Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Numeri 7


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus :1 Factum est autem in die, qua complevit Moyses habitaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa eius,
2 obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant,2 obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus praefecti eorum, qui numerati fuerant,
3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli; obtuleruntque ea in conspectu habitaculi.
4 Ait autem Dominus ad Moysen :4 Ait autem Dominus ad Moysen:
5 Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.5 “ Suscipe ab eis, ut serviant in ministerio tabernaculi conventus, et trades ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui ”.
6 Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.6 Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.
7 Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.7 Duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson, iuxta id quod habebant necessarium.
8 Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.8 Quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari, secundum offficia sua sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves, quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris.
10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die, qua unctum est, oblationem suam ante altare.
11 Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.11 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris ”.
12 Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda :12 Primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iudae.
13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :13 Fueruntque in ea scutula argentea pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii, utraque plena simila conspersa oleo in sacrificium,
14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso :14 acetabulum ex decem siclis aureis plenum incenso,
15 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :15 bos de armento et aries et agnus anniculus in holocaustum
16 hircumque pro peccato :16 hircusque pro peccato;
17 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.17 et in sacrificio pacificorum boves duo, arietes quinque, hirci quinque, agni anniculi quinque: haec est oblatio Naasson filii Aminadab.
18 Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar,18 Secundo die obtulit Nathanael filius Suar dux de tribu Issachar
19 acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :19 scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso :20 acetabulum aureum habens decem siclos plenum incenso,
21 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :21 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
22 hircumque pro peccato :22 hircumque pro peccato;
23 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar.23 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Nathanael filii Suar.
24 Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,24 Tertio die princeps filiorum Zabulon Eliab filius Helon
25 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :25 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
26 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :26 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
27 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :27 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
28 hircumque pro peccato :28 hircumque pro peccato;
29 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon.29 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec est oblatio Eliab filii Helon.
30 Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,30 Die quarto princeps filiorum Ruben Elisur filius Sedeur
31 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :31 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
32 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :32 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
33 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :33 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
34 hircumque pro peccato :34 hircumque pro peccato;
35 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur.35 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
36 Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,36 Die quinto princeps filiorum Simeon Salamiel filius Surisaddai
37 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :37 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
38 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :38 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
39 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :39 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum,
40 hircumque pro peccato :40 hircumque pro peccato;
41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.
42 Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,42 Die sexto princeps filiorum Gad Eliasaph filius Deuel
43 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :43 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
44 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :44 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
45 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :45 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum,
46 hircumque pro peccato :46 hircumque pro peccato;
47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel.47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Eliasaph filii Deuel.
48 Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,48 Die septimo princeps filiorum Ephraim Elisama filius Ammiud
49 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :49 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
50 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :50 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
51 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :51 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum,
52 hircumque pro peccato :52 hircumque pro peccato;
53 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud.53 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Elisama filii Ammiud.
54 Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,54 Die octavo princeps filiorum Manasse Gamaliel filius Phadassur
55 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :55 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
56 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :56 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
57 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :57 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
58 hircumque pro peccato :58 hircumque pro peccato;
59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.
60 Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,60 Die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
61 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :61 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
62 et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :62 et acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
63 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :63 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
64 hircumque pro peccato :64 hircumque pro peccato;
65 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.65 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.
66 Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,66 Die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Ammisaddai
67 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :67 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
68 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :68 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
69 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :69 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
70 hircumque pro peccato :70 hircumque pro peccato;
71 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.71 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.
72 Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,72 Die undecimo princeps filiorum Aser Phegiel filius Ochran
73 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :73 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
74 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :74 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
75 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :75 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
76 hircumque pro peccato :76 hircumque pro peccato;
77 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran.77 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Phegiel filii Ochran.
78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali Ahira filius Enan
79 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum :79 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila oleo conspersa in sacrificium,
80 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :80 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
81 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :81 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
82 hircumque pro peccato :82 hircumque pro peccato;
83 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan.
83 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Ahira filii Enan.
84 Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est : acetabula argentea duodecim : phialæ argenteæ duodecim : mortariola aurea duodecim :84 Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel in die, qua consecratum est: scutulae argenteae duodecim, phialae argenteae duodecim, acetabula duodecim,
85 ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala : id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii :85 ita ut centum triginta siclos argenti haberet una scutella, et septuaginta siclos haberet una phiala, id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii;
86 mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii : id est, simul auri sicli centum viginti :86 acetabula aurea duodecim plena incenso denos siclos appendentia pondere sanctuarii, id est simul auri sicli centum viginti;
87 boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum : hirci duodecim pro peccato.87 omnes boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim et libamenta eorum; hirci duodecim pro peccato.
88 In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.88 In hostias pacificorum omnes boves viginti quattuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta: haec oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.
89 Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.89 Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum testimonii, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.