדאגות המחיה ובא עליכם היום ההוא פתאם
35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.35 כי כמו פח יבוא על כל הישבים על פני כל הארץ
36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.
36 לכן שקדו בכל עת והתפללו למען תעצרו כח להמלט מכל העתידות האלה ולהתיצב לפני בן האדם
37 Erat autem diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.37 ויהי מלמד יומם במקדש ובלילה יצא בהר הנקרא הר הזיתים ללון
38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.38 וכל העם השכימו לבוא אליו במקדש לשמע אותו